Billeder på siden
PDF
ePub

Sunt quos curriculo pulverem Olympicum

sunt plerique qui decurrentes gaudent conspergi pulvere Olympico, et quos meta

emendare voluerit, an memoria deceptus sit.-3 Sunt-quos junctim et up' v accipiendum esse scribit Bentl. 'Olympicum habent libri et scripti et impressi, et ita citat Servius ad Virg. Georg. 111. 49. et Lactantius ad Statii Theb. iv. 262. Ego vero non dubito quin Olympicum sit Inter

NOTE

'avi tata,' id est, pater. Avi proavus proprie atavus dicitur. Plaut. Pers. 1. 2. 5. Pater avos, proavos, abavos, atavos, tritavos.' Qui his superiores sive anteriores sunt, ma jores appellantur.

Edite regibus] Id est, viris principibus, quicquid garriant nonnulli de Etruriæ Regibus; quamvis etiam illorum nescio quam et quo nixam fun. damento seriem contexant; ut Mæcenati pater fuerit Menodorus, avus Menippus, Cæcina proavus, Volturenus abavus, Titus atavus, Turrhenus tritavus, Elbius majorum primus, &c. Certe divites quosque et primarios viros nuncupari aliquando Reges, constat ex auctoribus tum profanis, tum etiam sacris. Vide infra Od. 20. vs. 5. ibique Annot. III. Od. 29. 'Tyrrhena Regum progenies.'

2 O, et præsidium] Mæcenas fuit salutis atque dignitatis auctor ac defensor apud Augustum, non Horatio tantum, sed et Virgilio, Propertio, aliisque viris literatis præsidium ac tutela. Vide It. Od. 7. Tanta vero Mæcenatis apud posteros fama extitit, ut ad omnes eruditorum patronos id nominis transierit, quorum ex muni. ficentia atque ope scientiarum fata pendere videantur.

Dulce decus meum] Decus ex nobilitate; dulce, ex familiaritate viri Principis. Huc pertinet quod ait Persius, 1. Sat. 116. Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit,' &c.

3 Sunt quos, &c.] Alii gymnicis exercitationibus impense student, alii

agriculturæ, alii navigationi et mercaturæ, alii militiæ, alii venationi, &c.

Curriculo] Pro curru, vel ipso curru, vel etiam loco in quo decurritur, accipitur ista vox.

Pulverem Olympicum Collegisse juvat] Decurrendo stadium, sive Romæ in Circo, vel in Campo etiam Martio; sive apud Græciam in ludis illis solennibus, qui totius orbis frequentia celebrabantur, in quibus pentathlon, sive quinquertium, id est, quintuplex certamen: jaculatio, disci jactus, stadii cursus, saltus, palæstra; sive mavis, cursus, pugilatus, discus, cestus, lucta. Stadium longum erat pedes sexcentos. Victores Olympionicæ vocabantur, coronabantur, laudabantur; vacatione munerum curæ ac tutelæ, perpetuaque immunitate donabantur; adeo ut Olympionicen esse censeretur aliquid majus quam Romæ de hostibus triumphus. Quatuor apud Græcos ejusmodi celebres Ludi erant: Olympici, Pythii, Isthmii, Nemeæi. Annui quidam, ut Py. thii; quinquennales Olympici et Isthmii; Nemeæi tertio quoque anno fiebant; plerique dies quinque durabant. Ab Olympicis ludis nuncupatæ sunt Olympiades ea spatia seu intervalla duas inter ludorum celebratio. nes comprehensa. Institutos fama est ludos Olympicos anno 4400. ab Hercule Cretensi quidem, in honorem Pelopis, juxta flumen Alpheum, ad delubrum Jovis in Achaia, juxta Pisam et Elidem, in campo cui O

Collegisse juvat: metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis

5

non tactu rotis calidis, ac illustris victoria extollit ad Deos orbis moderatores.

polatoris, Olympium ad suum loquendi modum accommodantis.' Cuning. -5 Withofius in Spec. Gunther. pp. 54. 55. 'Ne dubita, quin Poëta ita scripserit, Si vitata, &c. ut constr. sit: Sunt quos pulverem OlymNOTE

