Billeder på siden
PDF
ePub

enim commodius in mentem venit) sub Lygdami et Neæræ nominibus cuipiam amicorum gratificatus; non suis, at alienis amoribus, castis tamen et conjugalibus, inserviens. Parum libenter se militasse ipse non semel significat: nam et Pacis cultorem se profitetur, diramque sitim humani sanguinis identidem abominatur. Macrum et Horatium Poëtas in familiaribus habuit: etiam T. Valgii, Heroico versu excellentis, honorificam mentionem facit. Ejus autem immaturus obitus Nasonis illustri Epicedio defletus est,' qui matrem et sororem suprema illi pietatis officia persolvisse scribit. Quanti autem Elegiæ Tibulli æstimandæ sint, vel ex uno Fabio Quintiliano colligere possumus; qui cum tersum judicet atque elegantem maxime; simul ei principatum in hoc genere Carminis facile tribuit. Horatius Cassio Parmensi præponit." Ovidius cultum' appellat, ejusque Carmina nunquam intermoritura vaticinatur. Equidem Tibullo suaviorem Poëtam, planiorem, aut magis aptum ad motus animi pingendos non invenio.

[ocr errors]

NOTE

ellæ intelligantur; quoniam, si diversæ fuissent, eas una cum reliquis Ovidius commemoraturus fuisse videtur.' At eodem argumento affirmabo, non modo Sulpiciam et Neæram, sed etiam Nemesin fuisse eandem cum Delia; quia hanc unam Apuleius loco laudato memorat, et Martialis ea, quæ Tibullus de Delia pronuntiavit, Et juvet in tota me nihil esse domo,' ad Nemesin retulit. Quid, quæso, ea definire refert, quæ affirmare et defendere nec licet, nec quicquam interest? Potuit Ovidius e pluribus Tibulli amicis nominare duas, forte potiore loco habitas, aut aliis de causis inter ceteras insig

nes.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Sunt, qui

k IV. 1. 180. si modo illud Carmen Tibulli est. Etiam Catulli 1. 6. 41. 1 III. Amor. Eleg. 9. subjectam etiam hic inter testimonia.

[ocr errors]

m Lib. x. Inst. c. 1. Elegia Græcos quoque provocamus: cujus mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus.' Quintiliani hoc judicium explicat ac defendit Ayrman. §. 99. 100. Ingenium et characterem Elegorum Tibulli nuper vir doctus bene exposuit in Diss. de Poëtis Eleg. Rom. (in Nachträgen zu Sulzern II. B. I. St.)

n Composuerat Cassius ille Tragœdias, Elegias, et Epigrammata, quæ non magni habebantur. Itaque, cum Horatius dixit Tibullum Scribere, quod Cassi Parmensis opuscula vincat: non tam eum laudare, quam hunc sugillare voluisse dicendus est. 。 1. Amor. 15. 28.

P Voluit, puto, Vulpius suavitatem et facilitatem cum sententiarum tum

bus Panegyricus ad Messalam minus arrideat; nec injuria: voluit enim Auctor in illo Poëmate egredi gyrum ingenii sui; adeoque nil mirum, si ei non successerit."

Ex vetustis Codicibus et Editionibus.

ALBIUS Tibullus, Eques Romanus, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messalam Oratorem dilexit: cujus et contubernalis fuit, et Aquitanico bello militaribus donis ornatus est. Hic multorum judicio, et maxime Quintiliani, viri in studio literarum acerrimæ licentiæ, inter Elegiographos principem obtinet locum. Epistolæ quoque ejus amatoriæ, quanquam breves, omnino non inutiles sunt. Obiit adolescens, tempore Virgilii, ut indicat Epigramma infra scriptum: Te quoque Virgilio comitem,' &c.

[ocr errors]

NOTE

numerorum, cum felicitate mira in reddendis affectibus mollioribus animi prædicare.

Vide, quæ ad eum dicentur infra. Verbo Tibulli Carmen illud vix esse videtur.

Scaliger hanc vitam ex libris scriptis protulerat, sed jam in Edit. Ven. 1475. et Rheg. Lepid. excusam esse Broukhusius p. 2. monuit. Idem eam in quatuor libris invenerat, unde correctiorem, ita ut nunc est, exhibuit. Depravatior erat in Codice Regio: mendosam etiam ex Editione principe 1472. Vulpius proposuit. Mendosa quoque est in Ed. Romana et aliis, etiam in Corvin. Subjecta fere esse solet Carmini XIV. libri IV.

