Billeder på siden
PDF
ePub

ELEGIA IV.

ARGUMENTUM.

SESE dicit Poëta mari tandem concreditum, tantamque in Ionio mari tempestatem coortam, ut ipsi etiam nautæ salutem suam desperaverint.

TINGITUR Oceano custos Erymanthidos Ursæ,

Æquoreasque suo sidere turbat aquas :
Nos tamen Ionium non nostra findimus æquor
Sponte: sed audaces cogimur esse metu.
Me miserum, quantis increscunt æquora ventis ;
Erutaque ex imis fervet arena vadis!

5

Custos Ursa Erymanthidos mergitur Oceano, et ciet aquas marinas suo sidere: nos tamen sulcamus mare Ionium non ultro, sed cogimur esse audentes timore. Me infelicem; quam vehementibus ventis maria tolluntur, et glarea educta ex pro

Turbatum Elegiarum ordinem esse facile apparet: nam cum primam Elegiam ut præfationem præmisisset, sequi decebat eam, quæ nunc tertia est, quæ ultimam in urbe noctem, et quæ ea gesta sunt, narret; deinde succedere debebat hæc, Tingitur,' &c. quæ narrat quid pri mum acciderit postquam navem conscenderit, ut ventis adversis in littus Italicum rejectus fuerit: et tunc sequi debebat, quæ nunc secunda est, 'Di maris et terræ,' quæ tempestatem, qua jactatus fuit, describit miserabiliori carmine, quam ut verosimile sit in navi tam quassata de ea facienda potuisse cogitare, nisi Nasonem Eumolpo Petroniano similem fingamus, cui vacabat in vicinia mortis versus facere. Pro tingitur, mergitur erat in duobus. Burm. -3 P. et Servii nostr. scindimus æq.-5 Increscunt ex multis vett. reposuit Heins. pro vulg. nigrescunt : alii crebescunt, turgescunt, horrescunt.—6 P. et sex NOTE

1 Custos] Arctophylax est seu Bootes, in cujus Zona stella una ceteris lucens clarius, quæ Arcturus dicitur, cujus ortus atque occasus gravissimas dicitur ciere tempestates. Annus autem quo in exilium ejectus Poëta 760. fuit ab Urbe condita, et a Christo nato octavus. Mense Octobri, quo Arcturus occidit, navim conscendit.

Erymanthidos] Quia Callisto, quæ in Ursam mutata, Arcadica fuit, in cujus patria mons Erymanthus.

3 Ionium] Quod inter Siciliam et Græciam.

4 Audaces] Hic jocus non est verborum sine re: quia quotidie ita evenit, ut metus audentissimos præstet. Ceterum cordatos hoc modo afficit metus: namque alios omnino dejicit.

Metu] Quia Italia Augusti jussu excedendum, nisi graviori pœnæ sese addicere vellet Poëta.

5 Increscunt] Quia in altum tolluntur fluctus, et tument mare, vento

Monte nec inferior proræ puppique recurvæ
Insilit, et pictos verberat unda Deos.
Pinea texta sonant; pulsi stridore rudentes:
Aggemit et nostris ipsa carina malis.
Navita, confessus gelido pallore timorem,

10

Jam sequitur victam, non regit arte, ratem.

Utque parum validus non proficientia rector
Cervicis rigidæ fræna remittit equo :

Sic, non quo voluit, sed quo rapit impetus undæ,
Aurigam video vela dedisse rati.

15

Quod nisi mutatas emiserit Æolus auras;

In loca jam nobis non adeunda ferar.

Nam procul Illyriis læva de parte relictis,

Interdicta mihi cernitur Italia.

20

fundis gurgitibus agitata est! Atque fluctus non minor monte invehitur in proram atque puppim recurvam, et percutit Deos pictos. Texta pinea gemunt; funes stridunt: atque ipsa navis queritur de nostris ærumnis. Nauta prodens pavorem frigido pallore, nunc sequitur navim superatam ; non regit arte. Et sicuti eques infirmus laxat habenas inutiles equo colli difficilis: ita cerno nauclerum permisisse lintea navi, non quo cupivit, sed quo vis fluctuum cogit. Quod nisi Æolus emiserit ventos mutatos, vehar in loca jam nobis non tangenda. Nam Illyricis procul desertis a parte sinistra, Italia prohibita conspicitur a me. Ventus, precor, omittat

alii aren. fretis.-9 Leid. Pin. transtra son. Mox pro stridore, Heins. putat stridere scribendum.-11 Alii conf. gelidum pall.-12 Victam ex corr. Heins. qui etiam conj. votis; vulg. victus: tres libri ventos; duo fluctus.-13 Multi vett. profic. victor: Burm. vero putat rector retinendum esse.14 R. et alius Cerv. rigido fr.-15 Mor. quia pro quo. Tum Voss. et duo alii trahit imp.-17 Be. et unus Heins. Sed nis. Duo etiam mut. immiserit Æ. Et Voss. E. alas.-19 Tanaquil. Faber scribit Illyriis, quod Burm. rectum cen

rum impetu,

NOTE

8 Deos] Quorum statuæ in puppi, ubi velut quoddam sacrarium erat: atque ab illis ceu insigni naves appellabantur.

10 Aggemit] Invita fortuna atque urgentibus malis ingeniosus est tamen Naso. Solent autem naves tempestate actæ gravi, aut vi majore pressa ligna, sonum quendam reddere ex quo ea vim pati facile cognoscitur.

12 Non regit] Quanquam et ars in eo est, ventis et æstui navim permit

tere, quam adversus illorum impetum nequeas flectere. Ille naufragium suum acceleraret, qui usque obniti studeret.

17 Eolus] Rex ventorum. 18 Loca] Italiam, scilicet, ex qua exilio ab Augusto pulsus.

19 Illyriis] Illyris seu Illyria dicitur ea regio quæ Italiæ objecta a parte Septemtrionali, Adriatico interfuso mari. Illa vero Poëtæ in Pontum aut Scythiam tendenti a læva fuit: quam deserere, repetita inter

Desinat in vetitas, quæso, contendere terras,
Et mecum magno pareat aura Deo.
Dum loquor, et cupio pariter timeoque revelli,
Increpuit quantis viribus unda latus!
Parcite, cœrulei, vos parcite, numina ponti;
Infestumque mihi sit satis esse Jovem.
Vos animam sævæ fessam subducite morti :
Si modo, qui periit, non periisse potest.

25

petere terras interdictas, et mecum obsequatur magno Deo. Dum verba facio, et pariter opto et metuo revehi, quanto impetu fluctus verberavit latus! Ignoscite vos, ignoscite Dii glauci maris; sitque satis Jovem esse mihi infensum. Vos subtrahite crudeli morti animam defatigatam ; si modo qui occidit, potest non occidisse.

[ocr errors]

set: vulg. Illyricis: Heins. malit Illyrici...relicti.-22 Be. magna pereat unda maris. In quibusdam editis illa pro unda: sed quæ illa? plurimi veterum unda: sed probo et sequor rò aura, quod in decem_castigatioribus offendi.' Heins.-23 Revelli Heins. profert ex Barb. et uno Pat. alii repelli.-25 Pr. Pol. pr. V. et unus Bonon. cum Ro. vos parcite num.; in vulgatis erat vos sal

[blocks in formation]

ELEGIA V.

ARGUMENTUM.

AMICI fidem laudat Poëta, quod etiam in adversis eum nunquam deseruerit: quam rem raros admodum ex tam multis fatetur sibi præstitisse. Simul eum hortatur, ut in pristino amore persistat, nec Augustum timeat.

[ocr errors]

MIHI post ullos nunquam memorande sodales,

O cui præcipue sors mea visa sua est;

O nunquam mihi recensende post ullos socios, o cui sors mea visa est præsertim

1 Edd. quædam post nullos unquam mem.-2 Gryph. et Vincent. Edd. Et

NOTE

[merged small][ocr errors]

2 Sua] Ea est Christi et lex et conditio, et spes, unde cetera fluant; ut omnes quotquot in ejus corpore vera fide vivunt unum sint cor atque una anima, qui eadem sentiant, bona malaque juxta communia habeant. Promulgatum est insuper decretum quod omnes improbos in rem malam deturbet, novissima die repetendum, 'Discedite, execrandi: quia enim neque esurienti cibum, neque sitienti potum præbuistis,' &c. namque satis superque docti sunt Christiani. Ex re ipsa illos spectes. Postquam paucos JESU servatoris discipulos exemeris, ceteros vaferrimos invenias nebulones, plerosque, Pharisæos præsertim, atque in istis omnium pessimos qui de Veritate, quam certe obtinent et profitentur, usque et usque gloriantur : quasi viam munitissimam, accensamque maxime habere facem, satis fuerit ut quoquam deveniatur. Græculorum nullum quos corripuit Polyphe

mus tanta rabie afflixit, nullius tam aspere quassavit ossa, quanto cum invidiæ furore frater fratrem vivum deglubit, aut illius vulneribus vescitur. Quanquam vero ita expertus sum, meque rabiosi calumniatores tanquam Socinianum et patriæ imminentem pestem exagitaverunt, ut feris laniandum objicerent, scilicet; non ideo tamen istud conqueror ulciscendi causa, sed magis hortandi ut in Charitatis viam, si potis est, redeant: namque hoc primum in resipiscente

iniquitatem suam agnoscere.' Ceterum, data occasione, ne cuiquam fuerim offendiculo, atque uti porro, sicut institui, promovendo in adolescentibus JESU CHRISTI regno operam meam ponere nihil prohibeat, ita bene faveas oro, Lector, atque hanc gratiam quovis pretio rependendam indulgeas, ut, contra quam livor, et ex eo odium suasit, testificari liceat me per summam Dei misericordiam ita a pueritia imbutum, atque robustiore ætate, maturoque judicio, confirma

Attonitum qui me, (memini,) carissime, primus
Ausus es alloquio sustinuisse tuo;

Qui mihi consilium vivendi mite dedisti,

Cum foret in misero pectore mortis amor; Scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis; Officium nec te fallit, amice, tuum.

Hæc mihi semper erunt imis infixa medullis;

Perpetuusque animæ debitor hujus ero. Spiritus et vacuas prius hic tenuandus in auras Ibit, et in tepido deseret ossa rogo ;

5

10

sua; qui primus non es veritus, (recordor,) dilectissime, solari me attonitum tuo alloquio; qui mihi dedisti lene consilium vivendi, cum desiderium mortis esset in corde infelici; nosti quem alloquar, indiciis positis pro nomine; neque beneficium tuum te latet, amice. Hæc erunt semper infixa intimis medullis; et ero æternus debitor hujus vitæ: atque hæc anima ante feretur discerpenda in tenuem aërem, et

cui. Deinde unus V. fors pro sors.-5 Unus Med. mit. fuisti: eleganter, judice Heins.-7 Be. poteris pro positis.-8 Be. Offic. mox te. Deinde multi Codd. amic. meum: et Burm. conj. pium.-9 V. im. confissa med. Pol. pr. confixa.-10 Animæ ex melioribus: ceteri animi.-11 Spir. hic vac. pr. extenuatus in aur. Be. et alii multi, nisi quod extenuandus Gryph. et aliorum Edd.-

NOTE

tum, ut ab ejus Veritate quam publice profiteor nulla ex parte sim alienus.

4 Alloquio] Verba quid possint illorum est æstimare qui Verbi interni æternique Filii Dei vim incredibilem sincero amore experti sunt. Pecora, cujusmodi passim reperias, in terris vagantia, cibumque ex solo vanitatis halitu captantia, frustra ad abditi illius Manna suavitatem perducere contendas: namque vacuis atque famelicis tantum acceptum. Illa vero sui et luti usque adeo plena sunt, ut ad primos Veritatis bene monentis, et famem ex inopia conciliantis, tota cohorrescant. Tandem tamen dicetur singulis, Habuisti tua bona.' Verba et Voces! Omnes si scirent quantum habeant virium et jucunditatis!

[ocr errors]

5 Consilium] Quid commodi ex divitiis suis, ex fastu, ex ignorantia

sua capiant, qui in tenebris, in superbia, in creaturis vitam totam agunt, maxime velim illos dicere, cum sese illa omnia produnt atque perditos esse cum illis demonstrant. Vidi ego adolescentem, et mille alii viderunt, pridie bene valentem, festivum, neque sodalium suorum, ut videbatur, ulli inferiorem, cui sibi postridie laqueo gulam frangere pulchrum visum est: atque id opus pulchre exegit. Unde parabile fuit ad vitam remedium? Ex verbis ; iisque quæ maxime a plerisque contemnuntur; paucissimi in promtu habeant.

7 Signis] Quia amicum suum nomine appellare verebatur Naso, ne in Augusti incurreret offensionem, facto ipso aut benevolentiæ testimonio illum designat.

10 Anima] Vitæ.

11 Hic] Meus, scilicet. Prius

« ForrigeFortsæt »