Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

primis pertinet Iv. 7. 8. Non ego signatis quicquam mandare tabellis, Ne legat id nemo, quam meus, ante, velim.' Sic primum edidit Calpurnius in Vicent. a. 1487. idque expresserunt postea, præter eas, quas citavi, Edd., Venet. a. 1487. Aldd. Muret. Stat. Scalig. Dous. a. 1592, Plantin. 1560 et 1569. Gryph. 1561 et 1573. &c. confirmant duo libri apud Voss. Solus Grasserus edidit a. 1607. Ne legat ut nemo.' Hoc in nullo libro neque scripto neque edito reperitur. Excerptt. Pocchi habent, 'Ut legat id nemo.' Exemplis, quibus Calpurnii lectionem firmavi, adde Liv. iv. 31. Cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.' Hoc Latinum esse negat Gronovius ad locum, non negat Plinius IV. Epistt. 13. 8. Dabuntque operam, ne a me pecuniam non nisi dignus accipiat, si accepturus et ab ipsis erit.' Ubi vide Heusingerum et, quæ scripsit Schæferus ad v. 17. 6. item in Add. p. 794. Cicero Phil. vi. 3. Horam eximere nullam in tali cive liberando sine scelere non possumus.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Sin erat, ut me omnes destituerent Editiones et libri scripti, quod sæpe factum est, necessario mihi confugiendum fuit ad Conjecturam et, quæ Conjecturæ filia est, Emendationem. Hic omnem curam adhibui, ne emendarem, nisi quod manifesto mendosum esset, intactum contra relinquerem, cui nihil obstaret, nisi locutionis insolentia; probe sciens, quantum labis intulerit Veterum scriptis hæc recentiorum Editorum ratio, qua vitiosum aliquid habetur, quia insolitum est ad nostrum sensum, eique substituitur aliquid usitatius. Quod age exemplo confirmemus Propertii, qui scripsit 1. 15. 21. Conjugis Evadne miseros elata per ignes Occidit Argivæ fama pudicitiæ.' Consentiunt in hac lectione Editiones omnes, præter Lachmannianam, quæ habet: ablata per ignes,' ex emendatione Editoris. Quid ita? Quia, inquit, Evadne 'elata' nunquam est, quæ se vivam in mariti rogum præcipitaverit. Atqui etiam mortui non efferebantur per ignes. Tamen ita scripsit Manilius, si mihi magis quam Bentleio credis, 1v. 69. qui locus vulgo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ita legitur et interpungitur: Quot subitæ veniunt validorum in corpora mortes? Seque ipsæ rursus fugiunt, errantque per ignes. Ex ipsis quidam elati rediere sepulchris.' Non variant libri nec alii, nec Lipsiensis; habeo in manibus ipsum Bentleii exemplar Plantin. a. 1600. cui Variantes illius libri ascripsit Joach. Frid. Fellerus: nec loco suppetias tulerunt T. Hemsterhusius et L. Santenius, quorum emendationes reperiuntur ad marginem Editionis Bentleianæ commodatæ mihi nuper a Frid. Aug. Wolfio. At Bentleius ipse scribit: Illud 'per ignes' sensu vacuum est; nec conatus est quisquam interpretari. Repono, ' Seque ipsæ rursus fugiunt, errantque per omnes. Ex ipsis quidam elati, &c.' Sic ille edidit: num facturus, si in locum incidisset Propertii ? Vix credo. Nam locus Manilii sine dubio ita interpungendus est: per ignes Ex ipsis quidam elati-sepulcris.' Sed quorsum rediere?' Nihil expeditius. Appone literam extremam præcedentis verbi fugiunt' verbo, quod sequitur, errantque,' et mendum hoc ita corrige: Quot subitæ veniunt validorum in corpora mortes? Seque ipsæ rursus fugiunt, terramque per ignes Ex ipsis quidam elati rediere sepulchris: Atque his vita duplex, illis vix contigit una.' Constructionem hujus loci et locutionis, de qua agitur, vim optime illustrat Livius Iv. 29. Messium impetus per stratos cæde hostes cum globo fortissimorum juvenum extulit ad castra Volscorum, quæ nondum capta erant.' exercitu urbem redisset.' invitis libris optimis. De

[ocr errors]
[ocr errors]

Paulo post: cum dimisso Ubi editores in' adjecerunt, re ipsa Propertius II. 27. 16.

NOTÆ

'Hoc exemplar, nescio quo casu venerit in Bataviam ad J. Altheer, librarium Rheno-Trajectinum; unde, sub exitum anni superioris, delatum est ad me. Præscripsit libro nomen suum Richardus Bentleius. Subscripsit Fellerus: Contulit Manilium cum Codice Msto Lipsiensi (qui ubique fere Gemblacensi reDelph, et Var. Clas.

spondet) Joach. Freid. Fellerus Aō. MDCXCIII. Lipsiæ: in gratiam celeberrimi Viri, Richardi Bentleii, parantis omnibus numeris absolutam hujus Poëtæ editionem. Godefrid. Richteri, de quo agit Wolfius in Anall. Liter. Tom. 1. p. 64. nulla fit mentio.

