Billeder på siden
PDF
ePub

deos consulere censemus ob eas caussas, quas ante diximus: his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem iis consulunt, qui quasi magnam quamdam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus: etiam illis consulunt, qui partes eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duellium, Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum ; post hos Paullum, Gracchum, Catonem, patrum vero memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros; quorum neminem, nisi iuvante deo, talem fuisse credendum est. Praeterea ipsorum deo

rum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant, ab his et civitatibus et singulis hominibus consuli: quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur, multisque rebus aliis: quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. Nemo

igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam fuit.!) Nec

vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum deo aut neglectum a

deo iudicemus. (Magna dii curant, parva negligunt.!)

Nat. Deor., II, lxv, 164–167.

124. SUPERSTITION IS NOT RELIGION.

Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentes, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxime egimus. Multum enim et nobismet ipsis, et nostris profuturi videbamur, si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est: et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam

admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. Quamobrem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae: sic superstitionis stirpes omnes eiciendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur; sive tu vatem, sive tu omen audieris; sive immolaris, sive avem aspexeris; si Chaldaeum, si haruspicem videris; si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo; si ostenti simile natum factumve quippiam: quorum necesse est plerumque aliquid eveniat; ut numquam liceat quieta mente consistere.

De Divin., II, lxxii, 148, 149.

125. UTILITY OF RELIGION TO THE COMMONWEALTH.

Sit igitur hoc a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque, quae gerantur, eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili ac vera sententia. Quid est enim verius, quam neminem esse oportere tam stulte arrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? aut ut ea, quae vix summa ingenii ratione comprehendat, nulla ratione moveri putet? Quem vero astrorum ordines, quem dierum noctiumque vicissitudines, quem mensium temperatio, quemque ea, quae gignuntur nobis ad fruendum, non gratum esse cogant; hunc hominem omnino numerari qui decet? Cumque omnia, quae rationem habent, praestent iis, quae sint rationes expertia, nefasque sit dicere, ullam rem praestare naturae omnium rerum: rationem inesse in ea confitendum est. Utiles esse autem opiniones has quis neget, cum intelligat, quam multa firmentur iureiurando? quantae salutis sint foederum religiones? quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit? quamque sancta sit societas civium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus, tum testibus?

Leg., II, vii, 15, 16.

126. THE SOUL IS IMMOrtal.

Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit, aut patrem tuum Paullum aut duos avos, Paullum et Africanum, aut Africani patrem, aut patruum, aut multos praestantes viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se pertinere. . . . Quod quidem ni ita se haberet, ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatem gloriae niteretur. Quid? quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo? Nonne vobis videtur animus is, qui plus cernat et longius, videre, se ad meliora proficisci : ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre? Equidem efferor studio patres vestros, quos colui et dilexi, videndi: neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem haud sane quis facile retraxerit, neque tamquam Peliam recoxerit. . . . Neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem: et ex vita ita discedo, tamquam ex hospitio, non tamquam ex domo. Commorandi enim natura deversorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem, cum ad illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar, cumque ex hac turba et colluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi; verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior: cuius a me corpus crematum est; (quod contra decuit ab illo meum:) animus vero non me deserens, sed respectans, in ea profecto loca discessit, quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum: non quo aequo animo ferrem; sed me ipse consolabar, existimans, non longinquum inter nos digressum et discessum fore.

De Senect., xxiii, 82-85.

127. DEATH NOT AN EVIL.

Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum, atque ita velut superiore e loco contionandum, ut homines mortem vel optare incipiant, vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinctionem, sed commutationem affert loci; quid optabilius? Sin autem perimit ac delet omnino; quid melius, quam in mediis vitae laboribus obdormiscere, et ita conniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Ennii, quam Solonis oratio. Hic enim noster,

'Nemo me dacrumis decoret,' inquit, 'nec funera fletu faxit.'

At vero sapiens ille,

'Mors mea ne careat lacrumis: linquamus amicis

Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.'

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus, emittique nos e custodia et levari vinculis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus, aut omni sensu molestiaque careamus: sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus; nihilque in malis ducamus, quod sit vel a diis immortalibus vel a natura parente omnium constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, nec id gigneret aut aleret, quod, cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum: portum potius paratum nobis et perfugium puteQuo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus. ventis reiciemur, tamen eodem paullo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?

mus.

Tusc. Disp., I, xlix, 117-119.

128. ON SUICIDE.

Cato autem sic abiit e vita, ut caussam moriendi nactum se esse gauderet. Vetat enim dominans ille in nobis deus, iniussu hinc nos suo demigrare: cum vero caussam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis: ne ille, medius fidius, vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit. Nec tamen illa vincla carceris ruperit: leges enim vetant; sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit. Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est. Nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a republica, cum a negotio omni sevocamus animum? Quid, inquam, tum agimus, nisi animum ad seipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus? Secernere autem a corpore animum nec quidquam aliud est, quam emori discere.

Tusc. Disp., I, xxx, 74, 75.

PHILOSOPHY AND MORALS.

129. WE CANNOT OVERRATE THE VALUE OF PHILOSOPHY.

Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eumdem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset! Tu urbes peperisti: tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti: tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti: tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus; a te opem petimus: tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex praeceptis tuis actus, peccanti immortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur, quam tuis,

« ForrigeFortsæt »