In Corvin. Eques Regalis legitur, et Corvinum Messalam origine dilexit ; utrumque compendiosæ scripturæ ignoratione.

• Hoc ex Tibulli scriptis, vel aliunde, non constat. Elici tamen potest ex 1.7.9. Non sine me est tibi partus honos.'

* Acerrimæ licentia] Scil. in dijudicandis et reprehendendis veterum scriptis. Male Ayrmannus §. 98. emendabat diligentiæ. Mox scr. Elegographos.

Epistolas has amatorias nullas alias fuisse, quam Carmina libri IV. vel a Sulpicia ad Cerinthum, vel ab hoc ad Sulpiciam missa, putabat Ayrman. §. 105.

TIBULLI

SIMULQUE

M. VALERM MESSALE

VITÆ SYNOPSIS CHRONOLOGICA,

CONFECTA PRIMUM A CHR. FR. AYRMANNO,

Nunc recisis iis, quæ vel levi vel nulla fide tradebantur, aliis, quæ certiora erant, adjectis, recognita et emendata.

Anni
U. C. Albianæ
Var- ineun-

An. æt.

ron.

695

705

tes.

Hoc anno, secundum Eusebium,aut saltem duobus vel tribus ante, natus est præcipuus Tibulli patronus, M. Valerius Messala Corvinus.

1 Natus est anno hoc exeunte, ut Ayrmannus putabat, aut, quod contendebat, non ante annum U. C. Dcc. Albius Tibullus. At vulgo viri docti natales Tibulli in annum U. C. 690. conjiciunt. Neutrum certa et explorata fide.

711 7 Hirtius et Pansa, Coss. in prælio ad Mutinam occiderunt. Sub anni exitum adversarum partium proscriptio Romæ a Triumviris facta, per quam Tibullus quoque maxima paternarum avitarumque possessionum parte, præter unam forte villam in agro Pedano, exutus esse videtur, patre jam ante id tempus amisso.

712

718

Tunc proscriptus est Messala, ideoque ad Brutum et Cassiumi
se recepit.

Eodem anno natus est Ovidius, neque multo ante Propertius.
At Catullus post a. 705. obierat.

8 Devicto Bruto et Cassio, Messala ad Antonium, atque inde ad
Cæsarem transiit.

14 Messala in Bello Siculo, a Cæsare cum Sex. Pompeio gesto, Cæsari affuit, et in mercedem fortitudinis ac fidei Augur extra ordinem creatus est.

[blocks in formation]

15 Salassi, Taurisci, Iapydes, aliique rebellantes populi, Pannonii
item, a Cæsare debellati sunt, cui militiæ Messalam quo-
que interfuisse probabile est: v. Dio XLIX. 34-37.
16 Hoc aut sequente anno Messala, Legatus Cæsaris missus, Sa-
lassos aliosque cum iis iterum rebellantes populos devicit: v.
Dio XLIX. 38. inter quos Iapydas, Pannonios, et Arupinos
fuisse e iv. 1. 107. sqq. discimus: v. ibi not.

Ad hunc annum Sanadonius Horatii 1. Epist. 4. Albi nostro-
rum s.' refert.

19 Consul una cum Cæsare factus est Messala, et eundem, cum
adversus Antonium iret, secutus, pugnæ Actiacæ interfuit;
a qua nec Tibullum abfuisse contendebat Sanadonius, nulla
cum fide.
Hoc anno, aut proxime antecedentium aliquo, in patrocinium
Messalæ receptus esse creditur Tibullus. Ei certe se com-
mendare studuisse putatur primo Libri 1v. Carmine in lau-
des Messalæ per ejus consulatum, et quidem ante æstatem,
scripto; si quidem is a Tibullo scriptus videri potest. Ve-
rum etiamsi Scholiastici alicujus fœtus ille est, potuit tamen
ille rerum gestarum fidem ad tempora sequi.

Amasse videtur Tibullus jam tum Deliam suam, nondum eo
tempore viro nuptam.

20 Statim a pugna Actiaca Messala contra rebellantes Aquitanos missus, eos debellavit, et Aquitaniam in Provinciæ formam redegit: v. ad 1. El. 7.

Eum in Gallias secutus noster Albius, ipsins contubernalis, bello Aquitanico interfuit. v. ibid. Roma proficiscens scripsisse creditur Libri 1. Eleg. 10.

Per Tibulli absentiam Delia alteri nupsisse videtur.

