Billeder på siden
PDF
ePub

Quid facio demens? heu heu mea pignora cedo.
Juravi stulte; proderat iste timor.

Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures.
Hoc peperit misero garrula lingua malum.

Jam faciam, quodcumque voles; tuus usque manebo;
Nec fugiam notæ servitium dominæ :

Sed Veneris sanctæ considam vinctus ad aras;

Hæc notat injustos, supplicibusque favet.

20

est mihi veneranda. Sed quidnam stultus ago? Eheu! cuinam mea pignora tra. do? Inepte jurari, hic metus tibi proderit. Jam tu audacior eris; jam tu me for. trus inflammabis. Istam mihi infelici calamitatem lingua loquax attulit. Nunc ego agam, quicquid cupies; et semper tui juris ero; neque refugiam obsequium heræ mihi cognita. At vero assidebo ligatus ad altaria Diva Veneris. Ista enim Dea punit improbos, et supplicibus propitia est.

Par. cod. Lips. nonnulli Stat. Witt. 1. 2. duo Broukh. Angl. 2. Beroll. 1. 3. ed. pr. min. Bartol. Brix. Venett. cum Comment. Cyll. Aldd. Plant. 1569. Basil. 1569. Gryph. 1573. et Francof. 1621. tibi; tres contra Stat. unus Broukh. Beroll. 2. 4. Voss. 4. Exc. Pocc. Perr. et Lips. Vat. Heins. 1. omnes Scal. ed. pr. maj. Venet. 2. Vicent. Rheg. Scal. et Broukh. mihi: Ask. Hamb. Beroll. 1. 3. Dat. digna.—17 Corv. seu cui....servo; vulgg. heu cui; sic Guelf. 2. pro v. 1. heu heu omnes alii codd. et edd. vett. ante Ald. credo Par. Beroll. 2. 4. et edd. vett. prodo Hamb. cedo cod. Lips. cum aliis.-18 Beroll. Guelff. Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Colb. Stat. Par. Angl. 5. Corv. edd. pr. maj. min. Bartol. &c. prodeat, quod Stat. in proderat, Scal. in proderit, mutabat; Hud exhibent Reg. Cuj. marg. Venet. 2. marg. Rheg. ap. Huschk. Dous. 1592. Vulp. in prima et ed. Lips. ap. Heyn. at ed. Lips. ap. Voss. prodeat Berol. 4. a marg. prodidit. Cf. 111. 6. 27. ille Beroll. 1. 3. alii: tumor Guelf. 3.-19 Abest tu a cod. Lips. audactius Par. nunc tu vis auditus ures Rom. unde nunc tu miserum acrius ures conj. Heyn. nunc me tu Zwic. 1. Goth. ed. pr. maj. et Vicent. et sic etiam in Berol. 4.-21 Voss. 1. tutus usque ; Voss. 3. tutusque: Rom. mando.-22 Nec faciam Bern. Ne fugiam Angl. 2. Heu fugiam Rom. nostræ Colb. nocte Guelff. 1. 4. Goth. Brix. Rom. et Venett. cum Comment. Cyll, servicium prie ed. Rom. prie, ait Heyn. ortum ex compendio dne pro (domine) domina; singulare compendium,' inquit Huschk. at solenne compendium est, et probabilis conjectura. Idem Heynius notæ, inquit, est 'meæ vel 'cujus servitio assuetus sum.'-23 Si Reg. et Witt. 2. Quod Voss. 5. confidam Reg. Par. cod. Lips. duo Stat. totidem Broukh. Scal. rec. Angl. 3. ed. pr. maj. Vicent. Rheg. et Venett. considam Guelff. Corv. Beroll. Witt. 1. 2. Vat. Ursini, unus Broukh. &c. Confunduntur etiam h. 1. ut sæpe alibi, vinctus, junctus, victus; hoc habent Venett. 1491. 1493.-24 Dat. et Rom. Nec: vide ad vs. 15. Eadem ed. omittit que: Voss. 1. fovet pro favet.

pro

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

vero, qui ad ipsam confugiunt, propitia est. Idem fere jam supra lib. 1. Eleg. 4. Blanditiis vult esse lo

cum Venus ipsa querelis Supplicibus, miseris fletibus illa favet.'

CARMEN XIV.

RUMOR ait, nostram crebro peccare puellam.
Nunc ego me surdis auribus esse velim.
Crimina non hæc sunt nostro sine jacta dolore.

Quid miserum torques, Rumor acerbe? tace.

Fama dicit frequenter meam amicam scelus admittere; jam cuperem me surdis auribus esse donatum. Ista scelera admissa non sunt absque meo dolore. Cur me infelicem vexas, o fama molesta? sile.

