Billeder på siden
PDF
ePub

Cui pendere sua patereris in arbore poma .
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

TITYRUS.

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibœe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.

[ocr errors]

40

45

38. mala Rom. a pr. m. et in alio scriptum poma in rasura. 39. Tityrus hine aberat ipse Goth. - 43. quot annis divisim antiquiores. vid. Pier 45. hoc reposuit Wakef. et necesse esse ita legi pronuntiat, primum Longob.

-

Pierii.

pr., perperam.

nunc facile assequitur. Ceterum desiderium Tityri absentis bene poeta exprimit; quod vero subjicit 39: Ipsa te, T., etsi bucolici carminis nota figura est (sic apud Theocr. IV, 12), ab hoc tamen loco, si recte judico, aliena est. Quorsum enim nunc hoc, cum de Amaryllidis desiderio agebatur ?

41. Quid facerem? necessario mihi Romam proficiscendum erat, nulla Amaryllidis querelarum ratione habita, cum neque libertatem recuperare alibi, neque tam præsentes h. propitios, faventes (v. Cerda) deos, tam præsens eorum beneficium, alibi experiri possem. - 43. Hac in urbe herum meum vidi, tam munificum et lenem, ut eum pro deo colere decreverim. Non enim eum diversum facere videtur a juvene. Dicta hæc esse, respectu ad Cæsarem Octavianum habito, dubitari vix potest. Nec tamen sunt nimium urgenda: alioqui dicendum esset, Octavianum possessiones in agro Mantuano habuisse, in quo Tityrus

[ocr errors]

esset. Ei se menstruis sacris litare velle ait. cf. v. 7, 8. fumant pro fumabunt. 45. Hic, cum Romæ essem ipsumque herum adiissem, primum tuli responsum illud, h. facultas nobis data est, ut nos pueri, vernæ, servi, libere pasceremus et tauros submitteremus. Color similis carminis Agathia: Analect. Brunck. To. III, p. 46. XXXVII. Responsum non nunc eo sensu, quo oracula hinc jussa dicuntur: nec tam magnifice, quam apud Horat. C. S. 55 Jam Scythe responsa petunt: sed simpl. respondit petenti, annuit. — 46. Submittite tauros. Varie interpretes exponunt. Servius cum aliis: jugo submittere ad arandum: recte, modo jugo, aratro, aut simile quid adjunctum esset; etsi vel sic a pastorum persona alienum foret. Submittere est alere ad gregem supplendum; nam subjunguntur reliquis et aggregantur ii tauri, quibus grex suppletur. Ge. III, 73 quos in spem statues submittere gentis. cf. 159. v. Burm. h. 1. Gesu.

MELIBOEUS.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt!

Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.

46. greges Menag. 48. Ex hoc et v. 52 expressus v. 11 in Epigr. 177 Anthol. lat. I, 1 Hæc tibi semper erunt, hic inter flumina nota etc. Totum carmen ex Virgilianis versibus est contextum. - 49. obd. omnia ms. Kæler. e sup. versu.

in Thes. Submittere enim esse mittere in alterius locum, supplere, dubitandum plane non est. An dictum esse possit pro: tauros admittere, dubitare licet. Femina submittitur, non taurus bovi, ut submittere equas Pallad. Mart. 13, 65; submittendoe tauris vaccæ, idem Jul. 4, 1; in feturam submitti possunt vacco ibid. Nemesianus tamen dixit Cyneg. 114: Huic (cani feminæ) parilem submitte marem; aliud autem exemplum nondum vidi. Nisi et ibi est submittere ut admittatur. v. Vlit. ad e. 1. Theocritus IX, 3 eadem forma uti videtur : Μίσχος βωσὶν ὑφέντες, ὑπὸ στείραισι δὲ ταύρως; etsi et hic dubia lectio est, cum in aliis irì r. sit; et vix qiva eodem versu duplici sensu dixit poeta, ut et sit vitulos uberibus matrum admovere (ut vulgo ea vox adhibetur, v. c. IV, 4 ἀλλ' ὁ γέρων υφίησι τὰ μοσχία), et admittere vaccis taurum. Debebat ad e. 1. audiri Reiskius, nimium interdum neglectus.

