Billeder på siden
PDF
ePub

refrigerare et adstringere. Medentur epiphoris folia imposita, vel succus inunctis. Purgat enim hulcera oculorum, expletque, et ad cicatricem perducit: palpebras deglutinat. Eaedem capitis doloribus medentur, succo vel folio temporibus illitis. Adversantur phalangiorum ictibus: aconito vero maius aizoum praecipue. A scorpionibus quoque habentem id feriri negant.

Medentur et aurium dolori. Item succus inunctus hyoscyami modice: item Achilleae, et minoris centaurii, et plantaginis: peucedani cum rosaceo et meconio: acori succus cum rosa. Omnis autem strigili calefactus infunditur. Cotyledon etiam purulentis, et cum medulla cervina calefacta. Ebuli radicis tritae succus linteo colatus, mox in Sole densatus, et cum opus sit, rosaceo dilutus et calefactus, parotidas sanat. Verbenaca quoque: item plantago: item si. deritis, cum axungia vetere.

CIV. Narium ozaenas emendat aristolochia cum cypero.

CV. Dentibus remedio sunt panacis radix commanducata, praecipue Chironiae, item succus collutis: radix hyoscyami ex aceto manducata, item Polemoniae. Commanducantur et plantaginis radices, aut colluuntur in aceto decoctae succo. Et folia sunt utilia, vel si sanguine gingivae putrescant. Semen eiusdem apostemata, et collectiones gingivarum sanat. Et aristolochia gingivas dentesque confirmat. Verbenaca cum radice commanducata, et decocta ex vino aut aceto succus collutus. Item quinquefolii radices, decoctae ad tertias vino aut aceto. Prius vero quam decoquantur, aqua marina aut salsa lavantur. Decoctum diu tenendum in ore. Quidam cinere quinquefolii fricare malunt. Et verbasci radix decoquitur in vino ad colluendos dentes. Et hyssopo colluuntur, et peucedani succo, cum meco.

nio: vel radicum anagallidis magis feminae succo. ab altera nare, quam doleat, infuso.

CVI. 1. Erigeron a nostris vocatur senecio. Hanc si ferro circumscriptam effodiat aliquis, tangatque ea dentem, et alternis ter despuat, ac reponat in eundem locum, ita ut vivat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. Herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubicundis. Nascitur et in tegulis, et in muris. Nomen hoc Graeci dederunt, quia vere canescit. Caput eius numerosa dividitur lanugine, (qualis est spinae) inter divisuras exeunte. Quare eam Callimachus acanthida appellat, alii pappum. Nec deinde Graecis de ea constat. Alii erucae foliis esse dixerunt, alii roboris, sed minoribus multo. Radice alii supervacua, alii nervis utili, alii potu strangulante. E diverso quidam regio morbo 'cum vino dederunt, et contra omnia vesicae vitia : item cordis et iocineris. Renibus extrahere arenam dixere. Ischiadicis drachmam cum oxymelite ab ambulatione propinavere: torminibus quoque in passo utilissimam: praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedicantes, serentesque in hortis. Nec defuere, qui et alterum genus facerent, nec quale esset, demonstrarent, contra serpentes in aqua bibendam, edendamque comitialibus dantes. Nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. Lanugo eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita illinitur epiphoris: tosta cum mica salis, strumis.

CVII. 2. Ephemeron folia habet lilii, sed minora, caulem parem, florem caeruleum, semen supervacuum, radicem unam digitali crassitudine, dentibus praecipuam, concisam in aceto, decoctamque, ut tepido colluantur. Et ipsa etiam radix mobiles sistit. Cavis et exesis imprimitur. Chelidoniae radix ex aceto trita continetur ore. Erosis veratrum nigrum PLIN. TOM. IV.

F

imponitur: mobiles utralibet decocta in aceto fir

mantur.

CVIII. 3. Labrum Venereum vocant in flumine nascentem. Est ei vermiculus, qui circa dentes necatur, aut cavis dentium cera includitur. Cavendum, ne avulsa herba terram tangat.

