Billeder på siden
PDF
ePub

Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,

tibi servo.

Bina die siccant ovis ubera; quos
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;

45

41. Pierii Vatic. vetustissimus distinguebat: sparsis etiam nunc pellibus. ambo Bina die siccant. ambo Bina die siccant Goth. pr. Sic et in nonnullis Heins. Sed ambo otiosum, post duo. vid. Burm. - 42. quod Rom. - 43. ipsos a me Rottend. a me ullos Leid. Schrader. conj. optat. — 47. Palantes Leid. a m. pr. 48. bene jungit fragm. Moret, acanthi conj. Schrader. An hene oleat acanthus, ignoro

periculo a feris contemto capreas has silvestres ceperat. conf. Ovid. Met. XIII, 834 sq., quo toto loco hanc Eclogam ante oculos habuit. Ovem præbere ubera capreolis, exemplo non caret. — 41. sparsis pellibus albo, ut maculæ fuerint albæ. Ducta res e Theocr. XI, 41, ubi vid. disputantes Intpp. etiam nunc vero, quia accessu temporis mutant colorem, ait Servius, ex albo in pallidum an lividum. Nisi, durius quidem, ad siccant referas; etiamnum lactent. - 42. die, quotidie Ecl. III, 34. Æn. XI, 397. – 44. Et faciet, abducet; ex Theocr. III, 36. Ad 45 sq. cf. XI, 47. 56. 57. 46. ferunt Nymphæ. Repente a vita vera et communi aberrat poeta et transit in vitam mythicam et poeticam; quod vix bene fit: inopinato enim in vitam vulgarem inducuntur deæ, Nymphæ et Naides. Forte tamen non nimium in hoc argutandum; ita enim loqui et deos deasque agrestes lusibus pastorum interesse dicere, genus carminis bucolici forte fert. Splendidi autem hi versus 46–55.

[ocr errors]

47. Pallentis violas, sunt nostræ violæ flavæ, gelbe Violen, vid. Martin. ad h. 1., inter vernos flores numerandæ ; Audiov s. albam violam, flore sive albo sive flavo sive purpureo, vocant veteres. Pallens vero pro flavo; si corpora hominum calidiore in plaga viventium reputés, quæ, cum pallent, subflavescunt. Papavera sunt ex genere silvestri, flore rufo, quod in arvis cum hordeo maxime nascitur. Plin. XIX, 9. vid. Martin. h. 1. et ad Ge. I, 78. Narcissus ex eo utique genere est, quod nos ita appellamus. v. eund. ad Ge. IV, 122. Schreber. ad Theocr. I, 133 cum Linnæo consentit, qui Nareissum poeticum edidit. (Quæ autem Julius Sabinus h. 1. habet de Narcisso, coronis Erinnyum destinato, petita sunt ex Schol. Sophocl. OEd. Col. 681.) Anethum nostrum Tille, s. Dille, dill, anet, esse putatur, quod et in nostris hortis visitur, flore flavo. vnov etiam Theocritus cum rosis et violis jungit VII, 63. Dubites tamen de alio loco Idyll. XV, 119. Cum malvis

Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;

-

50

49. Cum casia Ven. et Parrhas. Tunc multi. 50. Pinguia l. Nonius Marcellus in caltula. 53. poma Ven. ; porro et ante honos in vulgg. edd. et in nonnullis libris ad evitandum hiatum ; male. vid. Pier. Heins. h. 1., qui primus ejecit, et ad Ge. I, 4, 221. Wasium de Senar. cap. 4. Ad Græcorum imitationem, quibus adspiratio sonum consonæ similem reddebat, v vel w, f, poeta et hoc accommodavit. Est quoque hiatus in cæsura, sententia subsistente.

et apio jungit τό τ ̓ εὐθαλὸς οὗλον avnov Moschus Idyll. III, 107. 49. Casia a Plinio inter herbas ac flores recensetur coronarios, et inter eos, quos circa alvearia serere jubet. Vulgo lavandulam nostram esse putant. vid. Cerda ad Ge. IV, 30, pag. 480. Sed Martinus, comparatis inter se Plinio, Dioscoride ac Theophrasto, docet, Casiam hanc esse cneoron Græcorum, s. Thymelæan lini folio, quæ grana cnidia fert. v. Martin. ad Ge. II, 213.50. pingit vaccinia, hyacinthos ferrugineo colore, variat, caltha, tanquam flore diversi coloris, intexens herbis n. violas et reliqua. Æneid. VII, 488 cervum Mollibus intexens ornabat cornua sertis. Caltha vulgo nostra Ringelblum, marggold, soucy, habetur. vid. Cerda, quamquam de eo adhuc dubitat Martin. ad h. 1. De vacciniis vid. ad v. 18. mollia, tenera, ut Ecl. V, 38 mollis viola, VI, 53 mollis hyacinthus et ut nostrum sanft pro zart.

