Billeder på siden
PDF
ePub

10

Nota quæ sedes fuerat columbis ;
Et superjecto pavidæ natârunt
Equore dama.

Vidimus flavum Tiberim, retortis
Littore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta Regis,

Templaque Vestæ :

Iliæ dum se nimiùm querenti
Jactat ultorem; vagus et sinistrâ
Labitur ripâ, Jove non probante, u-

xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persæ meliùs perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet Divûm populus ruentis
Impert rebus ? prece quâ fatigent
Virgines sanctæ minùs audientem

Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Jupiter? tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,
Augur Apollo.

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido:
Sive neglectum genus, et nepotes
Respicis, auctor,

Heu nimis longo satiate ludo:
Quem juvat clamor, galeæque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum
Vultus in hostem.

Sive mutatâ juvenem figurâ
Ales in terris imitaris, almæ
Filius Mais, patiens vocari

Cæsaris ultor :

20

330

40

ODE VII.

Tiburtinum agrum sibi præ locis aliis placere: hortatur Plancum ut, Teucri exemplo, curas vino pellat.

LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen, Aut Ephesum, bimarisve Corinthi

Monia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est,intactæ Palladis urbem
Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti præponere olivam.
Plurimus, in Junonis honorem,
Aptum dicet equis Argos, ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedæmon,
Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,
Quàm domus Albuneæ resonantis,
Et præceps Anio, et Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.-

Albus ut obscuro deterget nubila cœlo
Sæpe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos; sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitæque labores

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit

10

20

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cùm fugeret, tamen uda Lyæo

Tempora populeâ fertur vinxisse coronâ ;

Sic tristes affatus amicos:

"Quo nos cunque feret melior fortuna parente, Ibimus, o socii comitesque :

Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;
Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.
O fortes, pejoraque passi

30

Mecum sæpe, viri, nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus æquor."

ODE VIII.

Sybarin, Lydia amore perditum, et exercitationes martias vitantem, notat.

LYDIA, dic, per omnes

Te Deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere ? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?
Cur neque militaris

Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frænis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
Sanguine viperino

Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis 10 Brachia, sæpe disco,

Sæpe trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinæ

Filium dicunt Thetidis, sub lacrymosa Troja,

Funera, ne virilis

[merged small][ocr errors]

Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas?

ODE IX.

Hyeme sæviente, voluptati indulgendum.

VIDES, ut altâ stet nive candidum

Soracte, nec jam sustineant onus
Sylvæ laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto?

Dissolve frigus, ligna super foco
Largè reponens, atque benigniùs
Deprome quadrimum Sabinâ,
Ó Thaliarche, merum diotâ.
Permitte Divis cetera: qui simul
Stravere ventos æquore fervido
Depræliantes, nec cupressi,
Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quærere; et
Quem sors dierum cunque dabit, lucro
Appone: nec dulces amores

Sperne, puer, neque tu choreas;

Donec virenti canities abest

Morosa. Nunc et campus, et areæ,
Lenesque sub noctem susurri
Compositâ repetantur horâ :
Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellæ risus ab angulo:
Pignusque dereptum lacertis,
Aut digito malè pertinaci.

10

20

ODE X.

Mercurii laudat facundiam, genus, calliditatem, et mortuorum deductionem.

MERCURI, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentûm
Voce formâsti catus, et decoræ

More palæstræ ;
Te canam, magni Jovis et Deorum
Nuntium, curvæque lyræ parentem ;
Callidum quidquid placuit jocoso
Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetrâ
Risit Apollo.

Quin et Atridas, duce te, superbos,
Ilio dives Priamus relicto,

Thessalosque ignes, et iniqua Trojæ
Castra fefellit.

Tu pias lætis animas reponis
Sedibus; virgâque levem coërces
Aureâ turbam, superis Deorum

Gratus et imis.

10

20

ODE XI.

Omissá futurorum curâ, hodie vivendum. Tu ne quæsieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi Finem Di dederint, Leuconoë; nec Babylonios Tentâris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati! Seu plures hyemes, seu tribuit Jupiter ultimam, Quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias; vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces: dum loquimur, fugerit invida

Etas: carpe diem, quam minimùm credula pos

tero.

ODE XII.

Diis, heroibus, virisque claris laudatis, Augustum celebrat.

QUEM virum, aut heroa lyrâ vel acri
Tibiâ sumes celebrare, Clio?

« ForrigeFortsæt »