Billeder på siden
PDF
ePub

exiguo; quæ fortasse germana est lectio. Suppetat, inquit, semper foco, quanvis exiguus ignis. Nam illo epitheto indicat tenuitatem suam. Ita Ovid. Parvo calfacit igne focum:' et præclare Statius: 'divesque foco lucente Tibullus,' Dives, inquit, foco lucente, quanvis exiguo igne. Alii quoque libri scripti habent exiguo non assiduo. Scal.

7 Ipse seram] Post hoc distichon posuimus, Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem, Aut stimulo tardos, &c. quum hoc postulet sententia. Ip. se, inquit, insitioni dabo operam, quod est honestissimum munus rurantibus: non tamen, ut me aliquando pigeat oves pascere, quod est infimum rure. Non negabunt homines docti hune esse ordinem horum versuum. Quam enim bene illi conveniat sedes, quæ olim huic disticho a librariis attributa erat, nemo non videt. Idem.

11 Nam veneror, &c.] Hujus ritus planissima enarratio ab Halicarnassæo petenda, ita lib. XI. scriptitante: Θεούς τε γὰρ ἡγοῦνται τοὺς τέρμονας, καὶ θύουσιν αὐτοῖς ἔτι, τῶν μὲν ἐμψύχων οὐδέν, οὐ γὰρ ὅσιον αἱμάττειν τοὺς λίθους, πελάvous de Ahuntpos (i. e. liba Cerealia) καὶ ἄλλας τινὰς καρπῶν ἀπαρχάς. Victimarum proinde et sanguinis expers Terminus, quæ sententia etiam Plutarchum auctorem habet. At si quis etiam animato rem divinam Termino fieri posse pertenderit, Horatianam et Ovidianam auctoritatem pro se habebit; e quibus alter nobis præit Fast. 11. Horatius autem: 'Vel agna festis cæsa Terminalibus: Vel hædus ereptus lupo.' quod insuper et Prudentius testatur. Dousa P.

Nam veneror] Ante hoc distichon collocavimus illud, Hic ego pastoremque meum. Sententia ipsa eum suo loco restituit,ut absurditas eum loco alieno expulit. Scal,

Seu stipes] Hic stipitem et lapidem conjungit non immerito; sunt enim termini. Ovidius: 'Termine, sive lapis,

sive es defossus in agro Stipes, ab antiquis tu quoque nomen habes.' Prudentius: Ignosco fatuis hæc tamen vulgaribus, Quos lana terret discolor in stipite.' Idem: Deasciato supplicare stipiti: Verris cruore scripta saxa spargere.' Stipites illi vocabantur Atiniæ. Lapides ipsi inscripti erant literis quadratis uncialibus. Unde Gammati dicebantur, qui ráμμa inscalptum habebant. Alii interpretantur qui literæ Gamma similitudinem habent. Habes igitur, quid Albius noster per stipitem, et lapidem intellexerit. Idem.

14 Libatum agricola] Apuleius: Iste vero nec Diis rurationis, qui eum pascunt, ac vestiunt, segetis ullas, aut vitis, aut gregis primitias impartit. Nullum in villa ejus delubrum situm, nullus locus, aut lucus consecratus.' Idem.

Libatum agricolæ, &c.] Ex antiquorum pietate dixit, qui frugum et fructuum primitias Diis immortalibus libare consueverant, nec ante gustare, quam Diis consecrassent. Censorinus: 'Itaque cum perceperant fruges, antequam vescerentur, Diis libare instituerunt.' Turnebus.

15 Tibi sit] Utaureus esto,' sed legi mihi placet fit; ut Lamb. in Horat. Sat. 5. Livin. Idem placuit Fruter. Veris. lib. II. cap. 22. Rectius Passeratius Tibi sit dicantis esse docet, sicut illud Horatii 11. Od. 22. 'Imminens villæ tua pinus esto.' Nihil varietatis omnino habent Pal. sex. Commel. Gebhardus.