47. Ergo tua rura manebunt tibi, non eripientur, et ea quidem satis magna, ad pascenda armenta. Quæ sequuntur varie interpungi et exponi possunt. Aut ut nova sententia fiat: Quamvis-obducat pascua junco: Non (tamen) insueta g. aut ut cum antecedenti jangas: et tibi magna satis, quam

vis lapis - junco. Non i., ut sit sensus manebunt tua pascua, satis tibi magna, quamvis lapis et palus omnia obducat. Jam hoc duplici potest modo dictum esse, aut ut ager ille Tityri saxosus et palustris sit; aut ut inter aliorum agros saxosos et palustres pascua Tityrus habeat satis bona et tolerabilia. Hoc præferam, ut neglectum culturæ agrorum colonis suis ereptorum ea res arguat. Scilicet haud dubie hæc dicta sunt cum respectu fortunæ istorum temporum. Prioribus dominis erepti agri a veteranis male culti sentibus horrebant, lacunis et paludibus erant obducti: id quod multo magis ita se habere debuit in agris ad Mincium fl. sitis, cujus et stagnatione et frequenti exundatione paludes facile existere poterant; erant autem Maronis agri a clivo inde collis ad eum fluvium siti, quibus adjacere debuere alii eodem situ eademque conditione: Ecl. IX, 7. VI, 12. Ge. III, 14. 15. II, 198. 199. Æn. X, 205. 206. Nunc igitur Melibus pergit v. 50 comparare suam calamitatem: cum, inquit, a meis agris discedendum mihi sit: neque ex partu male affectas capellas conveniente pabulo reficere, neque, cum mihi illæ, qua sors dabit, agendæ sint, satis cavere is possum, ne in greges

Non insueta gravis tentabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota
Et fontis sacros frigus captabis opacum;
Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sæpes

[ocr errors]

-

50

50. pascua nonnulli ex antec. pro fetas, aut ut vulgo male scribitur (est enim a feo) fœtas, nonnulli cum Goth. sec. fœtus, ut sint agni. · 51. Non Schol. Juven. II, 81. Ne mala - lædant. Charis., male. 52. intra Goth. sec. 53. frigus captabis. tentabis unus Rottend. 54. a limite Ven. sæpes Rom. et Oblong. Pierii et sic alibi vetustiores. cf. ad v. 34. Haud dubie versus totusque locus contaminatus: quem se non intelligere jam Markland. ad Stat. I Silv. 3, 43 professus est; suspectum etiam Burmann. merito habuit. Hæret interpretatio in quæ semper, quod jejunum, et in defectu verbi in enuntiatione quæ sæpes. Burmann. tentabat: Hic tibi quæ surgit, vel serpit v. Multa possent alia conjectari: ut hinc tibi vicino prætenta (1. prætexta) ab limite sæpes Sæpe levi somnum suadebit inire susurro: nisi hæc et alia longius recederent. In ms. Kæler, erat: Hinc tibi, vicio q. semper ab limite sepes. Jungunt alii : Hinc tibi quæ. Sedes vulneris manifesta est: Hinc.... vicino a limite sæpes etc. — ] - Licet ex

contagio, quod v. 51 malum h. noxium dicitur, tactos, aut in infecta sæpta incidant. Sic etiam in sqq. istius sortem cum sua comparat.

50. gravis― fetas dixit, ut fetas intelligas enixas, partu liberatas, ut Sæpe vide vel Burm. ad Sammon. c. 13. cf. Gesner. Thes. h. v. Eo sensu feta vulpes ap. Horat. III, 17,4, ut recte Bentleius accipit. Gravis h. ægras e partu. Tentare de morbis proprie. Ita non necesse cum aliis distinguere post pabula, et graves, gravidas, fetas autem, quæ peperere, intelligere, ut Cerda fecit. insueta tandem pabula vel quia ignarum pecus non sentit noxias herbas esse quas depascit : (cf. Becman. ad Antigoni hist. mirab. c. 20 extr.) vel omnino, quia corporibus infirmis ea non salubria sunt, quibus non adsue

verunt.

