Billeder på siden
PDF
ePub

Defendente vicem modò rhetoris, atque poëtæ, Interdum urbani, parcentis viribus, atque Extenuantis eas consultò. Ridiculum acri Fortius et meliùs magnas plerumque secat res. Illi, scripta quibus comœdia prisca viris est, [cher Hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulHermogenes unquam legit, neque simius iste, Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum. "At magnum fecit, quòd verbis Græca Latinis 20 Miscuit." O seri studiorum! quine putetis

Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? "At sermo linguâ concinnus utrâqué
Suavior, ut Chio nota si commista Falerni est,
Cùm versus facias." Teipsum percontor, an, et
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli, [cùm
Scilicet oblitus patriæque patrisque Latini,
Cùm Pedius causas exsudet Poplicola, atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

Verba foris malis, Canusini more bilinguis? 30
Atqui ego cùm Græcos facerem, natus mare citra,
Versiculos; vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cùm somnia vera :
"In sylvam non ligna feras insaniùs, ac si
Magnas Græcorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Diffingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo,
Quæ nec in æde sonent certantia, judice Tarpâ;
Nec redeant iterum atque iterum spectanda the-
atris.

Argutâ meretrice potes, Davoque Chremeta 40
Eludente senem, comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani. Pollio regum
Facta canit, pede ter percusso. Forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camœnæ.

Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino, [sem, Atque quibusdam aliis, meliùs quod scribere posInventore minor: neque ego illi detrahere ausim Hærentem capiti multâ cum laude coronam. 49

At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso,
Tu nihil in magno doctus reprêndis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Attî?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cùm de se loquitur, non ut majore reprênsis?
Quid vetat et nosmet Lucilî scripta legentes
Quærere, num illius, num rerum dura negârit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Molliùs, ac si quis pedibus quid claudere senis
(Hoc tantùm) contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem conatus? Etrusci 61
Quale fuit Cassî rapido ferventius amni
Ingenium; capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus; fuerit limatior idem,

Quàm rudis et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba: sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum,
Detereret sibi multa; recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur; et in versu faciendo 70
Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe stylum vertas, iterum quæ digna legi sint
Scripturus neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego. Nam satis est equitem mihi plaudere: ut
Contemtis aliis, explosa Arbuscula díxit. [audax,
Men' moveat cimex Pantilius? aut crucier, quòd
Vellicet absentem Demetrius, aut, quòd ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigellt? 80

Plotius et Varius, Mecenas Virgiliusque,

Valgius, et probet hæc Octavius optimus, atque Fuscus; et hæc utinam Viscorum laudet uterque: Ambitione relegatâ, te dicere possum,

Pollio; te, Messala, tuo cum fratre; simulque Vos, Bibule et Servi: simul his te, candide Furni; Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens prætereo: quibus hæc, sint qualiacunArridere velim: doliturus, si placeant spe [que, Deteriùs nostrâ. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras.

90

I, puer, atque meo citus hæc subscribe libello.

SERMONUM,

SEU

SATIRARUM,

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

Sintne omnino satiræ non scribendæ.

HOR. SUNT quibus in satirâ videar nimis acer, et ultra

Legem tendere opus. Sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat; similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam præscribe.

Omnino versus?

TREB. Quiescas.

TREB. Aio.

HOR. Ne faciam, inquis,

HOR. Peream malè, si non

Optimum erat: verùm nequeo dormire.

TREB. Ter uncti

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude 10 Cæsaris invicti res dicere, multa laborum Præmia laturus.

HOR. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis

Agmina, nec fractâ pereuntes cuspide Gallos, Aut labentis equo describat vulnera Parthi. TREB. Attamen et justum poteras et scribere Scipiadam ut sapiens Lucilius.

[fortem, HOR. Haud mihi deero, Cùm res ipsa feret; nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem : Cui malè si palpere, recalcitrat undique tutus. 20 TREB. Quanto rectiùs hoc, quàm tristi lædere

versu

Pantolabum scurram, Nomentanumque nepotem! Cùm sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.

HOR. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti, numerusque lucernis.
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem
Pugnis. Quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

30

Credebat libris; neque, si malè cesserat, usquam
Decurrens aliò, neque si bene; quo fit ut omnis
Votivâ pateat veluti descripta tabellâ [ceps.
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Appulus, an-
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quò ne per vacuum Romano incurreret hostis:
Sive quòd Appula gens, seu quòd Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stylus haud petet ultro
Quemquam animantem,et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus. Quem cur distringere coner 41
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Jupiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
Qui me commôrit (melius non tangere, clamo)

« ForrigeFortsæt »