Billeder på siden
PDF
ePub

5

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo, gelidove in Hæmo?
Unde vocalem temere insecutæ
Orphea sylvæ,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus, celeresque ventos;
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis

10

conis, seu in Pindo, seu in Hamo frigido. Hinc sylvæ secutæ sunt canentem Orpheum, matris arte retardantem præcipites fluviorum cursus, velocesque ventos, alque suavem auritas quercus trahere chordis sonantibus. Quid vero ante canam,

Fabr. Rutgers. Bentl. Cuning. Sanad. Dacer. Mitsch. Bipont. Wetzel. Wakef. et Kidd. Scaliger, Poët. vi. 7. mallet: cujus referat vetusta nomen imago. --8 Orphea rupes emend. Sanad.-9 Mentel. rabidos.—10 Bentl. et Jani Fluminum labsus; Exc. Sax. Fluminis lapsus.—12 Ducere tigres conj. Valart. Ducere cautes Dr. Jortin. Tracts tom. 1.-13 Plerique codd. habent parentum ; in quibus vetustissimi Leid. Græv. Regin. duo Bersm. Landin. Locher. Venett. 1477. 1478. 1479. Ascens. Torr. Bax. Gesn. et Wakef, ut sit: quid pr. d. solitis parentum laud. i. e. eo, cujus laudes majoribus nostris, vel antiquis lyricis solennes fuerunt; h. Jove, qui res, &c. Sed quam impedita hæc structura! parentem Acr. Pulm. 2. probante Fabr. Mur. et tantum non recipiente Lamb. nt sit, quid prius dicam? an solitis parentem laudibus? &c. Etiam hoc durum. Parentis Luctat. ad Stat. Theb. 1. 41. antiquiss. Bland. Cruq. Lamb. ex optimo Vat. Pulm. 4. Mentel. unus Bersm. Bentl. 3. Dess. 1. et probant Heins. Steph. Faber, Bentl. Cun. San. Bipont. Wetzel. et Mitsch. Sic et nemo NOTE

Cujus landes nobis decantatas repetet Echo, quæ est vocis imitatio, adeoque imago dicta quasi imitago. Vide infra, Ode xx. eandem locutionem, ibi fnsins explicatam. Quam tamen auctoritate propria Scaliger pervertit, legens: vetusta Nomen imago: quo enimvero sensu? Qua antem ratione fiat Echo, sic Plinius exponit 11. 44. 'Montium flexus, crebrique vertices, et conflexa cubito, aut anfracta in humeros juga, vallium sinus concavi, scindunt inæqualiter inde resultantem aëra: quæ causa etiam voces multis in locis reciprocas facit.'

5 Umbrosis Heliconis oris, &c.] Tres montes Apollini Musisque sacros nominat: Heliconem in Baotia, Pin

dum in Arcadia, Hæmum in Thracia.
7 Unde vocalem, &c.] Ex Hæmo
Thracem Orpheum sylvæ secutæ sunt
dulcedine cantus velut animatæ; te-
mere, id est, facile et sine cunctatio-
ne; vel confuse, per devia et invia.
Nota lippis et tonsoribus fabula. Vi-
de Epist. ad Pisones, vs. 391. Voca-
lem] Id est, canorum, vel, voce pari-
ter et lyra canentem.

9 Arle materna] Musica, et suavitate vocis, ad quam formatus a matre Calliope Orpheus.

11 Blandum et auritas, &c.] Tam blande canentem, ut arbores duceret, haud secus ac si auritæ et animatæ fuissent illæ.

13 Quid prius dicam solitis parentis,

Laudibus? qui res hominum ac Deorum;
Qui mare ac terras, variisque mundum
Temperat horis :

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quicquam simile, aut secundum :
Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Præliis audax, neque te silebo,

