Billeder på siden
PDF
ePub

11. HIS OWN EPITAPH.

Inmórtalés mortáles sí forét fas flére,
Flerént divaé Caménae Naéviúm poétam :
Itáque postquam est Órci tráditús thesauro,
Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína.

Ap. Gell., I, xxiv, 1.

T. MACCIUS PLAUTUS, 254-184 B. C.

12. A BATTLE SCENE.

Póstquam utrimque éxitum est máxuma cópia,
Díspertití viri, díspertiti órdines:

Nós nostras móre nostro ét modo instrúximus
Légiones; hóstes contrá suas ínstruunt;
Deinde uterque imperatór in medium éxeunt
Extra turbam órdinum, cónlocuntúr simul.
Cónvenit, vícti utri sínt eo proélio,

Urbem, agrum, arás, focos séque uti déderent.

Póstquam id actúm est, tubae utrímque contrá canunt. Cónsonat térra; clamórem utrimque éfferunt;

Imperator uterque hinc et illínc Iovi

Vóta suscipere, hortári exércitum ;

Pró se quisque íd, quod quisque ét potest ét valet,

Edit, ferró ferit. Téla frangúnt; boat

Coélum fremitú virum. Ex spíritu et anhélitu

Nébula cónstat; cadúnt

Vólneris vi ét viriúm.

Dénique, ut vóluimus, nóstra superát manus;
Vícimus ví ferocis.

Hóstes crebrí cadunt; nóstri contra íngruunt:
Séd fugam in sé tamen némo convórtitur;
Néc recedit loco, quín statim rém gerat.

Animam amittunt prius, quám loco démigrent.
Quísque, ut steterát, iacet óbtinetque ordinem.
Hóc ubi Amphitruo herus cóuspicatú'st meus,
Illico equités iubet déxtera inrúere.
Equites parént citi: ab déxtera máxumo
Cúm clamore involant ímpetu álacri,
Foédant et próterunt hóstium cópias
Iúre iniustás.

Amph., I, i, 65–94.

13. AN HONEST OLD SERVANT IS CONVINCED THAT HE IS NOT HIMSELF.

(Sosia, Servos; Mercurius.)

So. Sí tu Sosia és, legiones quóm pugnabant máxume,
Quíd in tabernacló fecisti? Víctus sum, si díxeris.
Me. Cádus erat vini; índe implevi hírneam

súst viam ?

So. Ingres

Me. Eam ego, ut matre fúerat natum, víni eduxí meri.
So. Míra sunt, nisi látuit intus íllic in illac hírnea!

Fáctum est illud, ut égo illic vini hírneam ebiberím meri.
Me. Quid nunc? vincon' árgumentis, té non esse Sósiam?
So. Tú negas med ésse? Me. Quid ego ní negem, qui egomét
siem?

So. Quís ego sum saltém, si non sum Sósia? Te interrogo.
Me. Ubi ego Sosia ésse nolim, tu ésto sane Sósia.

Núnc, quando ego sum, vápulabis, ni hínc abis ignobilis.

So. Cérte edepol, quom illúnc contemplo et fórmam cognoscó

meam,

Quémadmodum ego sum (saépe in speculum inspéxi), nimis similist mei;

Itidem habet petasum ác vestitum; tám consimilist átque ego:
Súra, pes, statúra, tonsus, óculi, nasum, [déns,] labra,
Málae, mentum, bárba, collus: tótus quid verbís opust?
Sí tergum cicátricosum, níhil hoc simili est similius.
Séd quom cogito, équidem certo idém sum, qui sempér fui:
Nóvi herum, novi aédis nostras: sáne sapio et séntio.
Nón ego illi obtémpero, quod lóquitur: pultabó foris.

Me. Quó agis te? So. Domúm. Me. Quadrigas sí nunc inscendás Iovis,

Atque hinc fugias, íta vix poteris éffugere infortúnium.

So. Nónne herae meae núntiare, quód herus meus iussít, licet?
Me. Túae si quid vis nuntiare; hanc nóstram adire nón sinam.
Nám si me irritássis, hodie lúmbifragium hinc aúferes.
So. Abeo potius. Di ímmortales, óbsecro vostrám fidem,
Ubi ego perii? ubi ímmutatus sum? úbi ego formam pérdidi?
An egomet me illíc reliqui, sí forte oblitus fui?

Nam híc quidem omnem imaginem meam, quae ánte hac fuerat,

póssidet.

Vívo fit quod nunquam quisquam mórtuo faciét mihi.

Amph., I, i, 274-306.

14. A CLEVER SLAVE DEBATES HOW TO GET MONEY FOR HIS MASTER.

Hércle vero, Líbane, nunc te méliust expergíscier!

Atque argento cómparando fíngere falláciam.

Iám diu factum est, quóm discesti áb hero atque abiisti ád forum: Igitur inveniúndo argento ut fíngeres falláciam,

Ibi tu ad hoc diéi tempus dórmitasti in ótio.

