Billeder på siden
PDF
ePub

ELEGIA VII.

HUNC cecinere diem Parcæ fatalia nentes
Stamina, non ulli dissolüenda Deo :

Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere; novos pubes Romana triumphos
Vidit, et evinctos brachia capta duces.
At te victrices lauros, Messala, gerentem
Portabat niveis currus eburnus equis.

5

Parcæ ducentes fila fatalia nulli Numini rescindenda prædixerunt hanc lucem futuram esse eam, quæ debellare posset Aquitanos populos, quam Aturus strenuo exercitu subactus pertimesceret. Illa contigerunt. Juventus Romana spectavit recentes triumphos, et ductores hostinm religatos brachia captiva. Te vero, o Messala, lauros triumphales gestantem vehebat currus eburneus splendidis equis. Non

Eleg. VIII. e recens. Scal. Ed. pr. maj. hanc habet inscriptionem, Gratulatur messale de victoria contra Aquitanos a se parta.-1 Hanc Par. Zwic. 1. Venet. 2. Rheg. et Lips. ap. Heyn. Tunc Angl. 1.; alii Nunc: Voss. dedit Hac c. die; præiverunt autem Ayrm. et Heyn. tentantes, Hoc c. die....Hoc fore, &c.-3 Nunc Witt. 2. Hamb. Guelf. 3. et ed. pr. min. Hanc cod. Lips. forte pro fore Berol. 1. quitanas Par. frangere Berol. 3. et Cyll. in Comment. quod H. Voss. dedit e Guelf. 2. spargere Witt. 2. Colb. et Thuan. 'quod unde ortum sit, apparet: Venetæ habent fundere, et ceteri libri sine exceptione.' Huschk.-4 Arax Witt. 2. Corv. et Angll. 3. 4. Arar Broukh. 1. Attas, non Atlas ut narrat Broukh., Scal. recens; Athax Colb. Atrax Guelf. 1. Atax omnes fere libri, Beroll. Statiani, Witt. 1. Broukh. 2. 3. Vat. 1. et Angll. 1. 2. quod, probatum Heynio, Bach, Voss. et Wund. revocarunt: Atur debetur ingenio Scal.-5 Evenire ed. pr. maj. Et venere Berol. 3. et Dat.-6 Witt. 2. et Angl. 5. evictos; Angll. 3. 4. et euntes; Corv. euntes et; Par. (e quo Wund. falso narrat evictos,) et Colot. exhibent invictos; Exc. Lips. invictos.-7 Alte Sfort. laurus Guelf. 2. a m. sec. quod reposuit H. Voss. ferentem Corv.-8 Portabit cod. Scal. Berol. 3. Sfort. Statii, Reg. Gebh. Colb. et Dat. cum edd.

NOTE

3 Hunc fore, Aquitanas] Hoc Carmine Poëta diem natalem Messalæ et ejus victorias celebrat: hoc autem bellum Aquitanicum quod commemorat, nullibi in Veterum monimentis proditum est. Aquitaniam Julius Cæsar Oceano, Pyrenæis, et Garumna flumine incluserat: hanc postea Augustus amplificavit, et ad Ligerim usque protendit.

4 Atax [Atur] Alii legunt, Atax, sed puto legendum, Atur, nam Aturus fluvius est Aquitanorum, qui mis. cetur Oceano supra Aquas Tarbellicas, de quibus hic Poëta. Legitur tamen apud Melam Atax fluvius de Pyrenæis montibus in Mediterraneum mare præter Narbonem fluere, qui vulgo dicitur Aude.

Non sine me est tibi partus honos. Tarbella Pyrene
Testis, et Oceani littora Santonici.

Testis Arar, Rhodanusque celer, magnusque Garumna,
Carnuti et flavi coerula lympha Liger.

An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis
Coeruleis placidus per vada serpis aquis?

10

absque me comparata est tibi gloria. Tarbella Pyrenea conscia est, et ora Oceani Santonici. Conscius est Arar, et Rhodanus citus, et Garumna amplus, et Liger, aqua cærulea Carnuti fluminis; te etiam celebrabo, o Cydne, qui placide silentibus equis æquoreus laberis tranquillis undis per vada: et quantus Taurus cœlesti cacu