17 Ponatur] Donatus cum Lamb. legendum eodem loco. Livın.

18 Terreat ut sæva] Pal. quartus scavas, sicut et quintus et sextus scœva, nisi quod superne additum S. Vera lectio est ergo, Terreat ut scœvas falce Priapus aves. Propert. III. 16. 17. 'Sæva canum rabies,' lege'scæva.' Gebhardus.

22 Hostia parva soli] Repone ex veteri membrana, hostia magna. Rec

te ex tenuitate sua dixit; neque id tantum intelligit, sed ait nunc vitulæ esse agnam succedaneam: quia hostia seu victima magna dicebatur tantum de bubulo genere ; quod olim me annotare memini. Scal.

24 Clamet, io messes] Post hunc versiculum reposuimus illud Distichon cum sequenti, Adsitis Divi. Nam Divi illi sunt ipsi Lares, ad quos sermo semper continuandus est. Quod enim ipsi Lares sint, manifesto declarant illa: 'neu vos de paupere mensa Dona, nec e puris spernite fictilibus.' Fictilia enim ista sunt patellæ, e quibus e mensa dapem libabant Laribus. Persius: cultrixque foci secura patella.' Ibi Interpres vetus: Cultrix foci, quia delibanda dapes in ea positæ ad focum feruntur.' Varro: Quocirca oportet bonum civem legibus parere, Deos colere, in patellam dare uкpòv kpeas.' At quo ore hæc distraxerant homines invenusti? Post duo autem hæc disticha illud huc retrahendum, At vos exiguo. Pro Adsitis Divi vetustissima Excerpta habebant, Vos quoque adeste Dei. Idem.

6

25 Jam modo non] Docti viri modo non μovovovxì interpretantur. Sed vereor ut satis fideliter concepta sit hæc lectio in codicibus infimæ vetustatis, quibus usi sunt Itali Critici. Nam nostra illa Excerpta, quorum fidem ego satis spectatam habeo, legunt Quippe ego jam possum: idque retinendum puto. Quare tam certa lectio nobis displiceat, auctore tam vetusto libro? ut taceam absurditatem vulgatæ. Nam sane diu est, quum Tibullus multa vulnera accepit. Idem.

27 Sed canis æstivos] Huc usque omnia confusa ac perturbata erant in omnibus tam scriptis, quam formis excusis sequentia continuant ab illo, o quantum est auri; illa enim loco movenda non sunt. Idem.

[ocr errors]

namabigei' seu 'abactores' armen. torum pecorumque fures. Idem dicebantur Abigatores.' Glossar. 'Abigator, abactor, àæeλátns.' Isidor. lib. x. Abactor est fur jumentorum et pecorum, quem vulgo Abigenm vocant, ab abigendo.' Sed distinctione JCtorum abactores' sunt plurium boum oviumque raptores : tantumque in furti, non abigeatus, crimen venit, qui vel bovem vel ovem abegit unicam. Gebhardus.

35 Hic ego pastoremque meum] Passeratius conjectavit leg. pastorumque Deum, ut Pana significet, quem una cum Pale conjungit infra lib. 11. Eleg. 4. Sed ego nego fas esse Passeratio 'Deos' in 'Deas' mutare; ut Neptunus puellam in virum transdedit. Altera ejus jactura est, pastoremque Deum, ut designetur Apollo róμíos, qui etiam cum Pale conjungitur a Virg. Georg. III. Si mei arbitrii res sit, nihil contra omnes codices attentem, sed retenta lectione vulgata interpreter hic pastorem ipsum Pana, utpote numen habitum cultumque pastorale meum vero exponam mibi propitium, sensu tali exeunte : Soleo lustrare Pana, si quando eventus et successus pecuarius responderit, si quando favorem numinis pastoralis expertus fuero. Vel ut Pan meus, mihique propitius fiat, lustrare soleo. Sed iterum non memini an recte dicatur, 'Deum lustrare.' Ergo simpliciter lustrare pastorem erit repʊadαίρειν seu ἁγιεύειν τὸν βούκολον. Idem, 38 Nec e puris] Codex infimæ vetustatis, e parvis. Scal.

43 Requiescere lecto] Tò lecto otiosum et superfluum est, cum toro sequatur; quare corrigebam requiescere fesso. Heinsius Fast. 1. 287. nisi quis malit tecto, quia sequitur toro. Passeratius.

44 Si licet et solito] Excerpta habe. bant: satis est, requiescere lecto Si licet, et solo membra levare toro. Quod 33 Furesque] Intelligit abigeos; valde amplectimur: solum torum sibi

superesse ait. Aliud est levare membra in Moreto : hoc est, tollere;' hic requiescere.' Scal.

48 Imbre jucante sequi] Hæc est prisca lectio, non igne; ut vulgatæ editiones. Sappho : vdwp 'Aμpì dè yvχρὸν κελαδεῖ δι ̓ ὕσδων Μαλίνων· αἰθυσσο. μένων δὲ φύλλων Κῶμα καταῤῥεῖ. Idem. 49 Sit dives jure] Excerpta illa aliter habent: sit dives, rure furorem Qui maris, et cæli nubila ferre potest. Hoc sensu: Divitem eum esse puto, qui abditus ruri ridet hibernas tempestates. Hoc enim valde cum superioribus cohæret. Præterea pentametrum concinnius habet. Sed illi lectioni cum sequentibus non bene convenit. Videndum an melius huc traducatur distichon, quod secundum a principio Elegiæ legitur, ut ita continuetur: Hoc mihi contingat: sit dives jure, furorem Qui maris, et tristes ferre potest pluvias: Quem labor assiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa sonent. Nam ut hoc distichon huc traductum sententiam bene continuat, ita ibi, ubi hodie legitur, abrumpitur. Idem.

[ocr errors][merged small][merged small]

57 Non ego laudari] Post hoc distichon retrahe huc quatuor disticha fugitiva, quæ in secunda Elegia invenies: Ipse boves, mea, sim tecum modo, Delia, nempe, ut dixi, cum tribus sequentibus distichis. Quomodo hæc suo loco luxata fuerint, proclivius est mirari, quam ejus rei rationem reddere; ut non parum fecerimus, qui hæc suo loco restituerimus. Nolo enim aliter diligentiam nostram venditare. Quod sentio, libere dicam. Hæc prima Elegia cum sequenti nihil aliud sunt quam excerpta ex pluribus elegiis. Tam multa sunt, quæ male cohærent, quibus omnibus opem ferre non possumus. Scal.

59 Te spectem] Recte ergo superiora huc traduximus, quum illa cum

51 Pereat potiusque] Potius pereat- his belle conveniant. Triumphet ille que lego. Livin.

56 Janitor] Sciendum est Janitores et catenatos et compeditos fuisse, in ipso aditu ac vestibulo quasi in præsidio conlocatos, ubi servili cella, ac subcustode cane contenti noctu atque interdiu vitam sedentariam exigerent haud, ante pedes quod erat, prospicientes modo; sed post etiam respicientes; credo ne quis adventor gravior, quam advenisset, discederet, Facit huc Ovid. locus ex Fast. 1. ubi

de Cilicibus, quisquis est: mihi sufficit, si te spectem, quam ultima dies mihi venerit. Quam enim verum sit ea apte et ex mente poëtæ huc traducta esse, non attinet dicere. Idem.

67 Tu manes ne læde meos sed parce solutis Crinibus] Manes offendi immoderato lesso et planctu putabat veterum superstitio, quare et illud in monimento incidi jubebant ; ut Narbone in veteri lapide :

...TIBI. PRÆTERITO. REDEAT. FELICIOR. ANNVS

...CAPER. ET. FACILI. VITA. REGATVR. OPE

...DVRÆ. MORTIS. SACRATOS. LÆDERE. MANES

...ECCE. MONENT. LEGES. ET. LEVIS. VMERA. ROGI. Idem.

74 Inseruisse juvat] Non est plena oratio: rò juvat etiam post τd pudet frigide inculcatur. Non dubito ab elegantissimo Tibullo scriptum, inse

ruisse seræ. Heinsius ad Fast. 1. p.

287.

75 Hic ego dux milesque bonus] Hic ego, inquit, bonus miles ero, o Mes

sala, non ad Isauricum bellum, quo me invitas, ut sim in contubernio tuo. Propert. Exitus hic vitæ superest mihi. Vos, quibus arma Grata magis, Crassi signa referte domum.' Scal.

