Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

nem sequeris? Eadem omnibus pono. Ad cenam enim, non ad notam, invito: cunctisque rebus exaequo quos mensa et toro aequavi. Etiamne libertos? Etiam. Convictores enim tunc, non libertos, puto.' Ille: Magno tibi constat? Minime. Qui fieri potest? Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed liberti.' Et hercule, si gulae temperes non est onerosum, quo utaris ipse, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia, quam aliena contumelia, consulas. Quorsum haec? Ne tibi optimae indolis iuveni quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat.

Ep., II, vi, 1-6.

463. ANECDOTES OF A CELEBRATED LEGACY-HUNTER.

Verania Pisonis graviter iacebat; huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit. Ad hanc Regulus venit. Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat. Esto, si venit tantum: at ille etiam proximus toro sedit: quo die, qua hora nata esset, interrogavit. Ubi audivit, componit vultum, intendit oculos, movet labra, agitat digitos, computat- nihil; ut diu miseram exspectatione suspendit. Habes,' inquit, climactericum tempus, sed evades. Quod ut tibi magis liqueat, aruspicem consulem, quem sum frequenter expertus.' Nec mora: sacrificium facit, adfirmat, exta cum siderum significatione congruere. Illa, ut in periculo, credula, poscit codicillos: legatum Regulo scribit: mox ingravescit: clamat moriens, 'o hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam periurum!' qui sibi per salutem filii peierasset. Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse quotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur. Velleius Blaesus ille locuples, consularis, novissima valetudine conflictabatur: cupiebat mutare testamentum. Regulus, qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent. Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit allocutionem, iisdemque medicis, Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bona morte, cui dare vitam non potestis? Moritur Blaesus, et tamquam omnia audisset, Regulo

[ocr errors]
[ocr errors]

ne tantulum quidem. Sufficiunt duae fabulae. An scholastica lege tertiam poscis? Est unde fiat. Aurelia, ornata femina, signatura testamentum, sumpserat pulcherrimas tunicas. Regulus cum venisset ad signandum, Rogo,' inquit, has mihi leges.' Aurelia ludere hominem putabat; ille serio instabat. Nec multa coegit mulierem aperire tabulas, ac sibi tunicas, quas erat induta, legare: observavit scribentem, inspexit, an scripsisset. Et Aurelia quidem vivit: ille tamen istud tanquam morituram coegit.

Ep., II, xx, 2-11.

464. ON LEARNING OF THE DEATH OF MARTIAL.

Audio Valerium Martialem decessisse, et moleste fero. Erat homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosecutus eram viatico secedentem. Dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos, qui vel singulorum laudes, vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia ornare: nostris vero temporibus, ut alia speciosa et egregia, ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettulerim? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem: tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter:

Sed, ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto.
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc, quod saecula posterique possint
Arpinis quoque comparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas.
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,

Cum regnat rosa, cum madent capilli.

Tunc me vel rigidi legant Catones.

Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime, et nunc, ut amicissimum, defunctum esse doleo? Dedit

enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna quae scripsit. Non erunt fortasse: ille tamen scripsit tanquam essent futura. Vale. Ep., III, xxi.

465. ERUPTION OF VESUVIUS.

Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria. Cinxerat Capreas et absconderat: Miseni quod procurrit, abstulerat. Tum mater orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem: se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contra, salvum me, nisi una, non futurum, deinde manum eius amplexus, addere gradum cogo. Paret aegre, incusatque se, quod me moretur. Iam cinis; adhuc tamen rarus. Respicio; densa caligo tergis imminebat, quae nos, torrentis modo infusa terrae, sequebatur. 'Deflectamus,' inquam, 'dum videmus, ne in via strati, comitantium turba in tenebris obteramur.' Vix consederamus, et nox, non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum. Alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant. Hi suum casum, illi suorum miserabantur. Erant qui metu mortis mortem precarentur. Multi ad deos manus tollere: plures, nusquam iam deos ullos, aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt, qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant, qui Miseni fuisse, illud ruisse, illud ardere, falso, sed credentibus, nuntiabant. Paulum reluxit; quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit: tenebrae rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus: operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari, non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire, misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve decessit: mox dies verus, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, cum deficit, solet. Occurrebant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia,

altoque cinere, tanquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcunque corporibus, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus.

Ep., VI, xx.

466. THE HIGH ESTIMATION IN WHICH TACITUS AND PLINY WERE HELD BY THEIR CONTEMPORARIES.

Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri, cum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque. Frequenter e senatu famam, qualem maxime optaveram, rettuli : nunquam tamen maiorem cepi voluptatem, quam nuper ex sermone Cornelii Taciti. Narrabat, sedisse secum circensibus proximis equitem Romanum: hunc post varios eruditosque sermones requisisse, Italicus es, an provincialis?' se respondisse, 'Nosti me, et quidem ex studiis.' Ad hoc illum, 'Tacitus es, an Plinius?' Exprimere non possum, quam sit iucundum mihi, quod nomina nostra, quasi litterarum propria, non hominum, litteris redduntur; quod uterque nostrum his etiam ex studiis notus, quibus aliter ignotus est. Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum vir egregius, Fabius Rufinus: super eum municeps ipsius, qui illo die primum venerat in urbem; cui Rufinus, demonstrans me, Vides hunc?' Multa deinde de studiis nostris. Et ille, ‘Plinius est,' inquit. Verum fatebor, capio magnum laboris mei fructum. An, si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita domonstravit, Οὗτός ἐστι Δημοσθένης, ego celebritate nominis mei gaulere non debeo? Ego vero et gaudeo, et gaudere me dico. Neque enim vereor, ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium, non meum, profero: praesertim apud te, qui nec ullius invides laudibus, et faves nostris. Vale.

Ep., IX, xxiii.

467. TRAJAN'S EXCELLENT GOVERNMENT.

Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse! Vixisti nobiscum, periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos

principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva est omnibus vita, et dignitas vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis sed foves et attollis. Prodest bonos esse, cum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia, his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus assecutos vident, consectantur: qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt.

Pan., 44.

468. PLINY CONSULTS TRAJAN ABOUT THE CHRISTIANS.

Sollemne est mihi, domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant: deturne poenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit: nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an

« ForrigeFortsæt »