-.90 2.40 8. 6.40 9.20 1.80 1. 3.60 9. 1.— 9. 3. 18.. 1.80 Aeneae comment. Poliorc. ed. Hug 1.35 ed. Blass 1.50 -.30 Ed. mai. c. Ind. Aeschin. 1.20 Caesar ed. Kübler. bell. civ. Ed. min. -.60 Ed. maior. -.90 b. Alex. b. Afr. Ed. mai. 1. Tibull., Propert. ed. Müller. 1.2.10 Antiphon ed. Blass. Ed. II. Antoninus ed. Stich 4. ed. Wagner. [Mythographi Gr. I.] de arte poetica ed. Christ -.60 physica ed. Prantl 1.50 DE METRIS HORATIANIS. I. Hexametro, Lucilium secutus, qui hunc potissimum adhibuit versum, Hor. in saturis et epistulis utitur solo, eiusque exemplum sunt imitati posterioris temporis satirici Persius, Turnus, Iuvenalis. Idem aliquoties invenitur in systematis iambicis et lyricis. Differunt autem admodum saturarum epistularumque hexametri a Vergilii et Ovidii, ut tamen epistularum aliquanto magis accurati castigatique sint numeri. Contra in iambicis ac lyricis eadem fere ars eaedemque rationes huius sunt metri, atque apud ceteros Augusti aequales. II. De metricis rationibus lyricorum Horatii carminum iam inde a primis temporibus multum quaesivere grammatici veteres, sed exiguo cum fructu. Nam ut omittam suptiliora pleraque artis eis minime fuisse perspecta, duobus maxime erroribus mirum in modum sunt conflictati, altero quod immodice usi epiplocae artificio ab hexametro dactylico sive trimetro iambico versus Horatii tantum non omnes repetendos esse existimarunt, altero quod systematum (vulgo strophas nuncupant) quaternis versibus constantium praeter sapphicum et alcaicum et duo asclepiadea (II. et IV.) nullam omnino habuere no 279027 titiam, quam post XVIII ferme saecula redintegrarunt Meinekius et Lachmannus. Nam nec apud Caesium Bassum, aequalem Neronis, ad quem dedit librum de metris, melioris doctrinae apparet vestigium. De auctoribus metrorum, quos in iambicis et lyricis adhibuit Horatius, ipse plenissime exponit in epistula ad Maecenatem [I, 19, 23 sq.]: Parios ego primus iambos quod timui mutare modos et carminis artem: In his quod dicit Hor. noluisse se mutare modos artemque Archilochi carminis, non respici pedum liberius admissorum diversitatem aut alia minuta, sed naturam et indolem versuum epodicorum ad Archilochi exemplum iambicis et dactylicis decurrentium numeris demonstratum est in editione Vindobonensi. Ceterum bene constat aliunde leges poeticas et alia huius modi exemplarium Graecorum satis curiose observata ab Horatio, ita tamen ut ubique sermonis Latini indolisque Romanae proprietati consuleretur. Falsos autem fuisse, qui nuper statuerunt Horatium in conformanda adaptandaque popularibus metrica grammaticorum potius aequalium quam propria secutum pla cita suarumque iudicium aurium in editione maiore demonstrabitur. Praeterea quod paenultimo versu legitur hunc, ad Alcaeum, non ad Archilochum pertinere verissime monuit Bentleius. At ab eodem non bene explicatum illud temperat per miscet, quasi diceret Horatius Sappho et Alcaeum propria Aeolensium metra miscuisse Ionicis Archilochi. Nam hoc potius indicatur, Sapphus et Alcaei ra |