Billeder på siden
PDF
ePub

6

animum advertit, aliis diffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit et iis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare ut milites exaudirent, ‘Tuemini,' inquit, castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit: ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo.' Haec cum dixisset, se in praetorium contulit, summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.

B. C., iii, 93, 94.

205. LETTER TO OPPIUS AND BALBUS AT COMMENCEMENT OF THE CIVIL WAR.

Gaudeo mehercule vos significare literis, quam valde probetis ea, quae apud Corfinium sunt gesta. Consilio vestro utar libenter, et hoc libentius, quod mea sponte facere constitueram, ut quam lenissimum me praeberem, et Pompeium darem operam ut reconciliarem. Tentemus hoc modo, si possumus, omnium voluntates recuperare, et diuturna victoria uti: quoniam reliqui diuturnitate odium effugere non potuerunt, neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Syllam, quem imitaturus non sum. Haec nova sit ratio vincendi; ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt, et multa reperire possunt. De his rebus, rogo vos, ut cogitationem suscipiatis. Cn. Magium, Pompeii praefectum deprehendi: scilicet meo instituto usus sum, et eum statim missum feci. Iam duo praefecti fabrum Pompeii in meam potestatem venerunt, et a me missi sunt. Si volent grati

esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit mihi esse amicus, quam iis, qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi; quorum artificiis effectum est, ut respublica in hanc statum perveniret.

In Cic. ad Att., IX, 6.

M. PORCIUS CATO UTICENSIS, 95-46 B. C.

206. LETTER WRITTEN TO CICERO, 50 B. C., IN REFERENCE TO A PUBLIC THANKSGIVING IN HIS HONOR.

Quod et respublica me et nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam cognitam in maximis rebus, domi togati, armati foris, pari industria administrari gaudeam. Itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperii nostri voluntatem, sententia mea et decreto laudarem, feci. Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia, reipublicae provisum est, diis immortalibus gratulari nos, quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo. Quodsi triumphi praerogativam putas supplicationem, et idcirco casum potius, quam te laudari mavis; neque supplicationem sequitur semper triumphus, et triumpho multo clarius est, senatum iudicare, potius mansuetudine et innocentia imperatoris, provinciam, quam vi militum, aut benignitate deorum, retentam atque conservatam esse: quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime volo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus; et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale, et nos dilige; et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et reipublicae praesta.

In Cic. ad Fam., XV, 5.

M. CAELIUS RUFUS, 82-48 B. C.

207. CAELIUS SENDS CICERO SOME POLITICAL NEWS. 50 B. C.

De summa republica saepe tibi scripsi, me annum pacem non videre; et quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit, eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi: quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit: Caesari autem persuasum est, se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit. Fert illam tamen conditionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit; neque, mearum rerum quod consilium capiam, reperio. Quod non dubito, quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. Nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo est; tum caussam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem: ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem; et id melius statuere, quo tutius sit. In hac discordia video, Cn. Pompeium senatum, quique res iudicant, secum habiturum ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse omnino. Modo satis spatii sit ad considerandas utriusque copias et ad eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum. Scis Appium censorem hic ostenta facere? de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? Persuasum est ei, censuram lomentum aut nitrum esse. Errare mihi videtur. Nam sordes eluere vult; venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per deos atque homines, et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere. Crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid putem futurum. Si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas

impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit. Uterque animo et copiis est paratus. Si sine tuo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi fortuna spectaculum parabat. In Cic. ad Fam., VIII, 14.

CN. POMPEIUS MAGNUS, 106-48 B. C.

208. LETTERS, 49 B. C.

I. URGING CICERO TO JOIN HIM AT BRUNDISIUM.

S. V. B. E. Tuas litteras libenter legi. Recognovi enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. Consules ad eum exercitum, quem in Apulia habui, venerunt. Magnopere te hortor, pro tuo singulari perpetuoque studio in rempublicam, ut te ad nos conferas, ut communi consilio reipublicae afflictae opem atque auxilium feramus. Censeo via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.

In Cic. ad Att., VIII, 11.

209. II. UPBRAIDING DOMITIUS FOR NOT HAVING JOINED FORCES WITH HIM.

Miror, te ad me nihil scribere, et potius ab aliis, quam a te, de republica me certiorem fieri. Nos, disiecta manu, pares adversariis esse non possumus; coniunctis nostris copiis, spero nos et reipublicae et communi saluti prodesse. Quamobrem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat a. d. v. Id. Feb. Corfinio proficisci cum exercitu, et ad me venire, miror quid causae fuerit, quare consilium mutaris; nam illa causa, quam mihi Vibullius scribit, levis est, te propterea moratum esse, quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. Quanto enim magis appropinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, priusquam Caesar aut tuum iter impedire, aut me abs te excludere posset. Quamobrem etiam et etiam te rogo et hortor, id quod

non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenias, antequam copiae, quas instituit Caesar contrahere, in unum locum coactae nos a nobis distrahant. Sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortes, quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias. In Cic. ad Att., VIII, 12.

M. ANTONIUS, TRIUMVIR, 83-30 B. C.

210. LETTER TO CICERO, 49 B. C., URGING HIM NOT TO FOLLOW POMPEY.

Nisi te valde amarem, et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem, qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. Sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare, mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. Te iturum trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus mehercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici, non commoveri etiam improborum sermone: atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partes mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a Enλorumía mea, quam ab iniuria tua nata est. Sic enim volo te tibi persuadere mihi neminem esse cariorem te, excepto Caesare meo, meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. Quare, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes, qui tibi, ut beneficium daret, prius iniuriam fecit: contra ne profugias, qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi; ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.

In Cic. ad Att., X, 8.

« ForrigeFortsæt »