51. cana legam tenera lanugine mala. xvodovra. Intelligunt vulgo mala cydonia, s. cotonea, nobis Quitten, quæ cana lana

lanu

gine obduci satis constat. Quum tamen ea palato puellæ parum grata fuisse videri possint (oblitus erat vir doctissimus, h. 1. de re coronaria agi, ad quam referuntur quoque calathi floribus et pomis nucibusque scite ornati), conjicit Martinus significari a poeta præcocia, s. nostra Apricosen. Sed vulgata interpretatio confirmari etiam potest ex Alcimi Epigrammate Antholog. Burm. T. I, n. 211, quod ex h. 1. expressum, ubi hæc

mala redduntur velleribus hirsuta cydonia canis. Calpurn. Ecl. II, 90. 91 ut in arbore sæpe notavi Cerea sub tenui lucere cydonia lana. cf. Martial. X, 42 aliosque a viris doctis ad utrumque locum laudatos. - 52. Respicit hunc versum Ovid. Art. II, 267. III, 183. — 53. cerea pruna, sive flava, sive matura; hoc sensu dictum illud Alcmanis, quod h. 1. laudat Fabric., unpivav pav. illo videtur accipere Ovid. Metam. XIII, 818 livenprunaque, non solum nigro tia succo; Verum etiam generosa novasque imitantia ceras. Memorantur quoque cerea pruna in Copa 18. Alia loca Cerda laudat. cf.

Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positæ quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis ;
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

Quem fugis, ah demens? habitarunt di quoque silvas,

55

60

56. est Rom. 57. certet idem, et concedat, quod præstantiores Heinsii tuentur; idque editum inde ab Aldd. At Pierius editum laudat concedet, sicque multi codd. concedit pr. Moret. Iollas in plerisque : quod metrica ratio requirit. Iolla Rottend. sec., ut Ecl. III, 79. Est 'lóan. 'Ióræos. 'Ióras. —58. Heu! heu! Rom. et alii vetustiores: itaque recepit Burm.; vulgo editur et scribitur Eheu, ut et apud alios. v. h. 1. Muson. et Burm. - 59. immisit Parrhas. Perditos Rom. ex antiquo usu. v. Pier. Proditus quart. Moret. Perditis Lutat. ad Stat.; at satis notum, per60. Quam f. Menag. sec. a, ah, ha, o alii, ut fere

ditus

pro miser, ut, amore.

in libris variatur scriptura.

[ocr errors]

Intpp. ad Horat. I Carm. 13 cerea Telephi brachia. - 54. proxima myrte, ', quæ in calatho proxima laureis frondibus ponetur; et junguntur fere. v. Horat. Od. III, 4, 19. v. h. 1. Burm. Laurus vero non est accipienda de eo genere, quæ accuratius laurocerasus dicitur, et versus finem sæculi XVI ex Trapezunte et Constantinopoli ad has terras allata fuit, sed de ea lauro, que in silvis et sæpibus passim per Italiam visitur. Ceterum imaginem hujus serti florei expressam dedit Martinus ad h. 1.

56. Rusticus es, stultus; nisi poeta exprimere voluit Theocrit. ΧΧ, 3 Βακόλος ὢν ἐθέλεις με κύσαι T2; quod tamen paullo argutius esset dictum. Iolas, dominus Corydonis et pueri hujus delicati. Fluctuat autem in sqq. et jactatur variis curis animus miseri amantis ab alio ad aliud abreptus.

58. 59. Ita intelligo: me miserum! qui munerum mentionem

te

feci, quibus te expugnare et mihi conciliare vellem; quam meæ caussæ male ipse consului, quum, ut munerum rationem habeas, horter; habes enim herum tuum, amatorem, qui multo majoribus te corrumpere possit. Perditus, n. amore, amens. Ecl. VI, 88.

60. habitarunt di quoque silvas. Notum exemplum Phoebi. Ovid. Art. II, 239. Tibull. II, 3, 11. Paris autem inter pastores adolevit. Pallas vero πολιάς, πολιοῦχος, ἀκραία satis nota. v. Spanhem. ad Callim. Lav. Pall. 53. cf. Cerda. Enimvero quid est, quas condidit? An plures arces, axpoóc, Minervam condidisse constat? Scilicet revocanda res ad solas Athenas: habitet Athene suas Athenas, quarum tutela illa est. Etiam hæc paullo doctiora, quam pro pastorum ingenio, videri debent; monuit quoque Klotzius Opusc. pag. 285. Ornavit hæc Popius Pastoral. II, 59 sqq.

Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella ;
Te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

-

65

70

61. quæ condidit Pier. ex Rom. ut sit ipsa illa dea, quæ condidit arces. — 62 colit duo Burm. colant Rom. 63. capellas Rom. 64. Hic versus abest a Ven. et Rottend. 66. jugo ut referant Leid. et alii quidam. Sic Ecl. IV, 52. V, 6. Æn. X, 20 et al. vid. Burm. Aspice, ut Goth. pr., paullo inscitius; idem referant. 67. descendens pr. Ed. et Vossian. a pr. m. discedens Pier. ex nonnul- 69. O Corydon. In aliis a. ha. v. Pier.

lis, sollenni lapsu. ·

63. Ex Theocr. X, 30, quo loco, quidquid Grammatici pro Virgilio dicunt, multo commodius et elegantius positum est. Hic Corydon inter alias animi æstuantis curas ardoris sui incredibilem vim et impetum sive exponere sive excusare putandus est. Torva est truculenta, ipso adspectu terribilis, Exooupa. sequi autem non uno sensu ponitur; alio enim modo Corydon Alexin sequitur, quam leo lupum.-64. Cytisus fruticis genus, rhamno similis, colore albicante, ramis fere cubitalibus, jucundo foliorum odore et sapore, apibus et capris gratum. Nostrorum Cytisus Marantæ. Plin. XIII, 24. vid. Martin. Ge. II, 431. Audio tamen etiamnum frustra hoc asseri; nec constare, qui cytisus veterum sit. Certe e XVII speciebus in Linn. ed. Murray p. 666 nulla convenit; esse forte medicaginis arborescentis genus suspicantur artis periti. Verum ad veteres poetas hæc sunt

70. tibi est f. vitis

ἀπροσδιόνυσα. 65. trahit sua q. voluptas, amor, libido. vid. Burm. Theocr. X, 31, unde hæc conversa, ἐγὼ δ' ἐπὶ τὶν μεμάνημαι. cf. Martin. ad Ge. III, 130. 66. aratra ex jugo suspensa, inverso vo

[ocr errors]

mere, ut solum verrant, protracta. Horat. Epod. II, 63 videre fessos vomerem inversum boves collo trahentes languido. Color horum versuum petitus ex Theocr. II, 38. 39. Græcis una voce est founuTós. 67. Eel. I, 84 Majoresque cadunt altis de montibus umbra.

68. Theocr. VII, 56 Jepμds gap ἔρως αὐτῷ με καταίθει.

69. Ex eodem XI, 72 sq. et epice in Æneid. V, 465 Infelix, quæ tanta animum dementia cepit! Objurgat se ipsum, quod amori indulgens curam operis rustici negligit; debuerat dudum vites et ulmos amputare et opus inchoatum et omissum absolvere. Itaque v. 70. 71 subjicit Semiputata tibi f. cf. ad Ecl. I, 57, et Georg. II, 410,

Quin tu aliquid saltem, potius quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco.

Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

in ulmo unus Heins. Junius Philargyrius laudat e Varo anapæstos: Et frondosamSemiputatam-Queritur vitem.➖ ➖ 71. potior quorum indiget usus elegans est emendatio Marklandi ad Statii Silv. p. 341. Sed μanov etiam in Theocr. loco XI, 74. -72. para tres Burm. -73. hic abest a Rottend. sec. fastidat Rom. Alexin Heins. reposuit e melioribus, in quibus Alexin eţ Alexim, vulgo si te hic fastidit Alexis, quod et ipsum bene se habet.

Servins ad h. 1. superstitionem veterum commemorat, in sacris dici furore corripi eum, qui sacrificaverit de vino, quod est de vitibus imputatis: atque talis lex inter Numæ leges memoratur: Diis ex imputata vite ne libanto. Cujus opinionis ad acuendam rusticorum industriam summa vis esse debuit. Amputantur autem vites bis in anno, primum æstate, deinde post Idus Octobres, ut maturitatem capere fructus et sole coqui possint. Colum. V, 5 Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque ac frigidis æstate vitis

nudetur, foliaque palmitibus detrahantur, ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat. De altera hac amputatione accipiendus locus Theocriti VII, 134, quod apparet, si conferas ib. vss. 24. 25. Idem in arboribus fieri necesse est, quibus vites se adjungunt et sustinentur, ne æmula umbra viti noceat. cf. Mart. h. 1. -71.quorum indiget usus, quæ ad usum vitæ rusticæ necessaria; scil. vas aliquod, vel calathum. —72. detexere junco cf. Tibull. II, 3, 15. mollis, flexilis, vypós.

« ForrigeFortsæt »