recepti inter domesticos praecipuos aulicos numerarentur. Quod cum consecuti essent proci Admiralis caeterique principes Hugenothae: arbitrati sunt: se iam occasionem nactos esse optimam Galateam solicitandi eique vim et stuprum inferendi: Id quod cum facere proci aliquoties tentassent: Galatea faemina quidem pulchra, sed casta eorum libidinem aegrè ferens; apud maritum suum Regem saepius conqueritur de familiae atque domesticorum iniuria: sed maritus propter aetatem nimium facilis atque clemens uxoris Galateae querelas non magni facit, nec quicquam cum procis domesticis hostibus expostulat. Tandem cum Galatea vim atque iniurias maiores à procis illatas experta quam saepissimè apud maritum quaesta esset; commotus statuit in procos et insidiatores domesticos animadvertere. Quod cum proci intellexissent; se fugae dederunt, manumque mariti effugerunt: quos ut maritus rursum ad se allicere blandis verbis atque capere posset: eis foedera fidem, atque omnem benevolentiam iure iurando promisit; qua promissione adducti proci redeunt in familiam, ea spe fore, ut tandem marito occiso, Galatea potiantur. At maritus procos reversos praeter fidem datam, ex improviso omnes curat trucidandos: quod cum fecisset, Galatea, uxor cum1) Gallici regni subditis maximas ei gratias egerunt propterea quod procos hostes domesticos Galliae è medio sustulerit. Eo die quo hi ludi celebrandi erant eiusmodi carmen, quo eos celebratum iri significabatur, locis celebrioribus affixum legere licuit. Primani et tertiani Navarraei salutem lectori. Christi iuratos regis patriaequae labantis Josua magn[um]animum forti sub pectore versans 12. Septembris. De eadem re videlicet de morte Admiralis et caede Huge 1) Hier muß ein Wort ausgefallen sein; etwa famulis? notharum in illo ipso Navarrae Collegio novi ludi celebrati sunt bini: In altero pastores introducti, atque etiam nautae Galli initio tempora superiora deflent et accusant, quod ipsis durantibus nec oves pascere propter lupos rapaces (. id est Hugenothas.) nec mare navigare propter pisces voraces et sirene[s] ( propter Hugenothas.) potuerint. Deinde sibi gratulantur, et praesens tempus concelebrant: suis Diis, Panni et Neptuno Regi Galliae terrae et maris domino eiusque fratribus gratias agentes immortales et sacrificia facientes; propterea quod tandem terrae monstra et pestes, lupos rapaces atque sirenes terra marique sustulerint: quibus sublatis oves pascere et navigare id est negocia terrestria atque maritima conficere, et pace atque securitate frui rursum hoc tempore possint. Huge In altero verò ludo omnià ita praesentabantur, ut acta sunt: nulla ficta erant nomina, sed singulae personae singula habebant nomina eorum hominum, qui principes in Hugenothis trucidandis extiterant. Initio Rhamnusia (. quae Ecclesiae Romanae personam agebat.) Dea; Europ[ae] dotes et bona praedicat, et omnes eius Reges ac principes mirificè laudat maximè tamen Regnum Galliae regemque commendat, ut qui per se quidem florentissimam Galliae coronam integram esse cupiat, et maiores suos Reges Christianissimos et Ecclesiae patronos imitari: sed impediatur ab hereticis nothis, quo minus id quod velit, praestare possit. Quibus cum infensissima sit, tum maximè se eorum principem Collignium Admiralem pestem Galliae odisse confitetur, et quovis modo curaturam, ut odio satisfaciens ipsum è medio tollat: quo occiso tanquam capite, caeteri quoque Hugenothae opprimantur. Talia cum vix locuta esset Rhamnusia in theatrum venit famulus quidam Guisianus: qui fidem et amorem erga Dominum suum Ducem Guisium praedicans significat, se summo odio Hugenothas et eorum principem Admiralem prosequi, utpote occisorem Ducis Guisii qui pater fuerit heri sui cuius mortem ut vindicaret et amare herum suum videretur se egregium facinus aggressurum ait et ipsum Admiralem globulo plumbeo interfecturum, quomodo ipse seniorem Guisium