76 Cupidis, &c.] Non ideo hoc dixit, quod, qui militiam sequuntur, vulnerum ac plagarum sint cupientes; sed quod hac potissimum via, i. e. per vulnera et cædes, ad funestæ pecuniæ arcem hoc hominum genus grassentur, nitanturque: dum alienis opibus inhiantes se præda quisque locnpletem fore, victoremque domum rediturum animis trahunt: cupidis ergo est avaris, sive avidis prædæ ac divitiarum, jure belli ex rapto viventibus, manipulares ut consuevere. Qui ergo pro cupidis rescribunt stupidis, stupore laborasse videntur mero. Dousa P.

ELEGIA II.

6 Janua firma sera] Alii fulta. Ovid. Art. Am. 11. 244. Atque erit opposita Janua fulta sera.' Livin.

7 Janua difficilis domina] Scriptus liber, domini. Quod rectum est. domini, hoc est mariti. Sequentia id probant, ne forte putes aliud per dominum intelligi. Scal.

Janua difficilis domini] Ita cum doctissimo Scaligero legere malo, quam cum cæteris omnibus, dominæ, sic tamen, ut epithetum istud difficilis, non cum Janua, sed cum voce domini construendum autumem; quippe patrio, non recto casu positum, ne frustra sies. Dousa P. Senec. de Ira cap. 3. 'Beati hominis ac potentis judicat indicium difficilem januam.' Unde videatur epithetum illud difficilis ad januam hic referri posse non ad dominam: quamvis etiam ita acceptum sententiam non malam efficiat. Dousa F.

10 Neu furtim verso, &c.] Fallendis maritis ad januæ cardines aquam mu

lierculæ affundebant, ne streperent. Eleganter illa falsa mulier apud Aristoph. de se fatetur idem: 'Eyè dè xaταχέασα τοῦ στροφέως ὕδωρ Ἐξῆλθον ὡς Tòv μoixdV, K. T. λ. Hinc patet Planti locus Curcul. 1. 3. 1. 'Placide egredere, et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum: Ne quod hic agimus, herus percipiat fieri, mea Planesium, Mane, suffundam aquulam.' Lipsius.

18 Seu reserat fixo, &c.] Veteres duo genera clavium habebant Baλardypas et Aakwvinds. Báλavos erat ferrum glandis instar faciei et cavum, quod in foramen seræ, hoc est lignei vectis, Toû μoxλoû, immittebatur; et sic seram committebat januæ, ut nisi exstracto eo revelli non posset sera, nec janua aperiri. Ita autem in seræ foramen incidebat Báλavos, ut tota lateret, neque erui posset inde nisi immisso alio ferro oblongo, quod in cavitatem Báλavov ita inibat, ut eam evelleret, ac sursum traberet. Illud ferrum dicebatur Baλavdypa. Gloss. βαλανάγρα, κλεῖς παρὰ τὸ ἀγρεύειν Thy Báλavov. Foramen illud vocabatur βαλανοδόκη. Caterum ut jannæ hæc reserari possent ab illis qui foris erant, satis grande foramen supra locum seræ relinquebatur in ostio, per quod manus transmitti quiret, et Báλavos in Baλavodóêny demitti claudendæ januæ, et rursus eidem aperiendæ βαλανάγρα in βάλανον immitti. Et hæc forma fuit communis clavium et claustrorum : et hæ claves unico tantum dente præditæ erant, qui in Báλavov infigebatur ad eam extrahendam. Tibull. Seu reserat fixo dente puella fores. Solertior ratio fuit per 'claves Laconicas,' quæ et «puntol dicebantur, quod tota intra clanstra laterent, atque hæ exterius immissæ aperiebant: eæ erant cum tribus dentibus, qui tali situ ac dispositione locati erant, ut alius alii subjiceretur. Dicebantur eædem et Carica a Caribus populis. Vide Cl. Salmasium in

Solin. p. 925. fuse de hac materia pallium lucrifacere.' Scio nos olim evagantem. Gabbema. adolescentes aliter hunc locum explicasse. Idem.

