Historiae naturalis libri XXXVII.: Lib. XXIV-XXXIV

Forsideomslag
Sumtibus et typis C. Tauchnitil, 1830

Fra bogen

Udvalgte sider

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 155 - Vitam quidem non adeo expetendam censemus, ut quoque modo trahenda sit. Quisquis es talis, aeque moriere, etiam cum obscoenus vixeris, aut nefandus. Quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat: ex omnibus bonis, quae homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte: idque in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare poterit.
Side 162 - ... religione tutatur et Fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium, custos, qui deus inter sacra Romana a Vestalibus colitur et currus triumphantium, sub his pendens defendit medicus invidiae, iubetque eosdem respicere similis medicina linguae, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriae carnifex.
Side 250 - Zoroastrem hune sex millibus annorum ante Platonis mortem fuisse prodidit. Sic et Aristoteles. Hermippus qui de tota ea arte diligentissime scripsit, et vicies centum millia versuum a Zoroastre condita , indicibus quoque voluminum ejus positis explanavit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit Azonacem ; ipsum vero quinque millibus annorum ante trojanum bellum fuisse.
Side 392 - Eorum vero , qui ter ibi superavissent , ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant. Athenienses nescio an primi omnium Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis publiée posuerint statuas. Hoc actum est eodem anno , quo et Romae reges pulsi. Excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione. Et jam omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse cœpere , prorogarique memoria hominum, et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. Mox...
Side 365 - Aurum qui quaerunt ante omnia segutilum tollunt, ita vocatur indicium, alveus hic est, harenaeque lavantur, atque ex eo quod resedit coniectura capitur. invenitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate, ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens.
Side 395 - Romanis in provincüs poni, nec tamen potuit inhibere quo minus Romae quoque ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri quae fuit Africani prioris filia; sedens huic posita soleisque sine ammento insignis in Metelli publica porticu, quae statua nunc est in Octaviae operibus.
Side 360 - XIII. 42Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto, populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem devictum usus est.
Side 155 - ... alium vero praeponi qui favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur...
Side 166 - Assidere gravidis, vel quum remedium alicui adhibeatur, digitis pectinatim inter se implexis, veneficium est : idque compertum tradunt Alcmena Herculem pariente. Pejus , si circa unum ambove genua. Item poplites alternis genibus imponi. Ideo haec in conciliis ducum potestatumve fieri vetuere majores , velut omnem actum impedientia. Vetuere et sacris , votisve, simili modo interesse.
Side 215 - Lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus infractis cultroque adacto paulatim sanguis circa finis agri spargatur atque ipse defodiatur in eo loco ex quo coeperit trahi aut si vomerem quo primus sulcus eo anno in agro ductus sit excussum aratro focus larum, quo familia convenit, absumat ; ac lupum nulli animali nociturum in eo agro quam diu id fiat.

Bibliografiske oplysninger