Tibul

B

[ocr errors]

'Concessum nulla lege redibit iter.' Quodsi casus ita tulisset, ut librarius, qui Codicem Propertii exaravit, a quo reliqui manarunt, pro elata' reponeret ablata '—nonnulli sane delata' intulerunt-nec, quid hic scripserit, hodie sciremus, nec quo modo corrigendus sit Manilius. Ita plerumque prava unius loci emendatio contagione lædit alterum alterius scriptoris locum, et omnis paulatim antiquitatis color perit. De quo vel sic actum foret, nisi tandem librariis manum injecisset suo tempore interveniens Chalcographia. Nihil enim tam insulsum excogitari potest,' quod non, præsertim circiter natales divinæ hujus Artis, in Tibulli aliorumque scriptorum monumenta intulerint librarii et interpolatores, quorum errores confutare, et videre, quid in hac verborum confusione verum sit, quid falsum, quid futile, quid non, res est difficilis et immensi laboris. Cujus rei facultatem ut assequerer, optavi quidem semper; an assecutus sim, viderint alii. Modo absint censores male tornati, qui fatales' Critici dici haberique volunt, (Heynius vocales' dicit in re literaria boves' ad Tibullum 11. 5. 78. Fataque vocales præmonuisse deos,') qui oracula edunt e` libris reconditis, quos nemo, præter illos, vidit, v. c. ex editione Carminum Balbinorum Retzeria cum Commentario Santenii, vel etiam ex Appendice Scotti edita, si Diis placet, una cum H. Stephani Thesauro Gr. L. quod mendacium tam verum est, quam si qui velit dicere, magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum colligari, ventos inanimes exspirare, Solem inhiberi, Lunam despumari. Ex quo Criticorum genere nuper unus, præ cæteris versutus, demonstravit, Tibullum scripsisse 1. 9. 23. Nec tibi celandi Fas sit Peccare paranti.'

VITA

TIBUL L I.

[EX ED. HEYN. LIPS. 1798.]

QUOD Albio Tibullo prænomen fuerit, minus compertum habemus; sive id librariorum incuria seu casu exciderit." Honesto et equestri loco natus est," Romæne an in municipio aliquo Italiæ, non constat. Petrus Crinitus et Lilius Gregorius Gyraldus, qui ante duo sæcula Poëtarum Historiam persecuti sunt, annum U. C. DCCXI. quo A. Hirtius et

NOTE

A Vulpio confecta. Ingeniose Broukhusins p. 1. 'Amisit autem hic noster Eques suum sibi prænomen, nulla, ut arbitror, perquisitione iterum reperiundum. Est enim verisimile, in libro illo unico, unde ceteri in Italia traduces prodierunt, literam singularem, quæ prænomen signaret, aut vetustate fuisse exesam, aut librarios harum rerum incuriosos, tanquam minime necessariam, neglexisse. Nisi quis conjiciat, A. hoc est, Auli prænomen habuisse: atque hoc elementum ab

insequente comparis naturæ vel fuisse absorptum, vel potius e binis coaluisse in unum.'

b Ortum ducit Noster e gente Albia equestri. Fuit alia consularis, e qua, contra Broukhusii monitum, ejus genus ducunt Dacerius et Sanadonius ad Horat. 1. Epist. 4. Ex eo, quod in inscriptione libri, quæ fere est, 'Tibulli Equitis Romani,' tum in Vita incerti auctoris, infra exhi benda, Eques Romanus appellatur, perperam contenditur, eum Romæ

natum esse.

d

C. Vibius Pansa Coss. prælio Mutinensi adversus Antonium pro patria occubuerunt, Tibullo simul atque Ovidio natalem fuisse, monumentis literarum tradiderunt. Id illis persuasit versus quidam Pentameter, quem utriusque Poëtæ codices præferunt, ubi ambo de sui ortus tempore verba faciunt: Cum cecidit fato Consul uterque pari." At Josephus Scaliger, qua erat sagacitate, primum subodoratus est, hunc versiculum ex Tibulli Carminibus, tanquam spurium, expungi oportere; quod ni fiat, magnam temporum confusionem oriri. Calculum adjecit Janus Dousa, qui Schediasmate Succidaneo ad Tibullum, manifesto admodum ostendit, de arca Sulmonensis Equitis a quodam in re aliena nimis officioso Tibulli supellectilem auctam. Quod utinam humaniore stylo et minus obsoleto præstitisset bonus ille Dousa, ut, quæ scribebat, et legi libentius, et intelligi facilius possent. Ego vero argumenta, quibus utitur, summatim proferre non gravabor. Primum igitur, nullo modo Tibullus potuisset Messalam sequi ad bellum Aquitanicum, stipendia merere, gnavi denique militis vicem fungi, (quod ipse de se narrat,) quindecim annos natus, vel etiam aliquanto minor: tot enim fere intercedunt ab Hirtii et Pansæ Consulatu ad Messalæ victoriam ac triumphum de Gallis, quem egit anno U. C. DCCXXVI. ut ex vetustissimo lapide satis constat. Deinde Ovidius IV. Trist. Eleg. 10. ubi, ætatis ordine servato, Elegia Latinæ scriptores enumerat, Gallo principem locum tribuit, alterum Tibullo, tertium

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »