Nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
Aequa fides quoniam debebit semper haberi. Proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
179. THE FORMATION OF THE EARTH.
Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, Propterea quod erant gravia et perplexa, coibant In medio atque imas capiebant omnia sedes; Quae quanto magis inter se perplexa coibant, Tam magis expressere ea quae mare sidera solem Lunamque efficerent et magni moenia mundi. Omnia enim magis haec e levibus atque rotundis Seminibus multoque minoribu' sunt elementis Quam tellus. Ideo, per rara foramina, terrae Partibus erumpens primus se sustulit aether Ignifer et multos secum levis abstulit ignis.
Hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, Interutrasque globi quorum vertuntur in auris.
His igitur rebus retractis terra repente, Maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit, Succidit et salso suffudit gurgite fossas. Inque dies quanto circum magis aetheris aestus Et radii solis cogebant undique terram Verberibus crebris extrema ad limina in artum, In medio ut propulsa suo condensa coiret, Tam magis expressus salsus de corpore sudor Augebat mare manando camposque natantis, Et tanto magis illa foras elabsa volabant Corpora multa vaporis et aeris altaque caeli Densebant procul a terris fulgentia templa. Sidebant campi, crescebant montibus altis Ascensus; neque enim poterant subsidere saxa Nec pariter tantumdem omnes succumbere partis.
V, 449-459, 471, 472, 480-494.
180. OWING TO THE STRUGGLE FOR EXISTENCE, SPECIES TEND то BECOME EXTINCT IF NOT ARTIFICIALLY PRESERVED.
Multaque tum interiisse animantum saecla necessest Nec potuisse propagando procudere prolem. Nam quaecumque vides vesci vitalibus auris, Aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est Ex ineunte aevo genus id tutata reservans. Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae Commendata manent, tutelae tradita nostrae. Principio genus acre leonum saevaque saecla Tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos. At levisomna canum fido cum pectore corda Et genus omne quod est veterino semine partum Lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi. Nam cupide fugere feras pacemque secuta Sunt et larga suo sine pabula parta labore, Quae damus utilitatis eorum praemia causa. At quis nil horum tribuit natura, nec ipsa Sponte sua possent ut vivere nec dare nobis Utilitatem aliquam quare pateremur eorum Praesidio nostro pasci genus esseque tutum, Scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant Indupedita suis fatalibus omnia vinclis Donec ad interitum genus id natura redigit.
181. THE ORIGIN OF THE FAMILY.
Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt, Et mulier coniuncta viro concessit in unum Conubium, prolemque ex se videre creatam, Tum genus humanum primum mollescere coepit. Ignis enim curavit ut alsia corpora frigus Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
Et Venus imminuit viris puerique parentum Blanditiis facile ingenium fregere superbum. Tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes Finitimi inter se nec laedere nec violari, Et pueros commendarunt muliebreque saeclum, Vocibus et gestu cum balbe significarent Imbecillorum esse aecum misererier omnis. Nec tamen omnimodis poterat concordia gigni, Sed bona magnaque pars servabat foedera caste; Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum Nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
182. THE ORIGIN OF THE STATE.
Inque dies magis hi victum vitamque priorem Commutare novis monstrabant rebu' benigni, Ingenio qui praestabant et corde vigebant. Condere coeperunt urbis arcemque locare Praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, Et pecus atque agros divisere atque dedere Pro facie cuiusque et viribus ingenioque: Nam facies multum valuit viresque vigentes. Posterius res inventast aurumque repertum, Quod facile et validis et pulchris dempsit honorem ; Divitioris enim sectam plerumque secuntur
At claros homines voluerunt se atque potentes,
Ut fundamento stabili fortuna maneret
Et placidam possent opulenti degere vitam, Nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem Certantes iter infestum fecere viai,
Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos Invidia interdum contemptim in Tartara taetra; Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant Plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque; Ut satius multo iam sit parere quietum Quam regere imperio res velle et regna tenere.
Proinde sine incassum defessi sanguine sudent, Angustum per iter luctantes ambitionis.
183. ORIGIN OF NATURAL RELIGION.
Praeterea caeli rationes ordine certo Et varia annorum cernebant tempora verti Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. Ergo perfugium sibi habebant omnia divis Tradere et illorum nutu facere omnia flecti. In caeloque deum sedes et templa locarunt, Per caelum volvi quia nox et luna videtur, Luna dies et nox et noctis signa severa Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes, Nubila sol imbres nix venti fulmina grando Et rapidi fremitus et murmura magna minarum. O genus infelix humanum, talia divis
Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris! Nec pietas ullast velatum saepe videri
Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas Ante deum delubra nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum nec votis nectere vota, Sed mage pacata posse omnia mente tueri.
Ignorantia causarum conferre deorum
Cogit ad imperium res et concedere regnum. Nam bene qui didicere deos securum agere aevom, Si tamen interea mirantur qua ratione
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, Rursus in antiquas referuntur religiones Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt, ignari quid queat esse, Quid nequeat, finita potestas denique cuique Quanam sit ratione atque alte terminus haerens, Quo magis errantes caeca ratione feruntur. Quae nisi respuis ex animo longeque remittis Dis indigna putare alienaque pacis eorum, Delibata deum per te tibi numina sancta Saepe oberunt; non quo violari summa deum vis Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris, Sed quia tute tibi placida cum pace quietos Constitues magnos irarum volvere fluctus, Nec delubra deum placido cum pectore adibis, Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur In mentes hominum divinae nuntia formae, Suscipere haec animi tranquilla pace valebis. Inde videre licet qualis iam vita sequatur.
C. VALERIUS CATULLUS, 87-54 B. C.
185. EPITAPH ON AN AGED BARK.
Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumque nobilem, horridamque Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum,
Ubi iste, post phaselus, antea fuit Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica, et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima,
« ForrigeFortsæt » |