15

20

quam præconia consueta patris, qui res mortalium et immortalium, qui mare terrasque et orbem diversis temporibus moderatur? Quare nihil ipso majus oritur: immo neque par quidpiam vel proximum valet. Attamen Pallas obtinuit sequentem gradum. Nec tacebo te, Bacche, certaminibus strenue: neque te, virgo feris cru

hæret.' Jani.-14 'In Lambini quibusdam codd. qui rex hominum ac Deorum ; quam lectionem ille non damnat; nec ego.' Bentl. Ita et Glarean. Alt. 1. Dess. 2. probantibus Mancin. et Steph.-15 Harl. 2. 6. nonnulli Bentl. et Lamb. duo Bersmanni, Lips. 4. Dess. 2. Ascens. Locher. Bentl. Cun. San. Jan. Mitsch. Bip. Wetzel. et Kidd. ac terras; Harl. 1. 5. ac terram; quidam Lambini et unus Bersmanni et terram; Francqu. aut terram; vulgg. cum Gesn. Baxt. Comb. et Wakef. et terras.-19 Heinsins et Pulm. emend. occupabit, probantibus Rutgers. Dacer. Putean. et Waddel, et sic dedit R. Steph. -20. 21 Pallas honores Præliis audax. Neque te, &c. Venett. 1477. 1478. 1479. Bentl. Cuning. Furstenberg. Wetzel. et Kidd. improbante Jani.—

NOTE

&c.] Legunt aliqui, parentum; hoc sensu: Quid prius dicam quam eas Jovis laudes, quas majores nostri solent dicere? Alii melius, parentis, id est: Quid prius aut potins referam, quam notas omnibus ac passim celebrari solitas laudes Jovis omnium parentis, qui res æque Deorum ac mortalium curat, regit, moderatur ?

15 Variisque mundum Temperat horis] Variis tempestatibus, vere, æstate, autumno, hyeme: calorem frigore, frigus calore temperat.

17 Unde nil majus, &c.] Alii interpretantur: A quo Jove utpote optimo maximo nihil ipso majus gignitur. Alii: unde, id est, quapropter.

18 Simile, aut secundum] Par et proxime accedens: æque magnum ac potens.

19 Proximos tamen, &c.] Non. Mar

cell.Proximum' dicebant veteres non solum adhærens et adjunctum; verum etiam longe remotum, si tamen inter duo discreta nihil medium extitisset.' Virgil. Æneid. v. 320. 'Proximus huic, longo sed proximus intervallo, Insequitur Salius.' Tuil. in Bruto: Luc. Philippus Antonio proximus accedebat, sed longo tamen intervallo proximus.' Pallas honores occupat Jovi proximos; quippe nata illius cerebro. Alii volunt spectari ab Horatio, quod in Jovis Capitolini templo cellæ tres erant, quarum media Jovis, dextra Minervæ, sinistra Junonis: unde Pallas ante Junonem ponisoleat. Varro de Ling. Lat. l. iv.

21 Præliis audax neque te silebo Liber] Quod curis liberet animum Bacchus Liber dictus: vel quod devictis hostibus se suosque asseruit in liber

[blocks in formation]

delibus infesta: neque te, Apollo, telis ineluctabilibus formidande. Canam etiam Herculem, nec non filios Ledæ, alterum equis, alterum pugnis illustrem; quorum sidus candidum ubi primum nautis illuxit, statim concitata unda scopulis decidit, quiescunt venti, nubila evanescunt, et maris irati subsidunt fluctus, quoniam ita jus

28 Sidera fulgent Florent. 1482. et Venett. 1483. 1486. 1490.-31 Insolenter variant Codd. in h. vs. quod sic voluere Acr. Porph. Lamb. quatuor, Mentel. et sic Ald. Glarean. Lamb. Torr. Cruq. Fabric. Fab. Rutg. Steph. quia sic voluere vetustiores Bentleii, omnes Cruq. præter unum, Pulm. 1. 4. Harl. 1. 2. 3. 4. 5. 6. tres Bersm. Lipss. Alt. 2. sic Di voluere Muret. Venett. Ascens.

NOTE

tatem. De bellica ejus virtute ac præliis vide Diod. Sicul. lib. v. &c. item infra II. Od. 19.

22 Et sævis inimica virgo Belluis] Diana venatrix, eodem cum Apolline partu edita, Jovis filia, nemorum ac sylvarum Dea, arcu et sagittis feras sectari assueta.

23 Nec te, metuende certa, Phœbe sagitta] Arcu enim et sagittis valere, præsertim ob Nioben cum filiis interfectam, semper creditus Apollo. Dictus autem Phoebus, quasi pŵs Biov, lux vita.