pr. maj. min. Rheg. et Lips. quod habet Cyll. in Comment. Portavit conj. Gny. et Scal. in prima; Portabat cod. Lips. Beroll. 2. 4. Broukh. 1. 2. 3. Witt. 1. 2. Par. Brix. Venett. 1487. 1491. 1493. et Aldd. et sic Scal. constanter edidit: nitidis cod. Lips. nonnulli Stat. Palatt. Angll. 3. 4. 5. Broukh. 2. 3. Par. Witt. 1. 2. Scal. rec. edd. pr. maj. min. Venet. 2. Brix. Rheg. Venett. 1487. 1491. 1493. Ald. 1. et Scal. niveis Reg. Broukh. 1. Colot. Vat. Ursini, Ald. 2. et Mur. quod, Heinsio probatum, restituit Broukh.-9 Vat. 1. et H. Voss. omittunt est: Mur. legebat, partus honos per bella: Pyrene Testis, &c. Gryph. et Plant. habent etiam per bella; Par. honor tua bella Pirene; cod. Lips. onos tua bella priene; ed. pr. min. tua bella Pyrhene: pro tua bella, quod item exhibent Statiani, Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Colb. Dat. Scal. rec. et omnes Beroll. et Angll. Tarbella excogitavit Scal. quod egregiam emend. vocat Huschk. et nunc firmant Monac. et Voss. 1. 3.-10 Sanctonici duo Broukh. Angll. 3. 4. 5. Par. Rheg. et Venett. 1487. 1491. 1493. Santonia Dat.-11 Atax Beroll. 2. 3. Dat. unus Broukh. et unus Guelf. Arax alius Guelf. Witt. 2. Colb. Angll, 3. 4. et Rom. Arar Guelf. 2. Broukh. 1. 2. Witt. 1. Par. edd. pr. maj. min. cum aliis; erit vel Arar Angl. 5. Rodanusque Par. -12 Carmoti et flavi Berol. 4. codd. Mur. Stat. Vat. Brix. Venett. 1487. 1491. 1493. et Aldd. Carnoti et flavi alii codd. Stat. Bronkh. 1. 2. 3. Witt. 1. 2. Scal. rec. omnes Angll. Beroll. 1. 2. 3. Corv. Par. edd. pr. maj. min. Venet. 2. Rheg. et Vicent. Flavi et Carnuti Vat. 1. Carnuti exhibet etiam Guelf. 3. pro fluvi Scal. reposuerat fluvii, improbantibus Heyn. et Huschk. cerrula limpha Par. cerula lympha Lyger ed. pr. maj.—13 At te Cidne Beroll. 1. 2. Par.

NOTE

9 Tarbella Pyrene] Tarbelli ab Occidente Pyrenæis jugis finiuntur. Primariam urbem habent Aquas Tarbellicas, vulgo Acqs, ad ripam Aturi fluminis, Gallice, Adour.

10 Santonici] Santones Populi sunt inter Aquitanos, quorum Metropolis civitas est Mediolanum, vulgo Saintes. Regio vero dicitur Santonia,' vulgo la Saintonge. Plinius eos Eleutheros,' seu Liberos' vocat. Spectant ad Oceanum Aquitanicum, qui etiam ab iis Santonicus' appellatur.

11 Testis Arar] Arar vel Araris Alumen est Galliæ, quod per fines

Eduorum et Sequanorum in Rhodanum fluit, qui eum suo flumine præcipitem reddit: vulgo dicitur, la Saone.

Rhodanusque celer] Rhodanus, le Rhône, Narbonensis est Galliæ flumen, quod ex Alpibus Rhoticis per Jacum Lemannum præcipiti cursu in mare Mediterraneum delabitur.

Garumna] Vulgo la Garonne, fluvius Aquitaniæ, qui ex Pyrenæo monte delapsus perlustratis Tolosa et Burdigala mari se miscet Aquitanico, duarum fere leucarum ostio.

12 Carnuti et flavi [Aluvii] Liger

Quantus et aërio contingens vertice nubes
Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?