19 Molli decedere lecto] Ego Statiani codicis fide inductus, in quo disertim legitur discedere, reponendum hariolor descendere, ut furtim descendere sit, ǹpéμa kal Kтúñоv xwpis pedes de lecto deducere, insonumque' (ut cum Apuleio hoc dicam) vestigium ponere, ne videlicet maritus tremuli lecti argutatione somno excitus, quid rei uxor cum potiore adultero agat, fieri percipiat tandem. Dousa P. Rectius est quod in Frisingensibus schedis repperit Gruterus noster: Illa docet furtim molli derepere lecto. Eleg. 8. p. 59. 'Et possum media quamvis obrepere nocte.' Eodem modo ille Vir egregie Florum restituit lib. iv. cap. 10. Quasi hoc quoque ex arte ducis esset, obrepere.' Gebhardus.

[ocr errors]

En ego quum tenebris] Hoc distichon spurium et insititium est, et, quod caput est, ridiculum, atque, ut ille dixit, commictile. Quare ne verere illi transverso calamo notam culpæ illinere. Non est enim, ut unquam Tibulli officina illud bona moneta cuderit. Præter importunam sententiam quam facit, falsi eum convincit Pentametron diverse conceptum: Securum in tenebris me facit esse Venus. Præsidio noctis sentio adesse Deam. Ille Deus certa det mihi signa viæ. Quis sanus hæc Tibulliana dixerit? Putarunt otiosi et oscitabundi homines interruptam esse sententiam. At si illa genuina, quæ tam bene cohæret, interrupta est, quomodo tam aliena verba hic locum habebunt? Lege ergo, quæ Tibulli sunt, et illa expunge, videbis nihil elegantius illis esse : quæ, ne ego explicem, ipsa perspicuitas facit. Scal.

26 Aut rapta præmia veste petat] Nonius: 'Præmiatores, nocturni prædones. Novius Agrypnuntibus; nam in scæna nos nocturnos cæpit præmiatores tollere.' Petronius: Advocati jam pæne nocturni, qui volebant

Premia] Nonius:

Præmiatores, nocturni prædones,' neque alio Poëta procul dubio respexit, quum præmium petere' dixit. Dousa P.

32 Et vocet ad digiti, &c.] Sono digiti loco nutus aut etiam vocis utebantur, qui sibi sine cunctatione parituros præsto habebant, ut imperium majus, aut ulla vocis significatione opus non esset, itaque Cicero, 'si concrepuerit digitis:' et' digitorum percussionem:' cum videlicet inter se colliduntur, ut concrepent, dixit, pro eo, quod facile nulloque negotio obtinetur. Turnebus.

40 Rapido] Rabido, id est, truculento. Livin. Conjectura non necessaria.

41 Ut mihi verax, &c.] Notandum epithetum sagæ verax: quo allusisse puto eum ad id quod hæ mulieres, 'quæ devotionibus ac maleficiis quidvis efficere credebantur,' ut Apuleius loquitur, 'veratrices' dicerentur ut videre est ex eodem Miles. IX. id quod nostra lingua felicissime exprimit, 'Waerseghsters.' Dousa F.

58 Sentiet esse nihil] Lege ipse; ut vers. 58. Viderit ipse toro.' Eleg. 10. Liba ipse ferebat.' Eodem modo emendandum Epistola Sabiniana Demophoontis ad Phyllidem vers. 10.

[ocr errors]

Alcidæ magno non minor ipse comes.' Vitiose enim non minor esse' ibi legitur. Et Octavia, quæ falso Senecæ tribuitur, 'Stulte videbor ipse cum faciam Deos,' non 'esse.' 331. 8. Calpurnius Ecl. 'Fontibus in liquidis quoties me conspicor ipse.' Sic enim recte in Edit. Florentina 1504. Cæterum mendose esse.' Livin.

63 Non ego, totus abesset amor] Ita in Mss. erat, quam lectionem ab ipsissimo Tibullo esse liquido persuasum est mihi, ut Adverbium subaudiatur, antiquum in morem. Dousa P.

« ForrigeFortsæt »