I medici ed il diritto romano

Forsideomslag
Pierro, 1904 - 239 sider
 

Udvalgte sider

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 8 - Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere; vincam nequissimum et indocile esse genus illorum.. Et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet, tum etiam magis si medicos suos huc mittet. lurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros ... (Cat.
Side 232 - Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non faciant, tarnen quia mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur : quod si ex hoc mulier aut homo perierit, summo supplicio adficiuntur.
Side 17 - Item si ea oppida aut vici in vicinia1 aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint venire possint, ut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint importanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis.
Side 10 - Romana gravitas 7 in tanto fructu : paucissimi Quiritium attigere, et ipsi statim ad Graecos transfugae : immo vero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus, etiam apud imperitos expertesque linguae, non est. Ac minus credunt, quae ad salutem suam pertinent, si intelligunt.
Side 7 - Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere; vincam nequissimum et indocile esse genus illorum.. Et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet, tum etiam magis si medicos suos huc mittet.
Side 229 - Vil de officio proconsulis sub titulo de sicariis et ueneficis : 1. Capite primo legis Corneliae de sicariis cauetur, ut is praetor iudexue quaestionis, cui sorte obuenerit quaestio de sicariis eius quod in urbe Roma propiusue mille passus factum sit, uti quaerat cum iudicibus, qui ei ex lege sorte obuenerint de capite eius, qui cum telo ambulauerit hominis necandi furtiue faciendi causa, hominemue occiderit, cuiusue id dolo malo factum erit.
Side 207 - Quodsi neque gratis hanc operam susceperis neque protinus aut data aut constituta sit merces, sed eo animo negotium gestum fuerit, ut postea tantum mercedis nomine daretur, quantum iuter nos statutum sit, placet quasi de novo negotio in factum dandum esse iudicium, id est praescriptis verbis.
Side 231 - ... artis professio, sed etiam scientia prohibita est.] 19. Si ex eo medicamine, quod ad salutem hominis uel ad remedium datum erat, homo perierit, is qui dederit, si honestior sit, in insulam relegatur, humilior autem capite punitur. [XXIV. AD LEGEM POMPEIAM DE...
Side 60 - ... parem possum. Quare rogo des ei civitatem Romanam. Est enim peregrinae conditionis , manumissus a peregrina. Vocatur ipse Harpocras, patronam habuit Thermuthin Theonis, quae iam pridem defuncta est. Item rogo des ius Quiritium 15 libertis Antoniae Maximillae , ornatissimae feminae , Hediae et Antoniae Harmeridi ; quod a te petente patrona peto.
Side 113 - ... fatalis aut aliqua fortuna decerpserit, in eius locum non patrocinio praepotentium, non gratia iudicantis alius subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque delectu, qui et ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et nostro iudicio dignus habeatur. de cuius nomine referri ad nos protinus oportebit...

Bibliografiske oplysninger