Billeder på siden
PDF
ePub

Parting with Helenus and Andromache.

Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia sectoque elephanto imperat ad navis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces;

remigium supplet; socios simul instruit armis.

465

470

[graphic][merged small]

Interea classem velis aptare iubebat

Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore :
'Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra
provehor, et fando surgentis demoror austros?'

Nec minus Andromache digressu maesta supremo

fert picturatas auri subtemine vestes

475

480

et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,

O mihi sola mei super Astyanactis imago : sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : "Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'

Departure from Epirus.

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco

485

490

495

500

505

510

[blocks in formation]
[graphic][merged small][merged small]

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt caelo constare sereno,

dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, temptamusque viam et velorum pandimus alas.

'Italy! Italy!'

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.

Tum pater Anchises magnum cratera corona
induit, implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa in puppi:

'Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi.'
Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit
iam propior, templumque adparet in arce Minervae.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum ;
obiectae salsa spumant aspargine cautes;
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.

Omen of the Horses.

Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali.

Et pater Anchises: 'Bellum, O terra hospita, portas ;
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti

quadrupedes, et frena iugo concordia ferre ;
spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu;

520

525

530

535

540

545

« ForrigeFortsæt »