52. Flumina nota Mincius et Padus; quorum prospectus ex eo loco esse potuit: nescio saltem,

an de situ horum agrorum, de quibus hic agitur, satis constet; Mincius, ex lacu Benaco ubi processit, non longe a Mantua lacus fit quinque mille passuum, mox aliquantum progressus Pado se jungit. Jucundus vero ille tractus et bonus pascuis. v. Georg. II, 198. 199. Ab aliis tamen flumina de campestribus rivis istius loci accipi video. Subjunguntur sane fontes; durum tamen altera ex parte, in regione intra Padum et Mincium sita flumina si memorentur, de rivis potius, quam de illis proprie fluminibus dictis esse cogitandum. 53. Frigus opacum est frigus loci opaci, nemoris umbræ. Ecl. II, 8.

54. Hunc locum, uti nunc se habet, ita expedire, ut nihil supersit quod offendat, quamcunque rationem ineas, non adeo facile est. Inter ceteras tolerabilior ratio hæc est, quam Burmannus quoque inut, verbis in hunc modum jun

Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in litore piscis ;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

55

60

plere lacunam multis modis: quis tamen veram vocem se assequuturum esse speret! quam exturbasse videtur vox sæpes temere iterata; et, cum vitium animadversum esset, ineptis verbis, tibi quæ semper, expleta est lacuna. — 55. salicta Prisc. ed. Putsch. laudat, vitio operarum. — 56. suadebat Goth. pr. — 57. alte unus Heins. ad aures Parrhas. quod refellit Burmann. - - 58. rauci apud Pier. nonnulli. - 59. Serv. h. 1. laudat: turtur cessabit ab u. — 60. in æthera Gud. et duo alii: quartus Moret. pro diversa lect. in æquore, quod ad justas oppositionis leges accommodatius foret: itaque placet Burm. et Trillero Obss. Crit. c. 27 et olim Cerda; malim et ipse, modo non correctorem redoleret. Recepit nunc Wakefield. 61. nudo in litore unus Ven., deberet saltem nudato.

gendis: Hinc sæpes a limite vicino, h. agrum vicinum a tuo disterminans, limitanea, (nisi malis Hinc a limite vicino, h. e. ab ea parte, qua vicinus limes est, ut Oudendorp. ad Suet. Aug. 91 monet,) quae semper depasta est florem salicti apibus, cujus salices, e quibus ipsa structa est (cf. Georg. II, 434. 435. 436), semper depascuntur ab apibus (quas epitheto ad ornatum facto Hyblæas a monte Siciliæ appellat), suadebit sæpe tibi suSurro levi apum (καλόν βομβεῖν Theocr. dixit I, 107 et V, 46.) inire somnum. Ultima expressit Auson. Ep. 25, 12 Hyblæis apibus sæpes depasta susurrat.

57. Frondator, qui vites amputat et vitium folia stringit, decerpit. vid. Georg. II, 365 seqq. 400. 407. 410. Ecl. II, 70. IX, 60. ad auras, uti de clamore, eum exire in auras, tolli ad æthera etc, conf.

Burman.; alii spirantibus auris et æstum levantibus; subtilius etiam alii. Aliter dicta turris stare ad auras alte Æn. VI, 534. sub rupe in rupe, accipit Burm. Mox v. 59 gemere turturum ac columbarum proprium. v. Cerda. et aeria ab ulmo, perpetuo arborum epitheto, ut multi docuere, et Burmannus ad Anthol. lat. pag. 100.

