Néque istuc usquam apparet. Ita nunc sérvio nihiló minus. Mi. Méa voluptas, méae deliciae, méa vita, mea amoénitas, Nón ego homo trióboli sum, nísi ego illi mastígiae Exturbo oculos átque dentes! Hém voluptatém tibi! Hém mel! hem cor! hém colostram! hém salutem! hem sávium! Mi. Impias, here, te! óratorem vérberas. Ag. Iam istóc magis! Et iam ocellum addam, ét labellum, et línguam! Mi. Ecquid faciés modi? Ag. Síccine ego te oráre iussi? Mi. Quómodo ergo orém? Ag. Rogas? Síc enim dicerés, sceleste: Húius voluptas, te óbsecro, Húius mel, huius cor, húius labellum, húius lingua, huius sávium, Húius colostra, húius dulciculus cáseus, mastígia; Omnia illa, quae dicebas tua ésse, ea memorarés mea. Mi. Obsecro hercle té, voluptas huius atque odiúm meum, Ut tu huic iráta ne sis; aút, si id fieri nón potest, Cápias restim ac té suspendas cúm hero et vostra fámilia: Nám mihi iam videó propter te víctitandum sórbilo, Itaque iam quasi óstreatum térgum ulceribus géstito, Própter amorem vóstrum. Ad. Amabo, mén' prohibere póstulas, Né te verberét, magis quam ne méndax me advorsúm siet? stocles. Nón sum irata. Ag. Nón es? Ad. Non sum. Ag. Da érgo, ut credam, sávium. Ad. Móx dabo, quom ab ré divina rédiero. Ag. I ergo strénue. Poen., I, ii, 145-159, 171-194. 23. EXAMPLE OF COINING Words. (Toxilus, Sagaristio, Servi; Dordalus, Leno.) To. Videór vidisse hic fórma persimilém tui, Eadém statura. Sa. Quippe qui fratér siet. Do. Sed scíre velimus, quód tibi nomén siet. To. Quid áttinet, nos scíre? Sa. Ausculta ergo, út scias: Nugípolyloquides, Argentiexterebrónides, Do. Heu hércle nomen múltis modis scriptúm est tuom. Pers., IV, vi, 16–27. 24. AN ESCAPE FROM SHIPWRECK. (Sceparnio, Servos; Daemones, Senex.) Sc. Sed, ó Palaemon, sancte Neptuní comes, Quique hércule illi sócius esse díceris, Quod fácinus video? Da. Quid vides? Sc. Muliérculas Videó sedentis ín scapha solás duas. Ut ádflictantur míserae! - Euge, euge! pérbene! Ab sáxo avortit flúctus ad litús scapham, Sed déxtrovorsum avórsa it in malám crucem. Da. Si tú de illarum cénaturus vésperi es, Illís curandum cénseo, Scepárnio; Si apúd me esurus és, mihi dari operám volo. Sc. Bonum aéquomque oras. Da. Séquere me hac ergó. Sc. Sequor. Rud., I, ii, 71-94. 25. LOVE IS TOO EXPENSIVE A Luxury. Omnium primum Amóris artis éloquar quemadmódum expediant. Núnquam Amor quemquam nísi cupidum hominem póstulat se in plagás conicere; Eos cupit, eos cónsectatur; súbdole blandítur; ab re Cónsulit, blandiloquéntulus, harpagó, mendax, cuppés avarus, Elegans, despoliator, latébricolarum hominúm corruptor, Blándus, inops, celáti indagátor: nam qui áb eo, quod amat, Quam éxtemplo sáviis sagittátis percússus est: Illico rés foras lábitur, líquitur. 'Dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes!' Ibi ille cucúlus: 'Océlle mi, fíat! Et istuc et si ámplius vís dari, dábitur.' Ibi illa pendéntem ferit: iam ámplius órat; Nón sat id ést mali, ni ámplius étiam, Quód bibit, quód comest, quód facit súmti. Nóx datur: dúcitur fámilia tóta: Véstispicae, unctor, aúri custos, flábelliferae, sándaligerulae, Raptóres panis ét peni. Fit ípse, dum illis cómis est, Inóps amator. Haec égo quom ago cum meo animo ét recolo, Ubi quí eget, quam preti sít parvi: Apagé te, Amor! non places! níl te utor. Fugit fórum, fugat tuos cógnatos, Fugat ípse a suo se cóntuitu; Neque enim éum sibi amicum vólunt dici. Mille modis amor ígnorandust, prócul adhibendust, ábstinendus: Nám qui in amorem praécipitavit, péius perit, quam si sáxo saliat. Apage, sís, Amor! Túas res tíbi habe. Amor mihi amícus Né fuas únquamn! Cértum est, ad frúgem Applicare ánimum. Trin., II, i, 14-52. 26. A PURCHASER FRIGHTENED OUT OF A BARGAIN. (Stasimus, Servos; Philto, Senex.) St. Per deós atque homines díco, ne tu illúnc agrum Ei rei árgumentum dícam. Ph. Audire edepól lubet. Ph. Apage! St. Neque únquam quisquam est, quóius ille agér fuit, Alii exulatum abiérunt; alii emórtui; Alií se suspendére. Hem, nunc hic, quóius est, Ut ad íncitas redáctus! Ph. Apage a me ístum agrum! Nam fúlguritae súnt hic alternae árbores ; Sués moriuntur ángina acérrume; Ovés scabrae sunt, tám glabrae, hem, quam haec ést manus. Hominúm, nemo extat, qui íbi sex menses víxerit: Ita cuncti solstitiáli morbo décidunt. Ph. Credo ego istuc, Stasime, ita ésse; sed Campáns genus Multó Syrorum iam ántidit patiéntia. Sed iste ést ager profécto, ut te audivi loqui, Malós in quem omnes públice mittí decet. Ph. At tu hércle et illi et álibi. St. Cave, sis, díxeris, Me tibi dixisse hoc. Ph. Dixisti arcanó satis. St. Quin híc quidem cupit illum áb se abalienárier, Si quidem reperire póssit, cui os súblinat. Ph. Meus quidem hercle nunquam fíet. St. Si sapiés quidem. Lepide hercle de agro ego húnc senem detérrui. Trin., II, iv, 119–123, 132–159. 27. SENATUS CONSULTUM DE BACCHANALIBUS, 186 B. C. De Bacanalibus quei foideratei esent ita exdeicendum cen suere. Neiquis eorum Bacanal habuise velet. Sei ques esent quei sibei deicerent necessus ese Bacanal habere, eeis utei ad praetorem urbanum Romam venirent deque eeis rebus, ubei eorum verba audita esent, utei senatus noster decerneret, dum ne minus Senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur. Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium quisquam, nisei praetorem urbanum adiesent, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere. Sacerdos nequis vir eset. Magister neque vir neque mulier quisquam eset. Neve pecuniam quisquam eorum comoinem habuise velet, neve magistratum neve pro magistratud neque virum neque mulierem quiquam fecise velet. Neve post hac inter sed coniourase neve comvovise neve conspondise neve conpromesise velet, neve quisquam fidem inter sed dedise velet. |