virum rei militaris peritissimum propè Aurelias superioribus annis occidendum curarit. Cuius famuli propositum cum Rhamnusia intellexisset: eum monuit, ut in eo permanere et Admiralem prima quaque occasione occidere vellet. Post haec colloquitur Admiralis cum suis sociis Comite de Lini, Capitaneo de Pili Comite de Montcomeri planè magni fica, superba et sesquipedalia verba, suas res gestas, et pericula è quibus hucusque salvus evaserit plurima commemorans: et sese beatum praedicans, cum in tanta dignitate constitutus sit, tam gratiosus apud Reges Galliae et Navarrae apud nobilissimos quosque Galliae proceres apud Germaniae principes potentissimos, praesertim apud Palatinum Electorem et cum tantam nominis celebritatem atque gloriam consecutus sit, ut dicatur Regem Galliae coegisse subditis suis obedire, et cum eis pacem facere. Talia loquentem Admiralem caeteri Hugenothae admonuerunt humanae conditionis atque fortunae, utpotè quae frequenter soleat eos, qui sibi beati viderentur de summo gradu ad summas miserias deiicere. Ne igitur nimium superbiat cum possit omnium rerum mutatio et vicissitudo accidere. At Admiralis parum reverens monita suorum, se denuo beatum esse praedicat; exoptans ut Guisianos tollere è medio possit, utpotè qui propemodum soli supersint, qui Hugenothis nocere, et eorum beatiduni obesse et queant et velint. De quibus interimendis atque tollendis cum socios suos nempè Comitem de Lini et Montcomeri caeterosque consuleret: hanc ipsi sententiam dixerunt; tum demum se et Admiralem vere beatos fore, si familia Guisiana extincta esset: haec ut extinguatur Hugenothas omnes curare oportere. Post haec Rex Galliae in theatrum veniens queritur de periculis de miseriis atque caeteris incommodis, quae ipsemet cum subditis ab eo tempore, quo post fratris Francisci 2di mortem regnare ceperit, sit expertus, et maximè in Hugenothas invehitur, utpotè qui istorum incommodorum causam praebuerint, et regno Gallico summa damna intulerint, cum quibus nunquam pacem fecisset, nisi Regina mater eam manibus pedibusque suasisset: Nunc se à Catholicis maximè reprehendi, quod cum Hugenothis factam pacem coleret, nec amplius meminisset quantum damni per eos fecerit, et quantoperè regnum Galliae aliquot annis, quibus Hugenothae grassati sint, afflictum propemodum iaceat. De quibus puniend[is] oblata occasione, et de pace frangenda sibi cogitandum esse ait. Haec cum fatus esset, sese ad matrem contulit Reginam, et cum ea de pace facta expostulavit, cui mater respondit, se pacem suasisse nimirum temporibus ita postulantibus quibus Hugenothis non facilè resisti poterat propter firmissima externarum gentium, Germanae praesertim gentis auxilia, quibus aliquandiu cedendum ideo iudicarit, ut Regnum Galliae vires recolligere atque recreari posset: At nunc ut alia sint tempora: ita alia consilia esse aggredienda. Esse enim sapientis semper temporibus inservire. Quae quia in praesentia eius modi sint, ut pax rursum frangi et Hugenothae Principes Parisiis collecti imparati offendi atque occidi possint: se ut id fiat, non disuadere, monere tamen ne quid Rex inconsiderate et cupidè faciat; sed prius de omnibus rebus diligentem adhibeat deliberationem. Matrem talia locutam Rex ut sapientem et filio fidelissimè suadentem mirificè cum laudavisset, cum matre è theatro egreditur. Postea revertuntur Admiralis, Comes de Lini, Capitaneus de Pili atque rursum de Guisianis interficiendis colloquuntur. Quo ipso tempore Admirali literae à Principe Oraniae missae redduntur, quas dum cupide legit: eum Guisianus famulus de quo suprâ mentio facta est, globulo plumbeo per fenestram misso vulnerat. Quo vulneratus domum à sociis deducitur. Quo facto Rex et mater Regina in theatrum regressi, rursum de frangenda pace et Hugenothis occidendis loquuntur, quibus loquentibus nunciatur Admiralem à Guisiano bombarda graviter esse vulneratum. Quo