Billeder på siden
PDF
ePub

878 рь

1830 V.4

[ocr errors]

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXIV.

Ng silvae quidem, horridiorque naturae facies,

medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa: sed ad singula illius discordiae atque concordiae miraculis occursantibus. Quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depactae moriantur: quercus vero et iuxta nucem iuglandem. Pernicialia et brassicae cum vite odia: ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. Quin et annosas iam, et quae sternantur arbores, difficilius caedi, ac celerius inarescere tradunt, si prius manu, quam ferro, attingantur. Pomorum onera a iumentis statim sentiri: ac nisi prius ostendantur his, quamvis pauca portent, sudare illico. Ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno: qua de causa id animal Libero Patri assignatur, cui et ferula. Surdis etiam rerum sua cuique sunt venena, ac minimis quoque. Philyra coci et polline nimium salem cibi eximunt. PLIN. TOM. IV. A

Praedulcium fastidium sal temperat. Nitrosae aut amarae aquae, polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint. Qua de causa et in saccos vinarios additur polenta. Similis vis Rhodiae cretae, et argillae nostrati. Concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. Oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. Gummi aceto facilius eluitur, atramentum aqua. Innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur assidue.

Hinc nata medicina. Haec sola naturae placuerat esse remedia parata vulgo, inventu facilia, ac sine impendio, et quibus vivimus. Postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas invenere istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita. Statim compositiones et mixturae inexplicabiles decantantur. Arabia atque India in medio aestimantur: hulcerique parvo medicina a Rubro mari imputatur; cum remedia vera quotidie pauperrimus quisque coenet. Nam si ex horto petantur, aut herba vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiat. Ita est profecto, magnitudo populi Romani perdidit ritus, vincendoque victi sumus. Paremus externis, et una artium Imperatoribus quoque imperaverunt. Verum de his alias plura.

II. Loton herbam, itemque Aegyptiam eodem nomine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. Haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum baccis sistit. Ramenta ligni decocta in vino prosunt dysentericis, menstruis, vertigini, comitialibus. Cohibent et capillum. Mirum, his ramentis nihil esse amarius, fructuque dulcius. Fit et e scobe eius medicamentum, ex aqua myrti decocta, subacta, et divisa in pastillos, dysentericis utilissimum, pondere Victoriati cum aquae cyathis tribus.

III. Glans intrita duritias, quas cacoethe vocant,

cum salsa axungia sanat. Vehementiora sunt ligna, et in omnibus cortex ipse, corticique tunica subiecta. Haec decocta iuvat coeliacos. Dysentericis etiam illinitur, vel ipsa glans. Eademque resistit serpentium ictibus, rheumatismis, suppurationibus. Folia, et baccae, vel cortex, vel succus decocti prosunt contra toxica. Cortex illinitur decoctus lacte vaccino, serpentis plagae. Datur et ex vino dysentericis. Eadem et ilici vis.

IV. Coccum ilicis, vulneribus recentibus ex aceto imponitur. Epiphoris ex aqua, et oculis suffusis sanguine, instillatur. Est autem genus ex eo in Attica fere et Asia nascens, celerrime in vermiculum se mutans, quod ideo scolecion vocant, improbantque. Principalia eius genera diximus.

V. Nec pauciora gallae genera fecimus, solidam, perforatam: item albam, nigram, maiorem, minorem. Vis omnium similis. Optima Commagena. Excrescentia in corpore tollunt. Prosunt gingivis, uvae, oris exhulcerationi. Crematae et in vino exstinctae, coeliacis, dysentericis illinuntur. Paronychiis ex melle, et unguibus scabris, pterygiis, hulceribus manantibus, condylomatis, vulneribus quae phagedaenica vocantur. In vino autem decoctae auribus instillantur, oculis illinuntur: adversus eruptiones, et panos cum aceto. Nucleus commanducatus dentium dolorem sedat: item intertrigines, et ambusta. Immaturae ex his ex aceto potae, lienem consumunt. Eaedem crematae, et aceto salso exstinctae, menses sistunt, vulvasque procidentes fotu. Omnis capillos denigrat.

VI. Viscum e robore praecipuum diximus haberi, et quo conficeretur modo. Quidam contusum in aqua decoquunt, donec innatet. Quidam commauducantes acinos, exspuunt cortices. Optimum est, quod sine cortice est, quodque levissimum, extra

fulvum, intus porraceum, quo nihil est glutinosius. Emollit, discutit tumores, siccat strumas, Cum resina et cera panos mitigat omnis generis. Quidam et galbanum adiiciunt, pari pondere singulorum: eoque modo et ad vulnera utuntur. Unguium scabritias expolit, si septenis diebus solvantur, nitroque colluantur. Quidam id religione efficacius fieri putant, prima Luna collectum e robore sine ferro. Si terram non attigit, comitialibus mederi. Conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum habeant. Hulcera commanducato impositoque efficacissime sanari. ·

VII. Roboris pilulae ex adipe ursino alopecias capillo replent. Cerri folia, et cortex, et glans, siccat collectiones suppurationesque: fluxiones sistit. Torpentes membrorum partes corroborat decoctum eius fotu: cui et insidere expedit, siccandis adstringendisve partibus. Radix cerri adversatur scorpio

nibus.

VIII. Suberis cortex tritus, ex aqua calida potus, sanguinem fluentem ex utralibet parte sistit. Eiusdem cinis ex vino calido, sanguinem exscreantibus magnopere laudatur.

IX. Fagi folia manducantur in gingivarum labiorumque vitiis. Calculis glandis fagineae cinis illinitur: item cum melle alopeciis.

X. Cupressi folia trita serpentium ictibus imponuntur: et capiti cum polenta, si a Sole doleat: item ramici: qua de causa et bibuntur. Testium quoque tumori cum cera illinuntur. Capillum denigrant ex aceto. Eadem trita cum duabus partibus panis mollis, et e vino ammineo subacta, pedum ac nervorum dolores sedant. Pilulae adversus serpentium ictus bibuntur, aut si eiiciatur sanguis: collectionibus illinuntur. Ramici quoque tenerae tusae cum axungia et lomento prosunt. Bibuntur ex ea

« ForrigeFortsæt »