Billeder på siden
PDF
ePub

Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis
Opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida, trucemve Ponticum sinum,

5

Ubi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in jugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,

10

15

Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Erum tulisse, laeva sive dextera

Vocaret aura, sive utrumque Juppiter.

20

Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus deis

Sibi esse facta, cum veniret a mari

Novissime hunc ad usque limpidum lacum.

Sed haec prius fuere: nunc recondita

25

Senet quiete seque dedicat tibi
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

V.

Vivamus mea Lesbia atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius aestimemus assis.

Soles occidere et redire possunt :

Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,

5

Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,

Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum scièt esse basiorum.

VII.

Quaeris, quot mihi basiationes

Tuae, Lesbia, sint satis superque.

Quam magnus numerus Libyssae harenae
Laserpiciferis jacet Cyrenis,

Oraclum Jovis inter aestuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;

Aut quam sidera multa, cum tacet nox,

10

5

Furtivos hominum vident amores:

Tam te basia multa basiare

Vesano satis et super Catullo est,

10

Quae nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingua.

IX.

Verani, omnibus e meis amicis

Antistans mihi milibus trecentis,

Venistine domum ad tuos Penates

Fratresque unanimos anumque matrem?

Venisti. O mihi nuntii beati.

Visam te incolumem audiamque Hiberum
Narrantem loca, facta, nationes,

5

Ut mos est tuus; applicansque collum
Jucundum os oculosque saviabor.

10

O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve?

X.

Varus me meus ad suos amores

Visum duxerat e foro otiosum,

Scortillum, ut mihi tum repente visum est,
Non sane illepidum neque invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
Sermones varii, in quibus, quid esset
Jam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset aere.
Respondi, id quod erat, nihil nec ipsis
Nec praetoribus esse nec cohorti.
Cur quisquam caput unctius referret?
'At certe tamen,' inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparasti

6

Ad lecticam homines.' Ego, ut puellae
Unum me facerem beatiorem,
'Non,' inquam, 'mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.'

At mi nullus erat neque hic neque illic

5

10

15

20

[ocr errors]

Fractum qui veteris pedem grabati

In collo sibi collocare posset.

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

Quæso,' inquit, 'mihi, mi Catulle, paulum 25 Istos commoda, nam volo ad Sarapim

Deferri.' 'Mane me,' inquii puellae,
'Istud quod modo dixeram me habere—
Fugit me ratio-meus sodalis
Cinna-est Gaius-is sibi paravit.

Verum utrum illius an mei, quid ad me?
Utor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta vivis,
Per quam non licet esse neglegentem.'

30

XI.

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoa

Tunditur unda,

Sive in Hyrcanos Arabesque molles,
Seu Sacas sagittiferosque Parthos,
Sive quae septemgeminus colorat
Aequora Nilus,

Sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni,

Gallicum Rhenum horribilesque ulti

mosque Britannos,

Omnia haec, quaecumque feret voluntas

Caelitum, temptare simul parati,

5

10

Pauca nuntiate meae puellae

Non bona dicta:

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpa cecidit velut prati
Ultimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratro est.

XII.

Marrucine Asini, manu sinistra

Non belle uteris in joco atque vino :

Tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:

Quamvis sordida res et invenusta est.

Non credis mihi? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit est enim leporum
Disertus puer ac facetiarum.

Quare aut hendecasyllabos trecentos
Expecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet aestimatione,
Verum est mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hibere
Miserunt mihi muneri Fabullus

15

5

10

15

Et Veranius: haec amem necesse est
Et Veraniolum meum et Fabullum.

« ForrigeFortsæt »