Billeder på siden
PDF
ePub

ex auctoritate Patrum iustitio indicto, profectus ad tutandos fines esset, Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregie est: qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda, eoque impeditiore agmine incedentem aggressus, funestam ei populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis: praeda omnis recepta est. Sic finem iustitio, quod quatriduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus, et conditum ab Quinctio lustrum. Censa civium capita centum quattuor millia et ducenta quattuordecim dicuntur, praeter orbos orbasque. In Aequis nihil deinde memorabile actum. In oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul, quum aliquoties per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.

IV. Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam: id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse, quae nominum est, putet. Haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. Itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere. Quo cupide oblato, (adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere) bellum summa vi parabatur. Sentiunt Hernici, et praedicunt Romanis, Ecetranum ad Aequos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos: isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit. Compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum matura re, quum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum ne gotium est consulibus, ut, principibus coloniae Ro mam excitis, quaererent, quidnam rei esset. Qui

quum haud gravati venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit; ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit. Primo concursu pulsus se in castra recepit: neque is finis periculi fuit. Namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. Hernici, et male pugnatum, et consulem exercitumque obsideri, nuntiaverunt: tantumque terrorem incussere Patribus, ut (quae forma senatusconsulti ultimae semper necessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, Videret, ne quid respublica detrimenti caperet. Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. Ad eum explendum Latini, Her nicique, et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) iussi.

V. Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt. Simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa, urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad praesidium urbis relictus: consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris. Vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot

dies servatum. Interim in castris Furius consul, quum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et, quum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Furium legatum (frater idem consulis erat) longius extulit cursus: nec suos ille redeuntes, persequendi studio, neque hostium ab tergo incursum vidit. Ita exclusus, multis saepe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul, nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis, quam satis caute, in mediam dimicationem infert, vulnere accepto, aegre ab circumstantibus ereptus, et suorum animos turbavit, et ferociores hostes fecit. Qui, caede legati et consulis vulnere accensi, nulla deinde vi sustineri potuere, quum compulsi in castra Romani rursus obsiderentur, nec spe nec viribus pares: venissetque in periculum sumina rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, cum Latino Hernicoque exercitu, subvenisset. Is, intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. Minor caedes, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano: in quos palatos, praedam agentes, Postumius aliquot locis, quibus oppor tuna imposuerat praesidia, impetum dedit. li vagi, dissipato agmine fugientes, in Quinctium victorem, cum saucio consule revertentem, incidere. Tum consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est caedem. Magnae clades ultro citroque illis diebus et illatae et acceptae. Difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnave rint ceciderintve, exacto affirmare numero: audet tamen Antias Valerius concipere summas: Romanos cecidisse in Hernico agro quinque millia ac trecen

tos: ex praedatoribus Aequorum, qui populabundi in finibus Romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos caesos: ceteram multitudinem, praedam agentem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede: interfecta inde quattuor millia, et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos, ait, et triginta. Ut Romam reditum et iustitium remissum est, coelum visum est ardere plurimo igni; portentaque alia aut obversata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species. His avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba implebantur. Cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu, gratiis ob impigram militiam actis, remissae domos. Antiates, mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.

VI. Comitia inde habita. Creati consules L. Aebutius, P. Servilius Kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. Grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis, quam pecori; et auxere vim morbi, terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea colluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos, et agrestem, confertum in arta tecta, aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa vulgabant morbos. Vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant, in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse: inde exercitu ingenti fines suos depopulari. Praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis, afflictam civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulerc: ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur. Urbem Romanam subita deum ira morbo populari. Si qua eius mali quies veniat, ut anno ante;

ut semper alias, sociis opem laturos. Discessere socii, pro tristi nuntio tristiorem domum referentes; quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. Non diutius se in Hernico hostis continuit: pergit inde infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria vastatos. Ubi quum obvius nemo, ne inermis quidem, fieret, perque omnia, non praesidiis modo deserta, sed etiam cultu agresti, transirent; pervenere ad tertium lapidem Gabina via. Mortuus Aebutius erat Romanus consul: collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam: affecti plerique principum, Patrum maior pars, militaris fere aetas omnis: ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent. Munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant: circuitio ac cura aedilium plebei erat. Ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii venerat.

VII. Deserta omnia, sine capite, sine viribus, dii praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque, praedonum potius mentem, quam hostium, dedit. Adeo enim nulla spes non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia, animos eorum cepit, tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum; ut, totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, quum integra loca, Tusculanum agrum, opimum copiis, petere possent? signa repente convellerent, transversisque itineribus per Lavicanos agros in Tusculanos colles transirent. Eo vis omnis tempestasque belli conversa est. Interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum, moti, si nec obstitissent communibus hostibus, infesto agmine Romanam urbem petentibus, nec opem ul

« ForrigeFortsæt »