Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
quid Troës potuere, quibus, tot funera passis,
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens ; nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troïa; nunc placida compostus pace quiescit: nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!) amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'
224 dispiciens. R. 236 ditione. Н. 237 pollicitu's. R. 243 intuma. R.
Olli subridens hominum sator atque deorum,
voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur: 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,
triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono; imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos rerum dominos gentemque togatam : sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet, ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent saecula bellis; cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus, saeva sedens super arma, et centum vinctus aënis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus arceret: volat ille per aëra magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente deo; in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
quaerere constituit, sociisque exacta referre. Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva, virginis os habitumque gerens, et virginis arma Spartanae, vel qualis equos Threïssa fatigat Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum
296 pos. R. 306 dalast. R. 317 Eurum. H.
vidistis si quam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, aut spumantis apri cursum clamore prementem.'
Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus : 'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'
Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore ; virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras vincire cothurno. Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem ; sed fines Libyci, genus intractabile bello. Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum. 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, cui pater intactam dederat, primisque iugarat ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae: factumque diu celavit, et aegram, multa malus simulans, vana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris,
crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri. His commota fugam Dido sociosque parabat: conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
corripiunt, onerantque auro: portantur avari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo. Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, quove tenetis iter?' Quaerenti talibus ille suspirans, imoque trahens a pectore vocem: 'O dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo. Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, matre dea monstrante viam, data fata secutus; vix septem convolsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est : 'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
359 thensauros. R. 365 cernes. R.
374 componet. R. 387 haut (and always). R.
« ForrigeFortsæt » |