79. COMPLAINT OF THE VIOLENCE OF THE NOBLES. Nuper Teanum Sidicinum consul venit; uxorem dixit in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino a M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Uxor renuntiat viro, parum cito sibi balneas traditas esse, et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro: eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius: vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit: alter prehensus et virgis caesus est. Ap. Gell., X, iii, 1. 80. MEN MUST BE TAKEN AS THEY ARE. Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, et si quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus: neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui apud vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo: verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent, ut accipiatis, ii quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, ii vel acerrimi sunt: nam ab omnibus pretium accipiunt, et omnes fallunt. Vos, cum putatis, eos ab his rebus remotos esse, impertitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent: uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem (Tarquinius Superbus; Augur.) Tarqu. Quom íam quieti córpus nocturno ímpetu Miríficum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum Radiátum solis líquier cursú novo. Aug. Réx, quae in vita usurpant homines, cogitánt curant vident, Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno ácci dunt, Mínus mirum est, sed dí rem tantam haut témere improviso ófferunt. Proín vide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat, Téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostentum ést tibi, Pópulo commutátionem rérum portendít fore, Pérpropinquam. déxterum Haec béne verruncent pópulo! nám quod Cépit cursum ab láeva signum praépotens, pulcérrume, Aúguratum est, rém Romanam públicam summám fore. qui recte cónsulat, consúl cluat. [Brútus] qui libertatem cívibus stabilíverat. Brut., ap. Cic., De Div., I, xxii, 44, 45; Varr., L. L., v, 80 M; 82. A SHIP. Tánta moles lábitur Fremebúnda ex alto ingénti sonitu et spíritu, C. LUCILIUS, 148–103 B. C. 83. A GLADIATOR DECLARES HIS EAGERNESS TO FIGHT. Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis, inquit: Sat. IV; ap. Cic., Tusc. Dis., IV, xxi, 48. 84. A MISER'S PURSE. Cui neque iumentumst nec servos nec comes ullus, Sat. VI; ap. Non., s. v. bulga, p. 78 M 85. HE RIDICULES THE SUPERSTITIONS SANCTIONED BY NUMA. Terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. Sat. XX; ap. Lact., Inst. Div., I, xxii. 86. A ROMAN GENTLEMAN'S IDEA OF Virtue. Virtus, Albine, est pretium persolvere verum Virtus est homini scire id quod quaeque habeat res. Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum ; Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum ; Virtus quaerendae finem rei scire modumque: Virtus, divitiis pretium persolvere posse: Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori; Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum; Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra. Sat. Incert., ap. Lact., Inst. Div., VI, v, 2. 87. THE ARTS OF THE FORUM. Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto, 88. AFFECTATION OF GREEK MANNERS. Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum Praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, Id quod maluisti, te, cum ad me accedi', saluto: Xaîpe, inquam, Tite! Lictores turma omni' cohorsque, Xaîpe, Tite! Hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. Sat. Incert., ap. Cic., De Fin., I, iii, 8. L. AFRANIUS, FL. CIRC. 125 B. C. 89. FRAGMENTS FROM 'TOGATAE.' Vigiláns ac sollers, sícca sana sóbria: Divortium; ap. Non., 21, 34. Usús me genuit, máter peperit Mémoria: Sella; ap. Gell., XIII, viii, 2. |