Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Es habes, lector eruditissime, primum Publii Virgilii, atque adeo poeseos latinæ volumen. Quis e sacro romanorum poetarum agmine in novam editionis lucem per nos ituro princeps incederet, non longa deliberatio fuit; longior, quo interpretationis comitatu prodiret. Nulli etenim plures quam Maroni interpretes contigerunt: verum ex ipsa copia non mediocre nascitur incommodum. Nam si ex tot doctorum virorum lucubrationibus petitas hinc inde notas seligeremus, necesse erat, aut ultra modum excrescere totius operis molem, aut multa rejici, digna tamen quæ admitterentur. Adde quod nonnulla sunt, in quibus enarrandis prolixam ope

ram insumpserunt omnes fere interpretes; alia vero, nec ea minime adnotationibus egentia, quæ pæne cuncti neglexerunt. Suppetebat quidem unus, qui posset aliis omissa supplere, fidissimus ante ceteros et doctissimus, CHRIST. GOTTL. HEYNE; hic etenim nullam non vidit difficultatem, nullam non adiit, nullam ferme non solvit. Sed quo diligentiori cura perfectum opus edidit, eo difficilius erat inde quidquam decerpere, quod aliunde decerptis intersereres : namque is uno tenore, et perpetuis vere commentariis, sagacissimisque excursibus Virgilium illustravit; ita ut, si quid inde sumpseris, non sit, cur omnia non sumeres. Præterea, quod ceteri viderunt, ipse vidit; quod dixerunt, ipse dixit; immo paucioribus sæpe verbis dixit, quod ex infinitis aliorum notis non sine improbo labore colligeres. Supervacaneum igitur fuit ex pluribus petere, quod unus offerebat. Quid multa? Eo perduxit ille Virgilianam igno, ut, quicumque novus accederet editor, aut illum integrum repræsentare, aut novam omnino commentationem illius exemplo instituere cogeretur. Quis enim ferret hodie multiformem variarum adnotationum congeriem, et quasi corpus undique collatis membris compositum, quum in promptu sit, uno proposito susceptus, una industria expolitus, uno ingenio ad finem perductus et absolutus tanti viri labor? Caperemus ergo duram admodum totius interpretationis refingendæ provinciam! Quorsum autem attinuit, si non meliora daturi essemus?

Et quo pacto meliora nos daturos sperare licuit? Etiamsi licuisset, (quod utinam atque iterum utinam!) quot annorum labores exsudandi! Præstat igitur, Lector humanissime, tibi dare quæ per se bona sunt, et tuo jampridem judicio comprobata. Neque displicebit etiam viris optimarum litterarum et genuini poetæ præsertim studiosis, quæ præcedit interpretationem diligens lectionum variarum disquisitio, cujus ope non unus duntaxat, qui placuerit editori, textus illis obveniet; sed totus tibi subjicietur Virgilius, qualem, quam diversum, quandoque eruditissimi homines perlegerint.

Afferimus igitur in publicum, quæcumque præstantissimi interpretis editione tertia continentur, ne uno quidem verbo, vel reciso, vel addito, nisi quid mendi subrepserit, quod pro natura nostra religiose cavimus. Attamen, ne huic nostræ editioni propria et peculiaris desit utilitas, quemadmodum in nostro J. Cæsare compingendo seduli plurima collegimus; (vid. Præfationem nostram ad Commentarios de Bello Gallico, p. xix et seqq.) ita ultimis Virgilii voluminibus proferentur hæc additamenta;

1o Servius integer, et nondum explorati codicis fide perpensus ac probatus: qui quidem solus ex vetustissimis Virgilii interpretibus (nam circa sæculi quarti exeuntis finem florebat), quum ad nos per tot injuriosas temporum vices explanationem vernacula lingua confectam attulerit, antiquo simul et latino debitam scriptori apud nos auctori

tatem habet: non quod erravisse nunquam summum hominem, sed hominem tamen, putaverimus; nonne et Galli nos quibusdam in locis gallice scriptis hæremus interdum ancipites? Verum ætati Maronis propior, si quando in interpretandis sententiis devius, manuscripti semper gravissimam fidem obtinet, utpote omnibus, qui ad nos pervenerint, codicibus antiquior;

2o Excerpta ex optimis commentariis, quos JoHANN HEINRICH Voss, vere poeta, germanicæ georgicorum versioni subjunxit, et quæ in latinum sermonem conversa primum apud nos emittimus;

3o Selectissimæ ex veteribus notæ, scilicet Donato, seu, ut volunt, Pseudo-Donato, Philargyrio, Pierio; atque inter recentiores, addent sese socios Heinsii, Cerda, Burmanni, et Ruæus; quibus etiam nos, si post tanta nomina venire nobis fas fuerit, nonnullas e triginta annorum lucubrationibus partes subjungemus, sive aliquid nondum animadversi vigilando et studendo deprehenderimus, sive in aliquo difficiliori loco, ceteri et præsertim CHRIST. GOTTL. HEYNE, quem cunctis præpositum fatemur, minus certa protulisse videantur;

4o Omnia quæ scripserunt de Virgilii vita Tib. Claud. Donatus, noster Ruæus, et post illos ipse Chr. Gottl. Heyne; ita ut historia Virgilii per Consules a Ruæo digesta probaverit, fortissimos heroas vatesque præclaros, si longo, dum vixerint, intervallo inter se distantes collocaverint coævi, nunc post mortem in eodem famæ curru impositos per

ora posterorum pares incedere, et Romæ fastos, non minus Maronis carminibus, quam triumphis Cæsarum superbire et illustrari;

5o Vita P. Virgilii Maronis, quam celeberrimus inter nostrates olim professores, Carolus Le Beau, ridiculis vulgi in mendacia et admirationem proni fabulis expurgavit, ratus scilicet maximi poetæ gloriam, quæ nullius possit vel laudibus crescere, vel obtrectatione minui, nullis exornandam esse miraculis.

His omnibus accedent, et totum concludent opus, testimonia de Virgilio et ejusdem operibus; Maronis epitaphia; codicum, editionum et versionum triplex elenchus; tabulæ, et locupletissimi nominum, rerum, verborum et notarum indices; de quibus, et de ceteris quæ singulorum auctorum sunt communia, vide, si placet, lector et judex æquissime, quæ sumus præfati ad primum C. J. Cæsaris volumen, pag. xxj et seqq.

Quid nunc mihi dicendum superest, nisi de typographo, cui novam hanc Virgilii editionem curandam commisimus? Neque diu multumve dubitanti sese obtulit, qui, quum Virgilianæ laudi laudem sociam jamdudum conjunxisset, hoc ipso me certiorem faciebat, minime sibi se defuturum, siquidem de Marone suo iterum ageretur. Quis enim adeo obtusa gerat pectora, ut ignoret, quam pura et ante alios accurata textus emendatione, quam magnifico sumptus apparatu splendidaque typorum elegantia, quam devoto erga poesin et vere fraterno

« ForrigeFortsæt »