Isth

lympia nomen. Victoribus oleagina dabatur corona. Vide Virgil. Georg. III. 18. et seqq. Alex. ab Alex. v. 8. Col. Rhodig. x. 17. Pythii Ludi fiebant in honorem Apollinis ob interfectum Pythonem serpentem. Coronabantur lanro victores. mici a Theseo dicati Neptuno, vel Herculi, vel Melicertæ, seu Palamoni, (nam variæ sunt opiniones,) in Isthmo, seu in angustis faucibus Corinthiacis. Victorum corona e pinu erat. Denique Nemeæi ludi celebrabantur vel in gratiam Herculis ob occisum in Nemeæa sylva leonem prodigiosæ magnitudinis, apud Cleonas Achaiæ civitatem in Peloponneso; vel, ut alii volunt, propter Archemorum Lycurgi puerum in Nemeæa sylva defunctum. Victoribus ex apio corona conficiebatur. In istis omnibus ludis, præter exercitationes corporis, erant et ingenii certamina, videlicet poëtarum victores heroas et athletas certatim landantium. Vide Pindarum. Olympicis Agona Musicum addidit Nero, qui et in iis non bigis sed decemjugi curru aurigavit, victoriamque tulit. Sylla Olympiade 175. athletas et reliqua ex Olympiis certamina Romam traduxit. Alex. ab Alex. ante cit.

4 Metaque] Meta lapis est, vel congeries quædam in acumen fastigiata, seu e lato in acutum erecta, circa quam currus, seu bigæ vel quadrigæ, seu etiam in mari naves cursum flectebant. Ovid. Met. x. 106. Metasque imitata cupressus.' In Circo

Romano metæ primum ligneæ, ab Imperatore Claudio factæ demum aureæ sunt. Alex. ab Alex. cit.

[ocr errors]

Por

Fervidis Evitata rotis] Præcipuus erat labor et summa cautio in curuli certamine, ne in flexu currus impingeret ad metam ac diffringeretur. Apud Homer. Iliad. Y. Nestor Antilochum filium erudiens monet cavendum ut rotæ modiolus summam quidem metam attigisse videatur, sed lapidis tactum vitet, ne vulnerentur equi, currusque disrumpatur. Ergo non abs re in Olympicis nobilissima putabatur ea victoria curulis agonis. Patet ex Herodoto et Pindaro. ro circa metam currus agitari debebat septies. Auson. Epitaph. xxxv. 'Phosphore, clamosi spatiosa per æquora Circi Septenas solitus victor obire vias.' Propert. 11. 25. 25. Aut prins infecto deposcit præmia cursu, Septima quam metam triverit ante rota.' Græci duodenum flexum notant. Pindar. Olymp. Od. 111. dwdeKάуvаμπтOV Tépua, et Pyth. Od. v. ποδαρκέων δυωδεκαδρόμων τέμενος. Non prætermittam hic veterem Britannorum in regendis curribus bellicis industriam ac solertiam, ad quam usu quotidiano et exercitatione assnescebant, ut in declivi ac præcipiti loco incitatos equos sustinere, ac brevi moderari et flectere, et per temoneni currere, et in jugo insistere, et inde se in currus recipere cito possent.' Cæsar Bell. Gall. Iv. 33. meminit et Juvenal. Sat. IV. 126.

[ocr errors]

5 Palmaque] Athletis qui Olympia,

Terrarum dominos evebit ad Deos.
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus:
Illum, si proprio condidit horreo

Quicquid de Libycis verritur areis.

10

Hunc, si conventus Romanorum inconstantium certatim erehit ad maximas dignitates ; illum, si congessit in suum granarium quicquid colligitur ex areis Libyæ ; ges