15

mine tangens nubila gelidus Cilicas arat capillatos. Quid commemorem quomodo

et ed. pr. min. At te cydne Beroll. 3. 4. et ed. pr. maj. Et te Guelf. 3. a marg. Laud, et Angl. 2. Quid te Vat. Ursini; An te Guelf. 3. Colot. et Exc. Pocc. Cidne habent etiam Witt. 1. 2. et Broukh. 1. 2. tacitus Berol. 3. tantis Berol. 2. quidam tentavit tacitis q. l. ulvis; ed. pr. min. leviter undis; cod. Lips. unguis.-14 Bauer. Wund. et Bach. ex edd. pr. maj. min. cum aliis vett. et plur. codd. etiam Beroll. 1. 2. 3. et omnibus Angll. et Zwicc. dederunt Cœruleus placidis; Stat. emend. Cæruleis placidus, quod Broukh. primus recepit, et tres libri Voss. nunc confirmant: Ceruleus tacitis Berol. 4. placidæ p. v. s. aquæ dedit H. Voss. Carulea placidus per v. s. aqua? conj. Huschk. pro vada in Reg. prata; Heyn. conj. freta.-15 Quantus ab Beroll. 1. 2. ætherio in valgg. aërio e Reg. et uno Voss. cum Bauer. reposuit etiam Bach: contingis Berol. 3. et unus Broukh. contingere Colot. consurgens Palat. 'His Voss. substituit conscendens. Fatendum est non satis accurate montem dici 'vertice ætherio contingere nubes;' namætherius vertex' nubes jam superavit. Verum multo certiorem medelam offerunt duo codd. pro atherio exhibentes aërio. Hæc lectio Tibullo restituenda videtur; nam aërii montes' perpetuo dicuntur.' Huschk. Mox ed. Lips. intonsas: pro vulg. arat, (quod tuentur codd. Par. Stat. Mur. omnes Beroll. Broukh. 1. 2. 3. Witt. 1. 2. Colb. Angll. 2. 3. 4. 5. edd. pr. maj. min. Venet. 2. Brix. Rheg. Venett. 1487. 1491. 1493. cum aliis,) Exc. Perr. et Vat. 1. cum codd. Mur. et edd. Plant. Gryph. 1573. Dous. Passer. Morell. Voss. et Wund. alat: est tamen hoc ipso Tauro frigidius inprimis in poëta.' Heyn. Sed hæc fortasse non Tibulli culpa est. Fieri enim potuit, ut librarius sententiam corrumperet, duorum verborum contingens et alat inter se permutando modos. Nempe Tibullus ita scripsisse videtur, Quantus et aërio contingat vertice nubes Frigidus intonsus Taurus alens Cilicas: sic omne orationis frigus evanescit.' Huschk. Beck. tentabat habet, et Burm. adit. Par. et ed. pr. min. habent Cylicas.

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tem Hypallage, unumque pro alio
subjicitur. Taurus arat Cilicas, pro
Cilices arant Taurum. Nonnulli le-
gunt, alat, pro, arat, adducti nempe
Strabonis auctoritate, qui scribit
montis Tauri fastigium adeo ferax
esse, ut alere possit multa hominum
millia. Advertant tamen hi, alat
esse subjunctivum, qui modus hic
non convenit. Taurus autem Asiæ
mons est maximus, qui e Cilicia in
extremas Indiarum oras, et in Ocea-
num Borealem, per varios terrarum
tractus, in quibus varia sortitur no-
mina, protenditur.
frigidus ob altitudinem, et arborum
et sylvarum densitatem.

Tibul.

Dicitur porro

H

Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes
Alba Palæstino sancta columba Syro ?
Utque maris vastum prospectet turribus æquor
Prima ratem ventis credere docta Tyros?
Qualis et, arentes cum findit Sirius agros,
Fertilis æstiva Nilus abundet aqua?

20

candida columba sacra Palæstino suo vagetur illæsa per oppida frequentia? et quomodo Tyrus prima erudita commillere naves flaminibus e turribus prospiciat in mare spatiosum? et qualis fœcundus Nilus astiva unda circumfluat, cum Canicula cam

-17 Guelf. 1. ut volucres: Berol. 2. crebras volitet: Berol. 4. per undas.— 18 Ed. pr. maj. palestino: Par. Siro; Scal. 1. e cod. suo.-19 Atque Broukh. 1. prospectat Scal. rec.-20 Witt. 1. posse, et pro v. 1. docta; Witt. 2. recta: in plerisque Stat. Tyros; ed. pr. maj. Tyrus; ed. pr. min. Tiros.-21 Colot. ardentes: H. Voss. quom: cod. Lips. confundit ; ed. pr. maj. confindit Syrius; Reg. confundit; in duobus Statianis scindit.-22 Par. Nillus: cod. Lips. Witt. 2. Dat. et Scal. rec. cum ed. pr. min. abundat; ' quod recipiendum videtur, quamvis præcesserint volitet, prospectet. Sæpe classici scriptores hoc modo variant orationem.' Huschk. Beroll. 3. et Witt. 1. habun

NOTE

18 Palestino sancta columba] PaFæstinis sancta dicitur columba, quam non edunt. Lege enim cautum fuisse tradunt Scriptores apud Syros, quorum regio Palæstina est, ut columbas et pisces non ederent. Hyginus Fabula 197. Syri pisces et columbas ex Deorum numero habent, non edunt.' Palæstina pars Syriæ, quam Palæstini, seu Philistini in sacris Scripturis, populi incoluerunt, Arabiæ est, Phæniciæ, et mari Mediterraneo contermina: vulgo nunc dicta, Terra Sancta.

