Billeder på siden
PDF
ePub

SELECT POEMS.

CATULLUS.

I.

Cui dono lepidum novum libellum
Arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas,
Jam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare cartis
Doctis, Juppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quicquid hoc libelli:
Qualecumque quidem, patrona virgo,
Plus uno maneat perenne saeclo.

II.

Passer, deliciae meae puellae,

Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Cui primum digitum dare appetenti

Et acres solet incitare morsus,

Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid libet jocari

Et solaciolum sui doloris.

Credo: ut, cum gravis acquiescet ardor,

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Tecum ludere sicut ipsa possem

Et tristes animi levare curas.

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
Pernici aureolum fuisse malum,

Quod zonam soluit diu ligatam.

III.

Lugete, o Veneres Cupidinesque
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene quam puella matrem,
Nec sese a gremio illius movebat,

Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male, io miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

IV.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,

10

5

10

15

« ForrigeFortsæt »