Billeder på siden
PDF
ePub

Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum,

aut herba captum viridi, aut armenta secutum, perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam ; tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos.

60

[blocks in formation]

dixerit Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

70

cantando rigidas deducere montibus ornos :

his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'

Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est

candida succinctam latrantibus inguina monstris

75

Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
aut ut mutatos Terei narraverit artus ;
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit, et quibus ante

infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus

audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,

ille canit: pulsae referunt ad sidera valles ; cogere donec ovis stabulis numerumque referri iussit, et invito processit Vesper Olympo.

56 numphac. R. 58 forsitam. R.

62 Phaethontiadas. amarae.
[k.

74 est omitted. R.
80 alle. R.

15

ECLOGUE VII.

THIS is a strictly bucolic poem, imitated from the sixth Idyl of Theocritus. The herdsman Melibus relates a contest in verse between the shepherds Corydon and Thyrsis with Daphnis for umpire. The scene is apparently laid in the pastoral region of North Italy. The date assigned to it is B.C. 33.

F

[blocks in formation]

ORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,

Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. Ille ubi me contra videt: 'Ocius' inquit 'huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi ; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. Huc ipsi potum venient per prata iuvenci,

hic viridis tenera praetexit arundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'

5

ΙΟ

Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo:

15

alternis igitur contendere versibus ambo

coepere; alternos Musae meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,

20

hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

7. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam,

Daphnin. H. 12 harundine. R. 25 edera (as always). R.

25

Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
puniceo stabis suras evincta coturno.

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
candidior cycnis, hedera formosior alba,

cum primum pasti repetent praesepia tauri,

si

qua tui Corydonis habet te cura, venito.

7. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga,

si mihi non haec lux toto iam longior anno est.

Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
C. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
solstitium pecori defendite; iam venit aestas
torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
semper, et adsidua postes fuligine nigri ;

hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
C. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;
strata iacent passim sua quaque sub arbore poma ;
omnia nunc rident: at si formosus Alexis
montibus his abeat, videas et flumina sicca.
T. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras :

27 bacchare.

29 parvos (as always after z). R.

32 cothurno. H.

39 praesacpia. R.

41 Sardois. H. 48 laeto, vulg.

[blocks in formation]

Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
C. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit,
nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
populus in fluviis, abies in montibus altis :
saepius at si me, Lycida formose, revisas,

fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim : ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

ECLOGUE VIII.

[blocks in formation]

THIS poem-imitated from Theocritus consists of two parts, sung in rivalry by the shepherds Damon and Alphesibous, whom the poet represents himself to have overheard. The first part tells the sorrows of a shepherd at the loss of his love (Idyl iii.). The last tells the magic arts employed by a maiden skilled in sorcery to win back the love of the inconstant Daphnis (Idyl ii.): hence the title sometimes given to it of Pharmaceutria, "The Sorceress." It is supposed to have been written in B.C. 39, and is inscribed to Pollio, whose military exploits are alluded to in vs. 6–13.

DAMON.

ALPHESIBUS.

ASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei

PASTO

immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus — Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.

Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? En erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna coturno?

63 corulos. R.

5

ΙΟ

65 pulcerrima. H.

A te principium, tibi desinam accipe iussis

:

carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.

Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, cum ros in tenera pecori gratissimus herba, incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

D. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum, coniugis indigno Nisae deceptus amore

dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertis.

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor ;
sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
hirsutumque supercilium promissaque barba,

nec curare deum credis mortalia quemquam !
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala ——
dux ego vester eram — vidi cum matre legentem.
Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ;
iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.
Ut vidi, ut perii! Ut me malus abstulit error !
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum
11 desinet. H. 20 adloquar. R. 27 gryphes. H.
14 coelo. H.

28 incipe, etc., inserted bet. 28 and 29.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ForrigeFortsæt »