Inscribitur in Witt. 1. Epistola: De infamia puellæ tetrasticon: cod. Lips. Trasticon, de infamia suæ puellæ: Broukh. 1. Tetrasticum de infamia suæ puellæ : Broukh. 2. 3. Stat. et ed. pr. min. De infamia sua puelia: ed. pr. maj. De puellæ infamia: Rheg. Tetrasticon de puellæ infamia, quod posuit etiam Cyllenius in Commentario. Vide supra ad Carm. IX.-1 Par. Beroll. 1. 3. 4. aliique fere omnes, cum ed. pr. maj. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. et Aldd. crebro nostram; Berol. 2. Broukh. 3. cod. Lips. Hamb. et ed. pr. min. nostrum crebro, quæ vera est structura. Statius laudat Propert. IV. 4. 47. Broukh. 1. peccasse, et pro v. l. peccare. Cf. 11. 4. 5. et supra Carm. vII. 9.-3 Carmina Berol. 4. Witt. 1. Angll. 4. 5. Reg. Voss. 1. cod. Lips. et Cyll. in Comment. ficta Florent. ap. Stat. Vat. Heins. 1. Zwic. 1. Berol. 3. a m. sec. Vicent. Mur. Stat. Scal. Dous. Passer. et Vulp. 1. fata cod. Lips. Reliqui libri scripti editique habent facta. Broukh. jacta edidit de conj. Pontani, quod exhibet etiam Voss. 2. Cf. Propert. II. 8. 11. 1. 23. 14. Tacit. Ann. XI. 19. Cic. in Muren. 35. et Senec. de Ira, III. 37. H. Vossius de conjectura edidit nisi ficta dolori, improbante Huschkio; Bach proposuit, Crimina jam hæc sunt nostro si ficta dolori.— 4 Quid surdum conj. Barth. Advers. LIX. 16. quod reposuit Broukh. Pro tace unus Stat. habet sile. Par. ad finem hujus Carminis hæc habet: Albii Tibulli poëtæ illustris explicit liber tercius et ultimus. Tum legitur Epitaphium Tibulli, quod sequitur Tibulli Vita. Sic etiam in Reg. In ed. pr. maj. antem statim post Carm. XIV. sequitur Summa Vitæ albii Tibulli, et deinde Epitaphium Tibulli; cui Elegia Ovidii Amor. 111. 9. annexa est. Ed. pr. min. omissa Tibulli Vita, Epitaphium Tibulli tantum exhibet, quod abest ab ed. Bartoliniana. Vicent. et Rheg. Carmini XIV. statim adjungunt Vitam hoc titulo, Summa vitæ

NOTE

1 Rumor ait] Tibullus de suæ puellæ omnibus corpus suum permittentis infamia conqueritur.

Peccare] Cum aliis consuetudinem habere.

2 Surdis auribus] Ut non audiam aut intelligam rumores in vulgus spar

808.

4 Tace] Ne me tanto afficias dolore.

Albii Tibulli: sequitur Epitaphium Tibulli; cui in iisdem subjungitur, Ovidii Nasonis epistola in qua conqueritur de morte Tibulli. Heynius ita: In ed. Lips. et libro Cyllenii ne hoc quidem (Epitaphium) subjungebatur.' Atqui in Venet. 1491. Epitaphium subjungitur Carmini XIV. minoribus tamen literis excusum, cui succedunt duo hæc disticha post Epitaphium posita, sicut in Corv. et ed. Rom. Sub teneris annis tenerorum scriptor amorum Decedens dura hac ecce tibullus humo. et, Donec erunt ignes: arcusque cupidinis arma: Discentur numeri culte tibulle tui: (quæ duo disticha absolvunt Guelf. 1.) Summa vitæ Albii Tibulli rejecta est in Comment. At Venet. 1493. hæc omnia habet in Commentario. Guelf. 2. in Carm. XIV. subsistit. Guelf. 3. Carmini xv. subjungit Vitam brevem: Albius Tibullus eques R.... In fine, Albii Tib. liber quartus et ultimus finit. Guelf. 4. sub finem Carm. xv. subtexit, Sub teneris.... Donec erunt.... Memnona si mater.... In quibusdam post Nasonis Elegiam in Tibulli mortem legitur aliud Carmen, ut in Corv. et Guelf. 4.

Hic juvenis, quam pauper erat, tamen ecce Tibullus

Vivit, et æterno carmine nomen habet.

Quis numeret populos, urbes, regesque sepultos
Interea, quorum mortua fama jacet?
Felices igitur, tales quicumque per artes
Victurum toto ducitis orbe diem!

Hujus ab exemplo, pueri juvenesque Latini,
Serta coronatis nectite temporibus ;

Atque opibus lucroque omni præferte decorem,
Quem modo perpetuo Castalis unda dabit.
Et canere ardentes non turpe putetis amores;
Consulat ætati quisque animoque suis.

