Billeder på siden
PDF
ePub

D. An mihi cantando victus non redderet ille
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

M. Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? Ego hanc vitulam-ne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus —
depono tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum.
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis ;
lenta quibus torno facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos:

in medio duo signa, Conon, et quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet? Necdum illis labra admovi, sed condita servo. D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis. Necdum illis labra admovi, sed condita servo : si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. M. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris: audiat haec tantum

vel qui venit ecce Palaemon:

efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,

39 edera (as always). R.

25

30

35

40

45

50

sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.

55

Incipe, Damoeta; tu deinde sequere Menalca:

alternis dicetis; amant alterna Camenae.

D. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:

60

ille colit terras, illi mea carmina curae.

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me

munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

65

M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,

[blocks in formation]

D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, divom referatis ad auris !

M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

75

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;

cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,

et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.

80

arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam :

Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,

85

62 aput. R. The n

82 humor. H.

84 Polio (as always). R.

iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
M. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,

ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
M. His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent :
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

90

95

100

D. Dic, quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo-
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

[blocks in formation]

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.

ECLOGUE IV.

occidet

o Occide

WHEN peace followed the reconciliation of Antony and Octavianus a Brundisium (B.C. 40), the eager hope of Italy looked for a golden era o prosperity and quiet. Pollio, Virgil's earliest patron, had been instrumen

At s

tal in bringing the peace about, and had just entered on his consulship iam le

ar

when a son was born to him. Seizing the occasion of the expected birt of this infant, in these verses, in which also certain vague prophecies

87 harenam. R.

102 caussa. H.

110 hau temnet. haut. R.

molii incul

91 volpes. R.

celebrates the new hope of Italy. In the predic

a new "secular month," that of Apollo, of indefi

IN form, this is to begin at the death of Julius Cæsar; and this,

the death of thould inaugurate a new Age of Gold.

held (though

the apother ES Musae, paulo maiora canamus !

passed B omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
banimus silvas, silvae sint consule dignae.
giUltima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo:
íam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac toto gurget gens aurea mundo,
casta fave Lugina: tuus iam regnat Apollo.

Teque adeo decus hoc aevi te consule inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses.
Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri,
irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet, divisque videbit
Phixtos heroas, et ipse videbitur illis,
catumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
rantis hederas passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera, nec magnos metuent armenta leones;
ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,
occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.

At simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, h molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva,

[blocks in formation]

ΙΟ

15

20

25

et durae quercus sudabunt roscida mella.

m.

ri,

90

Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, gaudet:
quae temptare Thetim ratibus, quae cingere mur,
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas; erunt etiam altera bella,
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
mutabit merces: omnis feret omnia tellus :
non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
nec varios discet mentiri lana colores:
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
murice, iam croceo mutabit vellera luto;
sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.

Adgredere O magnos — aderit iam tempus -- honores,
cara deum suboles, magnum Iovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
terrasque tractusque maris caelumque profundum !
Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!

O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta! Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

40

45

55

nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo,

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem,
matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer, cui non risere parentes,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
65 vincat. R. 57 Caliopea, formonsus, R.

63 cubileist. R.

60

« ForrigeFortsæt »