CIX. 4. Ranunculum vocamus, quem Graeci batrachion. Genera eius quatuor. Unum pinguioribus, quam coriandri, foliis, et ad latitudinem malvae accedentibus, colore livido, caule albo, gracili, et radice alba. Nascitur in limitibus humidis et opacis. Alterum foliosius, pluribus foliorum incisuris, altis caulibus. Tertium minimum est, gravi odore, flore aureo. Quartum simile huic, flore luteo. Omnibus vis caustica, si cruda folia imponantur: pusulasque, ut ignis, faciunt. Ideo ad lepras et psoras eis utuntur, et ad tollenda stigmata: causticisque omnibus miscent. Alopeciis imponunt, celeriter removentes. Radix in dolore commanducata diutius, rumpit dentes. Eadem sicca concisa, sternumentum

est.

Oris

Nostri herbarii strumeam vocant, quoniam medetur strumis, et panis, parte in fumo suspensa. Creduntque ea rursus sata, rebellare quae curaverint vitia: quo scelere et plantagine utuntur. hulcera intus succus plantaginis emendat, et folia radicesque commanducata, vel si rheumatismo laboret os. Hulcera foetoremque quinquefolium: hulcera psyllium.

CX. Composita quoque ad foetorem, vel maxime pudendum vitium, trademus. Ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallae Syriacae dimidium pondus, simul terere, et vino vetusto sparsa mandere matutino, ex usu est. Vel ederae baccas cum casia et myrrha, pari pondere ex vino. Naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiamsi carcinomata in his sint. Sugillata bysso

po emendantur. Stigmata in facie mandragoras illitus delet.

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXVI.

I. SENSIT

ENSIT et facies hominum novos, omnique aevo priore incognitos, non Italiae modo, verum etiam universae prope Europae, morbos: tunc quoque non tota Italia, nec per Illyricum Galliasve aut Hispanias magnopere vagatos, aut alibi, quam Romae, circaque: sine dolore quidem illos, ac sine pernicie vitae, sed tanta foeditate, ut quaecunque mors praeferenda esset.

II. Gravissimum ex his lichenas appellavere Graeco nomine: Latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia, (ut est procax natura multorum in alienis miseriis,) mox et usurpato vocabulo, mentagram: occupantem in multis totos utique vultus, oculis tantum immunibus, descendentem vero et in colla pectusque ac manus, foedo cutis furfure. III. Non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros. Et primum Tiberii Claudii Caesaris principatu medio irrepsit in Italiam, quodam Perusino equite Romano quaestorio scriba, cum in Asia apparuisset, inde contagionem eius importante. Nec sensere id malum feminae, aut servitia, plebesque humilis, aut media: sed proceres veloci transitu osculi

maxime: foediore multorum, qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice, quam morbo. Causticis namque curabatur: ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante taedio. Adveneruntque ex Aegypto genitrice talium vitiorum medici, hanc solam operam afferentes, magna sua praeda. Siquidem certum est, Manilium Cornutum e praetoriis legatum Aquitanicae provinciae, HS. CC elocasse in eo morbo curandum sese. Acciditque saepius, ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur. Quo mirabilius quid potest reperiri? aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa, membrisque hominum certis, vel aetatibus, aut etiam fortunis, tanquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis: haec proceres sentire, illa pauperes.

IV. L. Paullo, Q. Marcio censoribus, primum în Italiam carbunculum venisse, annalibus conscriptum est, peculiare Narbonensis provinciae malum: quo duo consulares obiere condentibus haec nobis eodem anno, Iulius Rufus, et Q. Lecanius Bassus, ille medicorum inscientia sectus: hic vero pollice laevae manus evulso acu ab semetipso, tam parvo vulnere, ut vix cerni posset. Nascitur in occultissimis corporum partibus, et plerumque sub lingua, duritia rubens vari modo, sed nigricans capite: alias livida, corpus intendens, neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo gravatos in triduo aufert: aliquando et horrorem afferens, circaque pusulas parvas, rarius febrem: stomachum faucesque cum invasit, ocissime exanimans.

V. Diximus elephantiasin ante Pompeii Magni aetatem non accidisse in Italia, et ipsam a facie saepius incipientem, in nare prima veluti lenticula: mox inarescente per totum corpus, maculosa, variis coloribus, et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura alibi, ceu scabie aspera: ad postremum vero ni

« ForrigeFortsæt »