Billeder på siden
PDF
ePub

Excutior somno, et summi fastigia tecti

Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
In segetem veluti quum flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
Praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum verò manifesta fides, Danaúmque patescunt
Insidiae: jam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus; jam proximus ardet 310
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.

Exoritur clamorque virúm, clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis;
Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi: furor iraque mentem
Praecipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phœbique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem,
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. 320
Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae: fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum: ferus omnia Juppiter Argos
Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus; victorque Sinon incendia miscet

[ocr errors]

Qui mi scuoto dal sonno, e già del tetto
M'affretto al colmo, e a tese orecchie sto:
Tal se all'aride spighe, ov' Austro frema,
Fiamma s'apprese, o se montan torrente
Strugga ogn'opra ogni messe, e i campi atterri,
E avvolga i boschi; inscio pastor, che n'oda
Da un erto ciglio il torbo suon, strabilia.
Or la fè degli Achei, l'insidia or nuda
N'appar: da fiamme ecco già messo il tetto
Di Deifobo al suol; già il prossim' arde
Ucalegon; largo il Sigéo riluce.

Sorge d'uomin clamor, squillar di trombe.
L'armi afferro in manía; nè so dell'armi
Ragion; sol volgo arder tra pugne, e al forte
Volar co'socj: ira e furor di senno

Mi svian; dar l'armi un bel morir rammento.

Ma Panto appar, che all'ostil man si tolse,
Panto d'Otréo, sacro al tuo tempio, o Febo;
Picciol nepote, i vinti dei, gli arredi,

Ha insiem tra mani, e insano corre al lido.
Che più sperar? dove oppor forze, o Panto?
Appena il chiesi, ei ripigliò gemendo :
Giunse il gran dì, l'irresistibil fato:

Non più noi Teucri; Ilio non più; de' Frigi
L'onor fu già tutto il fier Giove in Argo
Porto: Pergamo è in fiamme; il Greco è donno.
Arduo là in mezzo all'egre mura armati

Versa il caval; brilla ed incende e insulta

[merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors]

Insultans: portis alii bipatentibus adsunt,

Millia quot magnis umquam venére Mycenis. 330
Obsedere alii telis angusta viarum

Oppositi: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, et caeco marte resistunt.

Talibus Othryadae dictis et numine divûm
In flammas et in arma feror, quò tristis Erinnys,
Quò fremitus vocat, et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus, oblati per flammam, Hypanisque Dymasque
Et lateri agglomerant nostro; juvenisque Corobus
Mygdonides: illis ad Trojam fortè diebus

341

Venerat, insano Cassandrae incensus amore;
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat;
Infelix, qui non sponsae praecepta furentis
Audierit!

350

Quos ubi confertos audere in prælia vidi:
Incipio super his: Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
Excessere omnes, adytis arisque relictis,
Di quibus imperium hoc steterat: succurritis urbi
Incensae: moriamur, et in media arma ruamus:
Una salus victis nullam sperare salutem.
Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu
Raptores, atra in nebula, quos improba ventris
Exegit caecos rabies, catulique relicti

Sinon: vien oste a spalancate porte,

Quanta non mai quà ne mandò Micene.
Ferrea sponda fan altri, ovunque anguste
Sboccan le vie: stan fiammeggianti i brandi
Stretti, pronti a ferir: fan fronte appena
Le guardie prime a cieco marte, e invano.
Pel dir d'Otride e pel voler deʼnumi
Vo tra l'armi e le fiamme, ovunque invita
Rio tumulto, alto grido, orrida Erinni.
Già Ripéo ci s'accoppia, e il sommo in armi
Epito, a rai d'incendi, e Ipani e Dima
Ci s'aggroppano al fianco; e in fior Corebo
Migdonio sangue: ei di que' dì là venne,
Ebbro d'amor per la regal Cassandra,
E aïta al Re genero dava e a'Frigi;
Misero a non udir gli acerbi fati,
Che aprir solea nel suo furor la sposa!
Come accolti li vidi e a pugnar caldi:
Garzon, diss' io, prodi ma invan, se fermo
Vi sta seguir chi estremi colpi attenta,
Dov'or siam giunti ah! chi nol vede? ah! tutti
Dal regno uscir, l'are sdegnando e i chiostri,
Gli aviti auspici dei: s'aïta incensa

Città: moriam, precipitiam tra l'armi:
Sol resta al vinto un disperar che il salvi.
Furor così spiro in que' petti. Ond'ecco,
Quai lupi in rabbia iti a predar, cui ciechi
Snidò ria fame, e a secche fauci aspetta

Faucibus exspectant siccis, per tela per hostes, Vadimus haud dubiam in mortem; mediaeque tenemus Urbis iter: nox atra cava circumvolat umbra.

Quis cladem illius noctis, quis funera fando 360 Explicet, aut possit lacrymis aequare labores? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima perque vias sternuntur inertia passim Corpora, perque domos, et relligiosa deorum Limina. Nec soli pœnas dant sanguine Teucri; Quondam etiam victis redit in praecordia virtus: Victoresque cadunt Danai: crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Primus se, Danaúm magna comitante caterva, Androgeus offert nobis, socia agmina credens 370 Inscius; atque ultro verbis compellat amicis: Festinate, viri; nam quae tam sera moratur Segnities? alii rapiunt incensa feruntque Pergama; vos celsis nunc primùm a navibus itis! Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur Fida satis) sensit medios delapsus in hostes. Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit. Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit, Attollentem iras, et caerula colla tumentem:: 380 Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat. Irruimus, densis et circumfundimur armis; Ignarosque loci passim, et formidine captos Sternimus: adspirat primo fortuna labori.

« ForrigeFortsæt »