herd aut aliquam in magno sequitur grege. Nymphae, 'claudite, glades Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus, mon amarae corticis, atque solo proceras erigit alnos. tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum how Aonas in montes ut duxerit una sororum, ar 55 бо raises 65 utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; out Linus haec illi diving, carmine pastor floribus atque apio crines ornatus amaro dixerit: hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos. ad te his tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.' ways quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris shobare vexed Car Dulichias vexasse rates et gurgite in alto -to hard too. sea ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis: how aut ut mutatos Terej narraverit artus, quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, 70 75 80 Dearn audiit Eurotas iussitque ediscere lauros, strichom ille canit, pulsae referunt ad sidera valles, cogere donec oves stabulis numerumque referri went forth iussit et invito processit Vesper Olympo. ECLOGA VII. MELIBOEUS. MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.. M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares et respondere parati. huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat, atque ego Daphnim aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci; hic virides tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' 5 10 quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo. 15 alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. 20 C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi, carmen quale meo Codro concedite; proxima Phoebi versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu. T. pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. C. saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta cothurno. T. sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis expectare sat est : custos es pauperis horti. nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu si fetura gregem suppleverit, aureus esto. C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesaepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito. T. immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, seaweed si mihi non haec lux toto iam longior anno est, ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. C. Muscosi fontes et somno mollior herba, 25 30 35 40 45 et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. T. hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper et adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. し day montibus his abeat, videas et flumina sicca day T. aret ager; vitio moriens sitit aëris herba ; Lil er pampiñeas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, 50 55 60 Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.ower to C. populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus corylos nec laurea Phoebi. T. fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, 65 populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. M. haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. 70 |