20 Prima ratem ventis credere docia Tyros] Artem navigandi alii Neptu no, alii Minervæ, alii Pyrrhono Lydo, alii Samothracibus, alii aliis tribuunt inventoribus. Pomponius Mela cum Eusebio Pamphili scribit Phænicas, seu Tyrios maria primos adire instituisse, navesque excogitasse : quam sententiam amplectitur Tibullus. Tyrus vero urbs est Phoenicia, olim insula præalto quatuor stadio. rum freto a continenti divisa, sed Alexandri Magni quondam eam op.

[merged small][ocr errors][merged small]

Nile pater, quanam possum te dicere causa,
Aut quibus in terris occuluisse caput?
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec Pluvio supplicat herba Jovi.
Te canit, atque suum pubes miratur Osirim

Barbara, Memphiten plangere docta bovem.

25

pos aridos hiulcat? O Nile pater, qua ratione, aut qua in regione possum referre te abscondisse caput tuum? Terra tua propter te nullas pluvias petit, nec sicca grumina Jovi imbrifero vota faciunt. Juventus fera erudita lugere borem Memphi

dat; sic etiam in Berol. 1. sed lit. e superscr.-23 Angl. 2. Witt. 1. et Bern. quanam te possim; Berol. 3. q. te possum; plures ap. Stat. et Voss. Palatt. Par. Reg. Guelf. 1. 4. dno Broukh. Angl. 1. 2. 5. Berol. 2. uterque Zwicc. Exc. Pocc. et edd. H. Voss. Wund, et Bach habent possim; cod. Lips. Witt. 2. unus Broukh. Beroll. 1. 2. 4. pauci ap. Stat. ed. pr. min. Aldd. Mur. et Scal. possum; Rheg. posim; Vindob. possem: Berol. 1. tibi dicere.-25 Ed. pr. maj. et Lips. tellus te: Par, ymbres; ed. pr. maj. hymbres.—26 Arrida Par. pluvias Berol. 2. supplicat Witt. 2.-27 Witt. 1. unus Scal. et Ald. 2. proles; duo Stat. Vatt. duo Broukh. omnes Beroll. Par. Witt. 2. Venet. 2. Brix. Rheg. et Venett. 1487. 1491. 1493. pubes; codd. Heyn, et Ald. 1. pubem : Par. Osyrim; H. Voss. dedit Osirin, invitis codd. quod primus induxisse videtur Mur. Osirim exhibent edd. vett.-28 Memphitem cod. Lips. omnes Beroll. Par. Broukh. 1. 2. 3. Witt. 2. Dat. ed. pr. maj. Venet. 2. Vicent. et Rheg. Memphiten ex Aldd. revocavit Heyn. plaudere Exc. Pocc. Perr. et Lips. Angl. 1. Vatt. 1. 2. Brix. et Venett. 1491. 1493. sed plangere testantur omnes Stat. NOTE

lin. Strab. novasque de Nilo relationes.

[ocr errors]

26 Nec Pluvio Jovi] Jovis Pluvii simulacrum Athenienses venerabantur, aramque ipsi positam in monte Hymetto: unde cum opus erat pluviam comprecabantur ; proptereaque etiam Jupiter Hymettius' cognominatus, qui et Ombrius,' seu Græce "Oußpios, et Térios, id est, pluvialis et pluviosus. In monte etiam Parnete in Attica Juppiter Ombrius colebatar. Vide Pausan. in Atticis, et Phornutum. Tertullianus sacra, quæ Pluvio Jovi fiebant, vocat Aquilicia in Apologet.

27 Pubes miratur Osirim] Osirim seu Osirin et Nilum non solum eundem Deum, sed et idem nomen esse contendunt Plin. lib. v. cap. 9. 'Siris quoque Nilus nominatus est per aliquot millia,' Sirin olim Nilum

vocabant Æthiopes; Syenes incolis Nilus dici cœpit. Osiris autem vox est composita ex articulo Græco &, et siris, quod patet ex his nominibus Ægyptiacis, Busiris,' 'Petosiris,' 'Calasiris,' &c. Osiris autem dicitur docuisse primus Ægyptios arare et colere terram, uti vino, messes et fructus colligere; ipsumque postquam cum conjuge Iside diu in Ægypto regnasset, clam a fratre Stiphone fuisse oppressum tradunt; cumque bos, dum sepeliretur, cœpisset apparere, eum esse Osirim homines putaverunt, adoraveruntque ut Deum, et Apim vocaverunt, hoc est, bovem, lingua Ægyptiaca.

28 Memphiten plangere docta bovem] 'Apim' nominabant hunc bovem, quem certos vitæ annos excedere non licebat: hunc in lacum demersum Ægyptii, indicto justitio, veste

« ForrigeFortsæt »