Billeder på siden
PDF
ePub

Expectata diu vix tandem lumina tollit.

Surgere jam tempus, jam pingues linquere mensas;
Jam veniet virgo, jam dicetur Hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. 5

Puellae.

Cernitis, innuptae, juvenes? Consurgite contra:
Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.

Sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?
Non temere exsiluere, canent quod visere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. 10

Juvenes.

Non facilis nobis, aequales, palma parata est:
Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur, habent memorabile quod
sit,

Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
Nos alio mentes, alio divisimus aures;
Jure igitur vincemur: amat victoria curam.
Quare nunc animos saltem committite vestros ;
Dicere jam incipient, jam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Puellae.

15

20

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis complexu avellere matris,
Complexu matris retinentem avellere natam,
Et juveni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe ?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee. 25

Juvenes.

Hespere, qui caelo lucet jucundior ignis?
Qui desponsa tua firmes conubia flamma,
Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
Nec junxere prius quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a divis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Puellae.

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.

Namque tuo adventu vigilat custodia semper.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Juvenes.

Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.
At libet innuptis ficto te carpere questu:
Quid tum si carpunt, tacita quem

quirunt ?

30

35

mente re

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Puellae.

Ut flos in septis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo contusus aratro,

Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber

[ocr errors][merged small]

40

45

Idem cum tenui carptus defloruit ungui,

Nulli illum pueri, nullae optavere puellae.

Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est:

Cum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Juvenes.

50

55

Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam,
Sed tenerum prono deflectens pondere corpus
Jam jam contingit summum radice flagellum,
Hanc nulli agricolae, nulli coluere juvenci :
At si forte eadem est ulmo conjuncta marito,
Multi illam agricolae, multi coluere juvenci.
Sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senes-
cit:

Cum par conubium maturo tempore adepta est,
Cara viro magis et minus est invisa parenti.

Et tu ne pugna cum tali conjuge virgo,

60

Non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse, 65
Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
Virginitas non tota tua est; ex parte parentum
est.

Tertia pars patri, pars est data tertia matri,
Tertia sola tua est; noli pugnare duobus,

Qui genero sua jura simul cum dote dederunt. 70

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenace.

LXIII.

Super alta vectus Attis celeri rate maria,

Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,
Adiitque opaca silvis redimita loca deae,
Stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,
Devolvit ili acuto sibi pondera silice.
Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
Etiam recente terrae sola sanguine maculans,
Niveis citata cepit manibus leve typanum,
Typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia,
Quatiensque terga tauri teneris cava digitis,

Canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.
'Agite, ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora procul,
Simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
Aliena quae petentes velut exsules loca,

5

10

Sectam meam exsecutae, duce me mihi comites, 15
Rapidum salum tulistis truculentaque pelagi,
Et corpus evirastis Veneris nimio odio;
Hilarate aere citatis erroribus animum.

Mora tarda mente cedat; simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae,

20

25

Ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
Tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
Ubi capita Maenades vi jaciunt hederigerae,
Ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
Ubi suevit illa divae volitare vaga cohors,
Quo nos decet citatis celerare tripudiis.'
Simul haec comitibus Attis cecinit, notha mulier,
Thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
Leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
Viridem citus adit Idam properante pede chorus. 30

Furibunda simul anhelans vaga vadit animam

agens

35

Comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
Veluti juvenca vitans onus indomita jugi:
Rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
Itaque ut, domum Cybelles tetigere lassulae,
Nimio e labore somnum capiunt sine Cerere ;
Piger his labante langore oculos sopor operit:
Abit in quiete molli rabidus furor animi.
Sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
Lustravit aethera album, sola dura, mare ferum, 40
Pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
Ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit:
Trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.

45

50

Ita de quiete molli rapida sine rabie
Simul ipse pectore Attis sua facta recoluit,
Liquidaque mente vidit sine queis ubique foret,
Animo aestuante rursum reditum ad vada tetulit.
Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
Patriam allocuta maesta est ita voce miseriter.
'Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
Ego quem miser relinquens, dominos ut erifugae
Famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
Ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem,
Et earum omnia adirem furibunda latibula,
Ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? 55
Cupit ipse pupula ad te sibi dirigere aciem,
Rabie fera carens dum breve tempus animus est.
Egone a mea remota haec ferar in nemora domo
Patria, bonis, amicis, genitoribus abero?

« ForrigeFortsæt »