nuncio audito mirificè laetantur; Sed ne Germanis aut caeteris gentibus suspicionem praebeant ullam, Admiralem invisunt, profitentes dolorem, quem ex hoc casu capiant maximum, cum nihil magis cupiant, quàm pacem ab omnibus coli et servari firmissimam. Jnterea dum Rex et Regina hoc officium Admirali simulatum praestant: in theatro socii Admiralis conqueruntur maximè de eius laesione. Et quia sibi persuasissimum habeant, Admiralem instinctu Guisii vulneratum esse; se hunc quovismodo interfecturos ostendunt. Et si Rex eius mortem ulcisci velit: ipsum quoque cum matre et fratribus occisuros. Post hoc Rex et Regina mater rursum apparent in theatro, diligenter cogitantes, quomodo et quando Hugenothae interficiendi sint, num soli eorum Principes, an etiam caeteri omnes. Cui deliberationi dum incumbunt: Regi Hugenotharum principes libellum supplicem offerunt, in quo petunt, urbes sibi restitui, quas belli tempore expugnatas, conditionibus et pacis formula postulantibus ipsi nuperrimè tradiderint. Quas ea de causa repetant, quod timeant, ne Guisiani aliquid novi contra Hugenothas moliantur Colignaeo vulnerato; Cui Guisiana familia quam maximè sit infensa. Cui ut terrori esse possint et Guisianos in officio continere; pacemque conservare publicam: ideo supplicantes orare se uti Rex urbes ipsas restituere velit, et tam diu sibi possidendas dare, donec omnia sint in pristinum statum restituta. Hunc libellum cum Rex amico animo accepisse videretur: monuit Hugenothas uti sequente die responsum repeterent. Se enim interea rem cum matre deliberaturum atque haec cum dixisset: Rex et Regina è theatro discesserunt. Paulo post, Rex Navarrae progressus de Admirali vulnerato graviter conqueritur significans, se post mortem matris omne confugium ad Admiralem tanquam ad tutorem et rectorem testamento materno datum habuisse, eius consilio prudentissimo et fidelissimo uti semper fuisse solitum et planè sperasse se eius Regisque Galliae auxiliis regni sui partem benè magnam ab Hispanis iam diu occupatam recuperaturum fuisse propediem, praesertim si Princeps Oraniae à Galliae Rege adiutus Ducem Albanum oppressisset. At nunc se deceptum atque derelictum in maximis versari doloribus atque curis atque vehementer vereri, ne propediem peiora accidant. Et quidem idcircò vereri, quod cum Admiralem invisisset, is caeterique Hugenotharum Principes sibi literas quasdam subscribendas atque signandas obtrudere voluerint, quarum argumentum fuerit varium et imprimis triste, utpotè de Rege Galliae, eiusque matre, fratribus, etiam sorore, uxore Regis Navarrae, atque aliis interficiendis: Verum enim vero licet Admiralem atque caeteros Hugenothas ut plurimum amet: se tamen uxorem suam, Regis Galliae sororem vehementius et iustius amare. Et propterea facere non posse, quin ei Hugenotharum contra Regem conspirantium consilia patefaciat, eamque de futuro malo fugiendo admoneat. Quod cum fecisset: mox ipsa utut fidem coniugi dedisset, se, quae audivisset nemini dicturam, tamen Regi fratri suo nunciare properat. Rex talia ubi cognovisset, sine mora Hugenothas interficiendos curare voluit. At mater subinde eum et severè monebat: ne quid iracundè et festinanter faceret, sed prius diligenter inquireret, num haec vera essent, quae è sorore Regina Navarrae intellexisset. Esse enim lentè festinandum et nihil temerè credendum. Dum mater loquitur: adveniunt Regis fratres alter legitimus, alter illegitimus, quem Galli Monsieur Chevalier appellant. Item Guisii maior et minor, qui cognitis è Regina Navarrae Hugenotharum consiliis, Regem urgent, ut eos sine mora interficiendos curet, ne si procrastinetur, veneno ab Hugenothis tollatur, ut eius frater Rex Franciscus II. qui cum supplicium de captivis Hugenothis principibus sumendum distulisset, Aureliis veneno infectus subito sit mortuus. Ne igitur Rex moram trahat ullam, cum certum sit fore, ut Ger |