Billeder på siden
PDF
ePub

160. AN INVECTIVE.

Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in illa provincia, de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? Vexatio Macedoniae? an oppidorum turpis amissio? an sociorum direptio? an agrorum depopulatio? an munitio Thessalonicae? an obsessio militaris viae? an exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero, qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus es, quam Gabinius, sic in provincia paullo tamen, quam ille, demissior. Nam ille gurges atque heluo, natus abdomini suo, non laudi atque gloriae, cum equites Romanos in provincia, cum publicanos, nobiscum et voluntate et dignitate coniunctos, omnes fortunis, multos fama vitaque privasset, cum egisset aliud nihil in illo exercitu, nisi ut urbes depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est (quid enim ille non auderet?) a senatu supplicationem per litteras postulare. O dii immortales! tune etiam, atque adeo vos, geminae voragines scopulique reipublicae, vos meam fortunam deprimitis? vestram extollitis? cum de me ea senatusconsulta absente facta sint, eae contiones habitae, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea collegiorum, ea denique generum ordinumque omnium, quae ego non modo optare numquam auderem, sed cogitare non possem: vos autem sempiternas foedissimae turpitudinis notas subieritis?

161. AN INDICTMENT.

Pis., xvii, 40, 41.

Hic tu etiam dicere audebis: Est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille. Non, ut quisque maxime est, quicum tibi aliquid sit, ita te in huiuscemodi crimine maxime eius pudet? Paternus amicus est. Ipse pater si iudicaret, per deos immortales, quid facere posses, cum tibi haec diceret: Tu in provincia populi Romani praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis, ex foedere quam deberent navem, per triennium remisisti: tibi apud eosdem privatim navis

oneraria maxima publice est aedificata: tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti: tu pretio remiges dimisisti: tu, cum navis esset a quaestore et ab legato capta praedonum, archipiratam ab omnium oculis removisti: tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur securi ferire potuisti: tu tuam domum piratas abducere, in iudicium archipiratam domo producere ausus es: tu in provincia tam splendida, apud socios fidelissimos, cives Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae, dies continuos complures in littore conviviisque iacuisti te per eos dies nemo domi tuae convenire, nemo in foro videre potuit: tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matresfamilias adhibuisti: tu inter eiusmodi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, collocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet: tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es: tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti: tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruere: tua luxuria atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo, te praetore, primum piratae navigaverunt: neque haec tot tantaque dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla caussa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum ad mortem cruciatumque rapuisti: neque in parentum luctu atque lacrimis te mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati, sed etiam quaestui fuit. Haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere? posses, ut tibi ignosceret, postulare?

162. A LAST APPEAL.

Verr., II, V, lii.

Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti. Pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani: confer cum nundinatione tua tuorumque: tum intelliges, quantum inter laudem et lucrum intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sen

tiunt: sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustatum nou habent. Sed, si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo: sin propter vim, non intelligis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit? Respice, quaeso, aliquando rempublicam, M. Antoni: quibus ortus sis, non quibuscum vivas, considera: mecum, ut voles; cum republica redi in gratiam. Sed de te tu ipse videris: ego de me ipso profitebor. Defendi rempublicam adolescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertime scam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest: ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod iamdiu parturit! Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam: hoc mihi maius a diis immortalibus dari nihil potest: alterum, ut ita cuique eveniat, ut de republica quisque mereatur.

Phil., II, xlv, 115; xlvi, 118, 119.

163. PRAISES OF CAESAR'S CLEMENCY.

Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec enim res unius est propria Caesaris : ceterae duce te gestae, magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem et dux es, et comes: quae quidem tanta est, ut nulla tropaeis monumentisque tuis allatura finem sit aetas: nihil est enim opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas: at vero haec tua iustitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum afferat laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium iam ante aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor, ne hoc, quod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea, quae illa erat adepta, victis remisisti. Nam cum ipsius victoriae conditione omnes

victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae conditio visque devicta est.

Marcell., iv, 11.

164. LOVE OF GLORY.

Atque, ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse, verumtamen honesto, vobis confitebor. Nam, quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa republica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, neque toties de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in republica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An, cum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerint, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem non multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem abfutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

Arch., xi, xii, 28-30.

Q. TULLIUS CICERO, 102-43 B. C.

165. THE ZODIAC.

Flumina verna cient obscuro lumine Pisces,
Curriculumque Aries aequat noctisque dieque,
Cornua quem comunt florum praenuntia Tauri,
Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt,
Longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer
Languificosque Leo proflat ferus ore calores.
Post modicum quatiens Virgo fugat orta vaporem.
Autumni reserat portas aequatque diurna
Tempora nocturnis disperso sidere Libra,
Et fetos ramos denudat flamma Nepai.
Pigra sagittipotens iaculatur frigora terris.
Bruma gelu glacians iubare spirat Capricorni:
Quam sequitur nebulas rorans liquor altus aquari:
Tanta supra circaque vigent ibi flumina. Mundi
At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis

Mobile curriculum, et Lunae simulacra feruntur.
Squama sub aeterno conspectu tosta Draconis
Eminet hanc inter fulgentem sidera septem
Magna quatit stellans, quam servans serus in alta
Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

In Cic. Op., ed. Or., iv, p. 1013.

166. EPIGRAMS.

Crede ratem ventis, animum ne crede puellis:
Namque est feminea tutior unda fide.

Femina nulla bona est, et, si bona contigit ulla,
Nescio quo fato res mala facta bona.

Ibid.

« ForrigeFortsæt »