Quín tu abs te socórdiam omnem réicis, segnitiem ámoves,
Atque ad ingeniúm vetus vorsútum te recipís tuom?
Sérva herum: cave tú idem faxis, álii quod serví solent,
Quí ad heri fraudátionem cállidum ingeniúm gerunt.

Unde sumam? quem íntervortam? quo hánc celocem cónferam?
Impetritum, inauguratum est; quóvis admittúnt aves;
Pícus, cornix ést ab laeva, córvus, parra ab déxtera.

Cónsuadent. Certum hércle est, vostram cónsequi senténtiam.
Séd quid hoc, quod pícus ulmum túndit? Haud temerárium est.
Cérte hercle, ego quantum éx augurio aúspicii intéllego,
Aút mihi in mundó sunt virgae, aut átriensi Saúreae.
Séd quid illuc, quod éxanimatus cúrrit huc Leónida?
Métuo, quod illic óbscaevavit méae falsae falláciae.

Asin., II, i.

15. THE DISADVANTAGES OF MARRYING FOR MONEY.

(Megadorus, Senex; Euclio, Senex.)

Me. Nulla érgo dicat: Equidem dotem ad te áttuli
Maiórem multo, quám tibi erat pecunia:

Enim mihi quidem aequom est púrpuram atque aurúm dari,
Ancillas, mulos, múliones, pédisequos,

Salútigerulos púeros, vehicla, quí vehar.

Eu. Ut mátronarum hic fácta pernovít probe!
Moríbus praefectum múlierum hunc factúm velim.
Me. Nunc quóquo venias, plús plaustrorum in aédibus
Videás, quam ruri, quándo ad villam véneris.

Sed hoc étiam pulcrum est, praé quam ubi sumtús petunt;
Stat fúllo, phrygio, aúrifex, lanárius,

Ciniflónes, patagiárii, indusiárii,
Flammeárii, violárii, cerinárii,
Aut mánulearii, aút murobrechárii ;
Propólae linteónes, calceolárii,
Sedentárii sutóres, diabathrárii,
Soleárii astant, ástant molochinárii ;
Petúnt fullones, sárcinatorés petunt;
Strophiárii astant, ástant semizonárii.
Iam hosce ábsolutos cénseas: cedunt, petunt
Trecénti; circumstánt phylacistae in átriis,
Textóres, limbulárii, arculárii.

Ducúntur; datur aes. Iam hósce absolutos cénseas;
Quom incédunt infectóres crocotulárii,

Aut áliqua mala crux sémper est, quae aliquíd petat.
Eu. Compéllarem ego illum, ní metuam, ne désinat
Memoráre mores múlierum; nunc síc sinam.
Me. Ubi núgivendis rés soluta est ómnibus
Pro illís crocotis, stróphiis, sumto uxório:
Ibi ád postremum cédit miles, aés petit.
Itúr, putatur rátio cum argentário;
Impránsus miles ádstat, aes censét dari.
Ubi disputata est rátio cum argentário,
Etiám plus ipsus débet argentário.

Spes prorogatur míliti in aliúm diem.

Hae súnt atque aliae múltae in magnis dótibus
Incómmoditates súmtusque intolerabiles.

Nam quae índotata est, éa in potestate ést viri;
Dotátae mactant ét malo et damnó viros.

Aul., III, v, 24-62.

16. A PARASITE'S COMPLAINT.

Ilicet parasíticae arti in máxumam malám crucem :
Ita iuventus iám ridiculos ínopesque ab se ségregat.
Níl morantur iám Laconas, ími subsellí viros,

Plágipatidas, quíbus sunt verba síne penu et pecúnia;
Eós requirunt, quí, lubenter quom éderint, reddánt domi.
Ipsi obsonant, quaé parasitorum ánte erat província ;
Ipsi de foró tam aperto cápite ad lenonés eunt,
In tribu quam apérto capite sóntis condemnánt reos;
Néque ridiculos iám terunci fáciunt; sese omnés amant.
Nam út dudum hinc abívi, accessi ad ádulescentes ín foro;

Sálvete, inquam: quo ímus una ad prándium?—Atque illí

tacent.

Quís ait "Huc," aut quís profitetur? ínquam. - Quasi mutí silent,

Néque me rident. Úbi cenamus? ínquam. Atque illi ábnuunt.

Díco unum ridículum dictum dé dictis melióribus,
Quíbus solebam ménstruales épulas ante adipíscier.
Némo ridet. Scívi extemplo, rém de compactó geri.
Né canem quidem írritatam vóluit quisquam imitárier,
Sáltem, si non árriderent, déntis ut restringerent.
Abeo ab illis, póstquam video mé sic ludificárier;
Pérgo ad alios; vénio ad alios, déinde ad alios: úna res;
Ómnes compactó rem agunt, quasi ín Velabro oleárii.

Capt., III, i, 9-29,

« ForrigeFortsæt »