25 Alciden] Hercules ita dictus, seu quod esset Alcæi nepos, seu ånd τîs ¿λkîs, a robore.

Puerosque Leda] Castorem, et Pollucem, alium equestri, alium pedestri inclytum pugna. Ovid. Fast. v. 700. 'Tyndaridæ fratres; hic eques, ille pugil.'

27 Quorum simul alba nautis, &c.] Vide Homeri Hymn. in Dioscuros. Et supra Od. III. vs. 2. ad verba hæc; 'lucida sidera.' Aiunt nempe Astrologi propitias ac salutares esse stellas geminas, non ita vero solitarias.

29 Defluit saxis agitatus humor] Unda spumans jactata in scopulos et in altum sublata defluit, cum primum faventibus Castore et Polluce tempestas sedatur. Vel, aqua per hyemem gelu concreta et saxis adhærens tum resolvitur ac fluit, cum oriuntur Castor et Pollux, vere nimirum, et ascendente Geminorum sidere. Quidam interpretantur, defluit, fluere et agitari desinit aqua maris, ante in rupes illisa per impulsionem ventorum, et concitationem fluctuum.

31 Quod sic voluere] Pro sua potestate atque benigno favore in navi. gantes sic jussere placari omnia ante

sere.

Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquinî fasces, dubito, an Catonis
Nobile letum.

Regulum, et Scauros, animæque magnæ

35

Post istos quem potissimum referam ambigo; Romulumne, an tranquillum Numa Imperium, an Tarquinii regnum potens, an mortem Catonis gloriosam. Certe Regulum et Scauros, et Paulum generosæ vitæ liberalem, victore Cartha

D. et N. Heins. Bentl. Di sic voluere Laurentianus Torr. Sanad. quod Di voluere, item cum sic voluere, alir: quod si voluere Venet. 1477. 1478. 1479. quæ sic voluere Bentl. 8. quod sic Di voluere Locher. sic I (pro ii) voluere Cun. sic hi voluere vel si sic voluere conj. With. vim si velut ira ponat, alia conj. With. nam sic voluere Pulm. 3. vetustus Lamb. Gembl. Fran, Mitsch. quod præfert L. Bos Anim. in Hor. p. 30. Et sane cum Horatio in talibus parenthesibus usitatius est nam, ut 111. Od. 11. 1. et 30. tum lyrico sermoni et vi hujus loci aptius videtur.' Jani.-32 Unda recurrit Franeq.-34 Pompilii Harl. 1. 2. 5. -35 Junii fasces ex conjectura Cuninghami recepit Sanad. Tarquinii Harl. 1. 5. Idem Sanad. pro dubito an emend. prius an. Bentleius conj. anne Curti, pro an Catonis, et, quod ille ausus non est, recepit Schmid. in Ed. NOTE

naufragium minitantia. Legunt alii, Dii voluere, nempe Castor et Pollux: quibus cum placuit, redit serenitas, et maris agitatio plane cessat.

33 Romulum post hos] Post Deos ac Semideos, Romæ Romanique Imperii conditorem inprimis celebrare est æquum.

Quietum Pompili regnum] Numam deinde laudat secundum Romanorum Regem, qui mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Jani templum clausit, novamque civitatem, vi et armis conditam, jure, ac legibus, moribusque de integro condere aggressus, quieta fecit omnia, et Rempublicam religione justitiaque firmavit. Liv. 1. 18. et seq. Flor. &c.

34 Superbos Tarquint fasces] Ambitiosam dominationem Tarquinii non Superbi, (is enim indignus Hymno celebrari,) sed Prisci, qui bello strenuus Imperium Romanum devictis finitimis populis auxit; circo, ludis, fascibus, aliisque insignibus decoravit. Flor. 1. 5. Liv. 1. 35. Tarqui

nium Priscum, virum cetera egregium, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est.' Quidam non absurde intelligunt Junium Brutum, qui fasces Tarquiniis pulsis ereptos splendide gestavit ac tenuit. Virg. Æneid. vI. 817. 'Vis et Tarquinios Reges, animamque superbam Ultoris Bruti, fascesque videre receptos ?'