picum juvat collegisse; si nimirum et meta vitata fervidis rotis, et palma nobilis eos ad Deos terrarum dominos evehit. Nimirum scriptum olim erat, neglecta priore litera, i vitata, quod cum nihili esset, mutatum in Evitata, cum potius To S appingi vel ascribi debuisset.' Rutgersius punctum ponit post nobilis, et vs. 10. post areis: Edd. vett. fere omnes punctum post Deos, colon post honoribus, et comma post areis, et ita Glareanus. Fr. Harius accedit sententiæ eorum, qui punctum poni volunt ad vocem nobilis.—6 Bentl. pro evehit, ex conjectura scripsit evehere, totum locum ita constituens: Sunt quos c. p. O. C. juvat, m. nobilis T. d. evehere ad Deos: Hunc, si m. t. Q. C. t. i. honoribus: Illum, s. p. c. h. Q. d. L. v. areis. Gaudentem, &c. Hanc distinc tionem servant Wetzel. Comb. Wakef. et Kidd, quamvis legant evehit cum omnibus scriptis et edd.-7 Brod. Gott. a m. pr. et Exc. Sax. cum. Harl. 2. 3. 5. 6. si nobilium. At si mobilium recte habent codices vetustiores, quatuor Blandinii apud Cruq. duo apud Pulmannum, Bersmanni unus, et ex nostris optimi Leid. Græv. et pro var. lect. eadem tamen manu, codex Collegii Reginæ; tum etiam vetus Scholiastes.' Bentl.-8 Certet duo codd. Bersmanni

[ocr errors]

NOTE

Pythia, Nemeæa, Isthmia vicissent, Græci tantos honores tribuebant, ut non modo in conventu stantes cum palma et corona ferrent laudes,' sed et cum reverterentur in suas civitates quadrigis triumphantes inveherentur, atque vectigalibus a Republica constitutis totius vitæ spatio fruerentur. Hæc Vitruv. lib. 1v. Palma vero signum victoriæ passim apud omnes statuitur, ex Plutarcho, propterea quod ea est ejus natura ligni, ut urgentibus opprimentibusque minime cedat. Unde est illud Alciati Epigramma: 'Nititur in pondus palma, et consurgit in altum ; Quoque magis premitur, hoc mage tollit onus.'

6 Terrarum dominos] Ista verba quidam accipiunt de Romanis, qui fuerint victores in Ludis Circensibus, scilicet ob illud Virgilii, Romanos rerum dominos;' nonnulli referunt ad vitam et fortunam Olympionica

rum beatissimam, quæ et in proverbium abiit. Melius tamen alii ad ipsos Deos orbis dominatores.

Evehit ad Deos] Ad Deorum felici. tatem videtur evehere. Hinc et IV. Od. 2. 18. cœlestes' appellantur Olympionicæ.

7 Mobilium] Quidam nobilium legunt: at illud aptissimum populi epithetum. Quiritium, a Romulo, qui post mortem et apotheosim Quirinus vocatus, Quirites Romani sunt dicti : 'Sive quod hasta quiris priscis est dicta Sabinis.' Ovid. Fast. 11. 477.

8 Tergeminis honoribus] Amplissimis, Tribunatu, Quæstura, Ædilitate, Prætura, Consulatu, Censura, Dictatura. Alii intelligunt iteratos Magistratus; nonnulli sublatos et congeminatos plausus in theatro, quales Mæcenati gratulatur Horatius Ode 20. hujus libri,

Gaudentem patrios findere sarculo
Agros, Attalicis conditionibus

Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi

15

tientem scindere sarculo rura paterna, nunquam deducas de proposito, etiam promissione opum Attali, ut nauta timidus findat navi Cypria undas pelagi Myrtoi. Mercator timens Africum ventum pugnantem cum aquis maris Icarii, commendat quie

et Harl. 2.-10 Codex unus Bersmanni: vertitur areis. Cf. Tibull. 11. 2. 5.— 13 Omnes omnium codd. et edd. vett. dimoreas; Lambinus tamen edidit ex conjectura demoveas, quod tacite recepit Wakef.-15 Icareis fluctibus Glarean.-16. 17 Acidalius ad Vellei. Paterc. II. 110. conj. otium et oppidi L.

[merged small][merged small][ocr errors]

Areis] Varro de Ling. Lat. lib. IV. 'ubi frumenta secta terantur et arescant.'

Festus vero ait esse locum vacuum, quasi exaruerit, et non possit quicquam generare.' Hinc et areæ vocantur loca in urbe pura, vacua, nullisque ædificiis occupata. . 11 Sarculo] Rusticum est instrumentum in modum falculæ incurvum, quo segetes noxiis herbis internascentibus leviter scalpendo expurgantur. Gallice, un surcloir. Sarrire, sarcler.

12 Attalicis conditionibus] Opulentissimis scilicet illis: vel toto Asiæ regno, ubi Attalus, Pergami rex, floruit opibus tantis quidem, ut earum hæredem non alium quam Populam Romanum indicarit a se instituendum. Hinc et splendida quælibet nominantur Attalica. Propert. II. 13. 22. Nec sit in Attalico mors mea nixa toro.' De Attalo plura 11. Od. 18. Vide Justin. lib. xxxvI.

[ocr errors]

13 Trabe Cypria] Navi fabricata ex optimis lignis, qualia ædificandis

.

navibus aptissima reperiuntur in Cypro Mediterranei maris Insula, de qua postea fusius ad Od. 3. vs. 1.

Trabs' Isidoro lignum unum quod transversum continet utrumque parietem. Festo duo ligna compacta ; hinc'trabica' pro' navi.'

[ocr errors]

14 Myrtoum] Pars Ægæi maris, Eubææ proxima, sic appellatur ex Plinio, ab Insula parva, quæ hodie Mandria, olim Myrtos.' Fabulatores volunt sic appellari a Myrtoo quodam in mare istud præcipitato ; vel a muliere Myrtone. Porro illud præ ceteris mare hic afferri videtur, quia naufragiis infestum nautis pavorem injiciat, vixque citra periculum navigari queat, ob crebras insulas et scopu. los.

15 Icariis fluctibus] Hodie, Mar di Nicaria, Egæi pars ad Samum ac Delum Insulas, nomen habuit ab Icaro Dædali filio, in illud delapso. Ovid. Fast. iv. 283. Transit et Icarium lapsas ubi perdidit alas Icarus, et vastæ nomina fecit aquæ.'

Africum] Ventum ab Africa flantem, vernacule Sud-ouest, inter Meridiem et Occasum. Virgil. Creberque procellis Africus.'

[ocr errors]

Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die

20

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.
Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permistus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, tenera conjugis immemor;
Seu visa est catulis cerva fidelibus,

25

tem, et agros sui pagi; paulo post tamen resarcit naves laceras, paupertatis impatiens. Est alius qui non contemnit cyathos vini Massici veteris, neque detrahere aliquot horas ex die integro, modo jacentes habens artus sub arbuto virenti, modo ad originem placidam fontis sacrati. Militia placet multis, sonusque buccinæ ac litui mixtus, et bella matribus execranda. Venator oblitus delicatæ uxoris moratur sub aëre frigenti, sive canes fidi conspexerunt cervam, sive aper Marsus fregit retia rotunda.

·

tuta sui, probante Gronovio, improbante Wetzel. Hinc Bentleius in Curis Novissimis: otia et oppidi L. tuta sui. Edd. vett. rateis.-24 Permixtus codd. Bersmanni, sed repugnante consuetudine Horatii.' Zeun.-25 Detestanda legit

NOTE

17 Laudat rura] Mercator rusticam laudat vitam, dum ingruit tempestas; at transacto periculo, negotiationem cogitat statim ut prius, lucro inhians.

19 Massici] In Massico monte Campaniæ crescebat optimum vinum. Nominisque et uvarum nobilitas perdurat etiamnum. Valde austerum, et stomacho robur dare dicitur Athen. I. 21.

20 Partem solido demere de die] Ad genio indulgendum, intermissis negotiis ac seriis occupationibus.

21 Arbuto] Gallice, arboisier. 22 Sacra] Singulis fontibus præ. esse Nymphas et quædam Numina creditum pridem. Hinc illis victimæ et libamina florum ac vini. Vide III. Od. 13.

23 Lituo tube] Lituus minor tuba est et incurvus, insigne augurum, ex

Gell. v. 8. Tuba directa, sic a tubo quem refert appellata, gravi sono pedites excitabat, lituus autem acuto clangore equites. Ovid. Met. 1. 98. 'Non tuba directi, non æris cornua flexi.'

24 Bellaque matribus Detestata] Per quæ nempe orbantur viris ac filiis.

25 Manet sub Jove frigido Venator] Cic. Tusc. II. n. 40. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant venatores in nive in montibus uri se pati. untur.'

Sub Jove] Jovem pro aëre usurpari docet Macrobius. Varro ex Ennio : Istic est is Jupiter, quem Græci vocant aëra, qui ventus est et nubes, imber postea, atque ex imbre frigus, ventus post, fit aër denuo,' &c.

27 Catulis fidelibus] Cic. de Nat. Deorum II. n. 158. Canum tam fida custodia, tamque amans dominorum

« ForrigeFortsæt »