21 Hoc anno ineunte Messala, cumque eo Tibullus, ex Gallia in Asiam navigasse videtur; sed hic, cum ad insulam Corcyram perventum esset, in gravem morbum incidit, ibique a Messala relictus est. Inde mox, valetudine pristina recuperata, Romam reversus esse videtur. Scripsit in Corcyra Libri 1. Eleg. 3.

Eodem et proxime sequentibus annis Messala, Cæsaris exercitui præfectus, ipso absente, res in Asia, Cilicia, Syria, Phœnicia, et Ægypto constituit.

Interea Romam reversus Tibullus ad amorem Deliæ, tunc conjugis et alii nuptæ, rediit, in eoque per hunc et sequentes annos perduravit. Quo temporis spatio scripsit Libri 1. Eleg. 1. 6. et 2.

23 A. d. vII. Kal. Octobr. Messala, ex Asia Romam reversus, de Aquitanis triumphum egit, atque Augusti jussu, inter alios triumphales viros, partem viæ Latinæ muniendam suscepit: v. Lib. 1. Eleg. 7.

Brevi post triumphum Messalæ scripta est in ejus natalem Lib 1. Eleg. 7. porro Lib. 11. Eleg. 1. ubi cf. vs. 32. 33.

728

730

Intra idem tempus, si Elegiarum ordinem sequi licet, quod
tamen admodum lubricum esse fatendum est, amavit Noster
puerum Marathum. Huc refer Lib. 1. Eleg. 4. Is infelici
in Pholoën amore urebatur, quam ei conciliari studet Tibullus
Lib. 1. Eleg. 8. Idem puer mox, Tibullo relicto, alii se dedit ;
in quam perfidiam scripta Lib. 1. Eleg. 9.
Edidisse tum Librum Elegiarum primum, prima ei Elegia præ-
missa, videtur, in qua Messalam alloquitur; exemplo aliorum
ex illo tempore: v. Bentleii præf. in Horat.

24 Messala primus urbis Præfectus creatus est; quo tamen magis.
tratu se post paucos dies abdicavit.

Eodem anno Cornelius Gallus, primus Ægypti præfectus Augustalis, in invidiam Augusti adductus, ad necem sibi inferendam compulsus est. Sueton. c. 66.

26 Hoc circiter anno, aut certe non longo post tempore, Messalinus, alter Messalæ filiorum, in Quindecimvirum collegium cooptatus est. In cujus Sacerdotii auspiciis scripsit Tibullus Lib. II. Eleg. 5.

Circa idem tempus Nemesin amavit, avaram puellam; de cujus moribus conqueritur Lib. II. Eleg. 4. Ipsa, eo spreto, cum ditiori amatore rus abierat. Tunc scripta Lib. 11. Eleg. 3. et 4. et Macro, militatum profecto, Eleg. 6. Parabatur tunc expeditio Ælii Galli in Arabiam, ex qua etiam Iccius apud Horatium ditescere volebat.

Per idem tempus in Cerinthi, cui puella, quam is amabat, pacta erat, natalem Lib. 11. Eleg. 2.a scripta esse potest. Præmissa Elegia prima, qua Messalam honorifice appellat, vulgasse tum Librum 11. videtur.

Neæram post illam amavit, quam etiam in matrimonium ducere
voluisse videtur. Vide 1. 1. extr. 4. passim. At illa pere-
gre profecta, summa ægritudine confectus amator scripsit
Lib. 111. Eleg. 2. 3. Cumque eam alteri nupsisse, incerta
fama perlatum fuisset, Elegiam 4. re vero plane comperta
Eleg. 6.

Intra hoc tempus gravi morbo laborans, ad amicos, qui thermas
Etruscas adierant, misit Lib. III. Eleg. 5.

Kalendis Martiis nescio cujus anni libellum 111. Elegiarum con-
scriptum Neæræ dono misit, Elegia prima præmissa.

NOTE

a Paullo ante et per idem partim tempus Carmina libri Iv. ad Sulpiciam, hujusque ad Cerinthum, scripta fuisse necesse est. Et ad Sulpiciam quidem Kal. Martiis Carm. II. eaque ægrotante Carm. IV. atque in ejus natali Carm. VI. Ab ipsa vero Sulpicia ad Cerinthum venatum profectum

Carm. III. in pueri natalem, v. cum potita esset puero, vii. cum timeret, ne a Messala rus abduceretur vIII. metu ademto IX. Conqueritur de tepore Cerinthi x. ægrotans scripsit ad eum XI. et cum pœniteret pudoris sui XII.

« ForrigeFortsæt »