35 Catonis Nobile letum] De eo Cæsar dixisse fertur: 'Invideo morti tuæ, Cato; nam et tu gloriæ meæ in. vidisti.' Nimirum ille ad Uticam obsessus, Pompeianas partes aspiciens victas, propria manu se peremit, postquam bis legisset Platonis librum de anima, inquiunt: ac, 'ne Tyrannum videret,' ut ait Cicero Offic. 1. Vide Appian. Plutarch. Dion. &c. S. Aug. de Civ. xix. 3. mortem Catonis indignam laude asserit, ut qui Cæsarianæ de Pompeio victoriæ impatientia violentas sibi manus intulerit.

37 Regulum] Hujus egregia virtus postea fuse laudatur, 111. Od, 5. Vide

Prodigum, Pono superante, Paulum,

Gratus insigni referam Camoena,

Fabriciumque.

40

ginensi, quin et Fabricium beneficii memor celebrabo versibus magnificis. Hunc

1777. With. anne cantans Nobile letum, Regulum. Post hos, &c.- 37 Prodigum Paulum, superante Pœno Harl. 1. 2. 3. 4. 5. 6. et fere omnes alii codd. cum edd. Venett. 1477. 1478. 1479. 1485. 1486. 1487. Florent. 1482. Ald. Heins. Steph. Lamb. Cruq. Bond. Schrevel. Delph. Jani, Bipont. et Mitsch. Prodigum, Pano superante, Paulum Regin. Bentleii, quod ille recepit, eumque secuti sunt Cuning. Sanad. Furstenberg. Wetzel. Comb. Wakef. et Kidd. et ita legit Lachman, ad Propert. II. 28. (11. 32.) 47.--39 Unus Bersmanni et

NOTE

et Cic. de Offic. 1. et 11. et in Pisonem sic habet: Nec mihi ille M. Regulus, quem Carthaginenses resectis palpebris illigatum in machina vigilando necaverunt, supplicio videtur affectus.'

Scauros] Horum familia consulari dignitate illustris, et clara virtus extitit in administranda Republica. Ex illis M. Scaurus a Q. Vario Hispano accusatus est, quod Socios ad arma concitasset. Ita se vero ille constantia plenus et gravitate defendisse fertur: Q. Varius Hispanus M. Scaurum Principem Senatus arguit Socios ad arma concitasse : M. Scaurus Princeps Senatus negat: testis nemo: utri vos, Quirites, credere debetis? Quibus quidem auditis absolutus est. Vide Valer. Maxim. 111. 7. n. 8. Plin. XXXVI. 15. &c.

Animæque magnæ Prodigum, P. s. Paulum] L. Æmilium Paulum, qui nullum periculi genus pro Republica detrectavit: et si non habuisset Collegam Terentium Varronem, aut plus certaminis cum ipso suo Collega, quam cum Hannibale, (ut ait Q. Fab. Maximus apud Liv. XXII. 39.) non majori quidem animo, at certe majori felicitate, meliorique exitu ad Cannas pugnasset. Verum, ut est apud

eundem Liv. xx11. 43. Ad nobilitandas clade Rom. Cannas urgente fato profecti,... dum altercationibus magis, quam consiliis tempus teritur,' misere ibidem cæsi, fusi, fugatique sunt: atque Paulus unus insons' tam horrendæ cladis interiit, ut recte testatus Cn. Lentulus, cit, mox lib. cap. 49.

38 Pano superante] Hannibal certe nusquam magis insigni de Romanis victoria exultare potuit: nam plus quadraginta Romanorum millia, præter Socios, octoginta Senatores, aliique viri graves bene multi interciderunt. Vide cetera apud Livium loco cit. &c.

40 Fabriciumque] Hic contra Pyrrhum Regem missus, cum nec ab ipso prius, quarta regni parte promissa, solicitari potuisset, nec Pyrrhi Medicum veneno regem tollere sponden. tem audire voluisset, immo perfidum illum catenis vinctum ad suum dominum remisisset, justam hanc ab Rege mirabundo laudem promeruit: 'Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam Sol a sno cursu averti posset.' Aurel. Victor. Alia Fa bricii Elogia hauri e Plutarcho, Cic. III. de Offic. Gell. 1. 14. vide et seq. Not.

« ForrigeFortsæt »