De cod. Lips. paulo post.

XV.

DOMITI MARSI.

EPITAPHIUM TIBULLI.

TE quoque Virgilio comitem non æqua, Tibulle,
Mors juvenem campos misit in Elysios:

In pervetusto Scal. cod. Titulus huic Epigrammati erat, Domiti Marsi. Hanc inscriptionem jam ante Scal. ex alio cod. in marg. notatam fuisse a Pulmanno narrant Voss. et Wund. Sed fallitur uterque. Habuit Voss. in manibus Gryph. 1573. quam expressam ait esse ad ed. Pulmanni, vel Plant. Antwerp. 1569. sed Gryph. margini adjecta sunt multa, quæ non leguntur in Plant. Domitii Marsi V. C.' scripsit Perr. in Exc. Vide Quintil. III. 1. 18. et inprimis vi. 3. 102. Cod. Monac. Nasoni tribuit hoc Epitaphium.1 Unus Stat. Me: margo Gryph. 1573. æque pro æqua: Berol. 1. Tibullo.2 Cod. Biblioth. Regiæ, quem laudat Burm. ad Anth. Lat. Tom. 1. p. 416.

Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores,
Aut caneret forti regia bella pede.

cod. Lips. et ed. pr. min. habent in Elysios. Cf. 1. 3. 58.-3 Nec foret Par. Non foret Voss. 1. elego cod. Lips. Ask. Hamb. et Berol. 1. quod edidit Pithens, adductus forti, quem Domitius dicit, heroici carminis pede. Reg. Hamb. et Voss. 5. miseros; Goth. et Berol. teneros. Cf. Ovid. ex Pont. III. 4. 85.— 4 Margo Venet. 2. monente Heinsio ad Ald. martia bella. 3. Hic cod. Lips. subjungit, Finis Tibulli, huc usque constat. Elegidia Ad præstantissimam virginem Ypsotam de Nagarolis. Vita Tibulli. Adjuncta sunt novem Carmina recentiora.

Cf. Virg. Ecl. vi.

Sequuntur duo Quibus accedit

DUO EPIGRAMMATA

TIBULLO ASCRIPTA.

I.

AD PRIAPUM.

ÆRARI QUONDAM CUSTOS, NUNC CULTOR AGELLI,

HÆC TIBI PERSPECTUS TEMPLA, PRIAPE, DICO.

Ego Perspectus olim ærarii domini mei custos, jam vero ruris colonus et arator, istam tibi, o Priape, ædem dedico; propter quod beneficium, si licet, te precor, o

Hoc Epigramma in antiquo Tibulli libro se reperisse testatur Muretus Epist. 1. 13. itemque Scal. Comment. in Priap. p. 209. et in uno suo Ach. Statius. At Bernardus Bembus sese illud primum omnium invenisse affirmavit in Patavino quodam sacello, lapide extra urbem tertio, in antiquo marmore incisum, obrutumque ruderibus abjecto loco. Idque fuisse postea temere Priapeorum Carminibus additum pro Virgiliano ab impressoribus. Ad quem lapidem formatus est textus noster. Vide eundem Inscript. ap. Bernard. Scardeonium lib. 1. Class. 4. de Antiquitate Urbis Patavii; et Gruterum p. xcv. 3.-1 Aliæ edd. primum versum ita conceperunt, RUSTI CUS ÆRARII QUONDAM, NUNC RUSTICUS HORTI: aliæ sic, VILLICUS ERARI QUONDAM, NUNC CULTOR AGELLI; atque hanc ultimam esse veram lect. affirmat Scal. Comm. in Priap. p. 210. et Salmas. Not. in Lamprid. p. 201. et Is. Voss. ad Catull. p. 141. Scilicet ea vera est lect. marmoris, quæ in Inarmore nusquam legebatur.-2 HANC TIBI Gruterus 1. c. nisi si hic error

NOTE

1 Erari quondam custos [Villicus ærari quondam] Quidam nomine Perspectus ærarii quondam heri sui dispensator, seu procurator et custos, postea vero colonus tantum et agricola a Tibullo nostro inducitur hoc Epigramma fecisse Priapo. Quod quidem Epigramma plures eruditis simi viri Tibullo postliminio vindica

runt auctori suo, cum olim tantum inter Priapeia legeretur. Villicum dixerunt Veteres, non modo ruri præfectum, sed quemlibet etiam præpositum et procuratorem, seu dispensa.

torem et œconomum.

2 Priape] Priapus fuit hortorum Deus, et custos, filius Veneris et Bacchi, Lampsaci ad Hellespontum in

« ForrigeFortsæt »