60. Ante leves ergo, quasi dicat: recte utique hæc bona mea enumeras, Meliboe, et propterea grato per totam vitam in patronum meum ero animo; id quod omnino ad pietatem liberti spectabat. Pascentur in æthere cervi, pro volabunt, et maria destituent pisces, h. et pisces in sicco vivent; itaque nudos dixit. Assumta autem formula ex antiquo sermone. v. Herodot. V, 92, 1. conf. inf. ad Ecl. V, 76.

62. Pererratis amborum finibus,

[ocr errors]

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim;
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBOE US.

At nos hinc alii sitientis ibimus Afros;

Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,

--

65

63. Ingeniose tentabat Jo. Schrader. Aut Albim Parthis, Пapis pro ПaFixń. -64. cultus conj. vir doctus apud Burmann. — 66 al. Oaxen, Oaxin, Eaxem. Oaxes Cretæ fl. nemini memoratus, præter Vibium Sequestrem, forte ex hoc ipso loco; de urbe tamen, Cretæ, Oaxo, non dubitatur, forte eadem, quæ Axus est ap. Herodot. IV, 154, ubi v. Wessel. pag. 348, 53. nunc adde Eckhel Doctr. numor. P. II, p. 305; neque illud ignotum, Cretam Oeaxida dictam esse. v. Apollon. I, 1131, cujus versus ab Varrone Atacino expressos Servius recitat. Mirantur porro sagaciores, cur tam obscuri nominis fluvius h. 1. a pastore nominetur, neque illud satis assequuntur, quomodo post Africam et Scythiam, quum remotissimorum finium terra expectaretur, Creta mentio facta sit. Oaxim itaque jam veteres modo Mesopotamiæ modo Scythiæ fluvium haberi maluerunt, nulla tamen nominis commemorata auctoritate. Fuere, qui Araxem reponi mallent; et sane apud Claudian. B. Gild. 31 inter Oaxem et Araxem Codices fluctuant. Possit etiam confirmatio hujus emendationis e Theocrito peti, ut eum noster ante oculos habuerit. Is enim, Hieronis laudes ultra pontum Scythicum et Babylonem ut extendantur, precatur Idyll. XVI, 99, 100. Eodem itaque modo Virgilius Scythiam et Araxem diversarum Orientis regionum fluvium memorare potuit. Verum,

ad ornatum spectat: ita ut alter alterius fines pererraverit, ad alterius sedes pervenerit; h. antea Parthi migrabunt in Germaniam, et Germani sedes Parthorum occupabunt; quod, nisi vietis et subactis Romanis, fieri non poterat. Exsul hic non urgendum; simpl. apud poetas, ut sup. 4 fugiens, qui ad alienas terras proficiscitur. Sic in illo: patriæ quis exsul se quoque fugit? — 63. Aut Ararim Parthus bibet. Reprehenduntur hæc, et merito, tanquam aliena a pastorum memoria, nomina, nimisque longe petita. Sed recessit Virgilius ab antiqua simplicitate in moribus, quos pastoribus suis tribuit. Porro Germania et Arar sibi respondere debebant; hic vero Galliae fluvius est, qui in Rhodanum se immittit. Defendunt poe

tam sic, ut dicant, hanc ipsam locorum inscientiam indoctum servulum non male decere. Sane quidem populos Gallos et Germanos vulgari sermone fere confundi, constat. v. Burmann. h. 1., item Ruæum et Martinum. Et fit hoc eadem fere ratione, qua Tigris, qui Parthorum fines facit, Parthorum fluvius appellatur.

65. Ibimus Afros, elisum in; quod in epico carmine melius fieret, Homerico more. alii et pars, pro alii et alii. v. Burm. et alii. Musgrav. ad Eurip. Bacch. 407 et-et esse pro aut - aut contendit: quod sane fit interdum; etsi Æn. VII, 675 Homolen Othrynque nivalem Linquentes huc non referam. At h. 1. est : et pars veniemus ad Oaxem et pars ad Britannos.

66. rapidum Crete veniemus

« ForrigeFortsæt »