Tusculanarum disputationum: ad M. Brutum libri quinque

Forsideomslag
Weidmann, 1872 - 307 sider
 

Udvalgte sider

Indhold

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 44 - Vigere, sapere, invenire, meminisse. Ergo animus, ut ego dico, divinus est, ut Euripides dicere audet, deus, et quidem, si deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis.
Side 217 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti: ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sie nunc penitus totosque tradimus.
Side 119 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur ; ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Side 36 - Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum ; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te.
Side 33 - ... nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea, quae videmus; neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent, verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad aures, ad nares a sede animi perforatae.
Side 36 - Aristoxenus, quia difficilis erat animi, quid aut qualis esset, intellegentia, nullum 52 omnino animum esse dixerunt. est illud quidem vel maximum animo ipso animum videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat. non enim, credo, id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus. neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur 'Nosce te' dicit, hoc dicit: 'Nosce animum tuum'.
Side 217 - ... o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Side 7 - ... esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit.
Side 157 - Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existimavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.
Side 47 - ... quasi contemplatorem caeli ac deorum, eorumque cultorem ; atque hominis utilitati agros omnes et maria parentia: — 70. haec igitur et alia innumerabilia quum cernimus, possumusne dubitare, quin iis praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris...

Bibliografiske oplysninger