Billeder på siden
PDF
ePub

picturæ studio exornatum, latinorum vatum principem universæ admirationi suspiciendum olim proposuerit Petrus DIDOT (1). Jure igitur suo Virgilium sibi vindicabat ; neque vero nesciebam, fortis Alexandri vultum, non alii fas esse, quam Apelli pingendum, alii quam Lysippo ducendum concredere : quumque ante oculos tot et tanta revolverentur monumenta, quæ in æternum orbi terrarum commendant gallicam typographicen, seu potius artem DIDOTICAM, non potui satis mihi temperare, quin illum compellarem his versibus, queis quondam magnificentius extuli PARMENSEM HOMERI TYPOGRAPHUM (2):

Ars tua te Divo rivalem fecit Homero :
Ille immortalem superis donavit Olympum;
Tu das huic vati vitæ immortalis honorem.

Ea sunt igitur, lector humanissime, tibi proposita; quæ si accepta habueris, amplissimum laboris operosi fructum retulisse nos arbitrabimur. Interea vale, et nostris incoeptis fave.

(1) PUBLIUS VIRGILIUS MARO, in-fol.; Parisiis, apud Petrum DIDOT, anno 1798, cum viginti tribus tabulis ære cælatis, quarum finxere argumenta et delineationem absolvere, duo pictores egregii, jam tum nobiles alumni et spes maxima, nunc præcipuum decus et immortales scholæ gallicæ magistri, GÉRARD et GIRODET.

(2) BODONI, quem nominare satis est, ut typorum italorum laudes suo pretio æstimentur.

PRAEFATIO

TERTIAE EDITIONIS

ANNI MDCCCIII.

QUOD nec expectabam nec sperabam, ut tertia vice ad Virgilium novis curis retractandum evocarer, id mihi propitii numinis beneficio contigit. Post pri : mam enim editionem annis 1767 ad 1775 curatam, cum editio minor, ad solam interpretationem poetæ instituta, anno 1779 excusa esset, iterum operam meam ei commodavi in editione altera annis 1787— 1789 vulgata, et aliquot annis postea Londini repetita; cum interea prelo repetita esset editio minor emendatior anno 1789. Judicia expertus sum virorum doctorum tam liberalia, ut ea ipsa mihi hoc tanquam onus imponere viderentur, ut, quantum possem, studium in emendanda et perficienda opera mea collocarem. Eaque in re tanto religiosius mihi versandum esse putavi, quanto melius ipse cognita ac perspecta haberem ea quæ in illa opera mea aut desideranda essent, aut aliter constituenda. Nequaquam enim ad Virgilium nova annotatione instruendum eo animo et consilio accesseram, quod postea sequutus sum. Nam cum, ante annos hos fere triginta quinque, a librario, sollerti et honesto viro, quæreretur, qui editionem Virgilii notis selectis et excerptis novisque nonnullis adspersis, instructam, cujus generis editiones ista ætate in magna existi

matione habebantur, curaret: Ernestius negotium mihi imposuerat; cujus auctoritate et consilio victus illud in me recepi, etsi tum recens adhuc in hoc literarum genere, nec nisi nuper academico muneri admotus, cui, viribus corporis ingeniique longa multiplicique ærumna fractis, nondum parem me esse sentiebam. Cum ita, voluntate non satis proclivi, rem suscepissem, studium quoque meum retundebatur judicio, quod de illo genere notarum fovebam; etenim ad subtilem diligentiam illud vix adducere seu commentatorem seu lectorem posse videbatur, contentum utrumque iis copiis quæ ad manum essent, nec penitius in poetæ doctrinam, studium, artem, se insinuantem. Vix itaque opus ingressus, si ad præscriptum illud exsequi vellem, tædio ferendo me imparem esse sensi, primoque cunctanter meum sensum ac judicium sum sequutus, tandem in Æneide prorsus mihi ipsi obtemperavi. Ita autem evenit, ut opera mea aliquantum dispar esset comparatis Eclogis et Georgicis cum Eneide; nec nisi in repetitis editionibus ad eundem modulum omnia constituere allaboravi; etsi vel sic bene intellexi superesse nævos, quos penitus eluere vix liceret, in corpore ad aliam formam ab initio designato. Quod tamen licuit, satagere haud refugi, ut, quoties nova editio pararetur, non modo relegerem poetam cum meis annotationibus, sed etiam retractarem loca saltem potiora, et emendarem, quæ quidem emendanda esse videbam, etiam ea, de quibus monitus essem; ca autem præterirem, in quibus male essem reprehensus, ea relinquerem intacta, quibus meliora non allata vidissem, obliviscererque ea quæ ex animi

malevolentia illiberaliter in me essent effusa: quibus non tam dolui mei caussa, quam propter imminutam literarum nostrarum dignitatem, et ob detrimentum quod bonis moribus suæque quisque existimationi inter bonos ipse affert. Jam in præfatione prioris editionis professus eram, me inchoatam tantum et descriptam operam publice proponere, quæ tamen pro fundo esse possit studiis virorum doctorum conjunctis in perficiendo eo quod designatum a me erat; multo enim utilius fore, si una aliqua editio repetitis plurium studiis et curis emendetur et locupletetur, quam si plures iteratis itidem vicibus eadem recoxerint, aut veterem querelam, ut cum nostro loquar, iterum iterumque cecinerint. Nec tamen vel sic cuiquam invidebo suis auspiciis meliora in medium proferenti, qui id inprimis per omnem vitam cordi habuerim, ut alia potius ingenia excitarem et acuerem, quam ut meum, qualecunque illud sit, jactarem. Quamdiu enim in his studiis versatus sum, id egi, ut literæ emendarentur et perficerentur sive per me, sive per alios; et soleo lætari, quoties inter vulgaria haberi video ea quæ olim nove et audacter dicta haud raro displicebant seniorum judiciis. Neque omnino hanc rationem commentandi in veteres auctores classicos tanquam unice probandam et amplectendam venditavi; contra vero cum aliis in locis, tum in præfationibus studiose declaravi diversa diversis consiliis accommodata commentandi genera; et locum suum assignavi huic nostro; memoravi quoque, quam laudem studium vertendi in vernaculum sermonem, et quas opportunitates et com moda illud habeat, interdum ad ipsam interpreta

tionis subtilitatem; nec omnino illud multum ab annotatione perpetua discrepat, saltem quatenus veram auctoris mentem et sensum in utroque redditum esse volumus.

Descriptionem operæ meæ et consilium exposui in præfationibus superiorum editionum, quas ea de caussa, ut hic iterum apponerem, necessum esse vidi, tum in disquisitione de Carmine epico et aliis passim locis, quæ iis saltem inspicienda erant, qui judices sedere et de summa operis calculos ferre volebant. Nunc itaque non nisi pauca subjungenda sunt de editione hac nova: cujus omne consilium debetur Fritschio nostro, viro intelligenti et sollerti, bonæque laudis cupido (1): qui cum in altera editione adornanda exemplaria multis ornamentis, argumento ex antiquis operibus petito, cælo expressis, sumtu haud mediocri, adornasset, mox librariorum nonnullorum inter Britannos lucri cupiditate oppressum se videns, quandoquidem illi formulis suis repetere eam editionem constituerant, necessitate circumventus, totum exemplarium apparatum iis vendiderat : illi in lucrum suum verso, nova exemplaria typis excuderunt; tum Fritschius apud se decrevit, post certorum annorum decursum, editionem, eamque multo elegantiorem ac splendidiorem, parare, ut hoc exemplo constaret, nec arte et industria Germanos Anglis cedere, nec generoso sensu laudisque studio, sine improba et sordida lucri aviditate. Obsequendum duxi optimo viro: cumque novissima jam vitæ spatia ingressus ultimam manum imponendi huic

quo

(1) Editionis Lipsiensis redemptori.

« ForrigeFortsæt »