Billeder på siden
PDF
ePub

doloribus, aut rigori corporum, nervorumque dolo ribus. Paralysi in lingua cum pane imponitur. Su spiriosis in ptisana sumitur. Tussim veterem sanat flore, mixto galbano resinae terebinthinae, pari pondere omnium, ita ut fabae magnitudo devoretur. Coquitur, dilutumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur. Flos eius cum oleo cyprino articulorum doloribus in Sole iucundus est. Regium quoque morbum extenuat in potione vini. Et inflationes discutit: sanguinis profluvium e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto. Porri ginem alumine permixto tollit: alarum virus ex aqua quotidiano fotu: hulcera ex pituita nata cera per mixtum: quo genere nervis quoque prodest: Coeliacis infunditur. Perungi ante accessiones frigidas nitro et oleo multi praecepere: sicut adversus lepras, lentigines: Podagricis in balineis uti solio nitri prodest, atrophis, opisthotonis, tetanis. Sal ni trum sulphuri concoctum in lapidem vertitur.

XLVII. Spongiarum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. Quidam eas ita distinguunt. Alias ex his mares existimavere, tenui fistula, spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deli ciis, aliquando et purpura: alias feminas, maioribus fistulis ac perpetuis. E maribus duriores alias, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. Candidae cura fiunt, e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma, ad Lunam et pruinas sternuntur inversae, hoc est, qua parte adhaesere, ut candorem bibant. Animal esse docui. mus, etiam cruore inhaerente. Aliqui narrant et auditu regi eas, contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam humoris, nec avelli petris posse, ideo abscindi ac saniem emittere. Quin et eas quae ab Aquilone sint genitae, praeferunt ceteris. Nec usquam diutius durare spiritum, medici affirmant. Sic

et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant ; et ideo magis recentes magisque humidas: sed minus in calida aqua, minusque unctas, aut unctis corporibus impositas: et spissas minus adhaerescere. Mollissimum genus earum penicilli: oculorum tumores levant ex mulso impositi. lidem abstergendae lippitudini utilissimi: eosque tenuissimos et mollissimos esse oportet. Imponuntur et spongiae ipsae epiphoris ex posca: ex aceto calido ad capitis dolores. De cetero recentes discutiunt, molliunt, mitigant veteres non glutinant vulnera. Usus earum ad abstergenda, fovenda, operienda, a fotu, dum aliud imponatur. Hulcera quoque humida et senilia impositae siccant: fracturae et vulnera spongiis utilissime foventur. Sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae vulnerum inflammationibus imponuntur, nunc siccae, nunc aceto aspersae, nunc vino, nunc aqua frigida. Ex aqua vero caelesti impositae, secta recentia non patiuntur intumescere. Imponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis quae apostemata vocant, melle decocto perunItem articulis, alias aceto salso madidae, alias e posca. Si ferveat impetus, ex aqua. Eaedem et callo, e salsa: at contra scorpionum ictus ex aceto. In vulnerum curatione et succidae lanae vicem implent, nunc ex vino et oleo, nunc ex eadem. Differentia haec, quod lanae emolliunt, spongiae coercent, rapiuntque vitia hulcerum. Circumligantur et hydropicis siccae, vel ex aqua tepida poscave, utcunque blandioribus opus est operirive aut siccari cutem. Imponuntur et his morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua perfusae, expressaeque inter duas tabulas. Sic et impositae stomacho prosunt, et in febri contra nimios ardores. Sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto, efficaciores quam aliud. Im

ctis.

[ocr errors]

314 C. PLIN. SEC. NAT. HIST. LIB. XXXII. 1.

poni oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. Sanguinis profluvium sistunt ex aceto, aut frigida. Livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem do. loremque ex posca. Ad canum morsus utiliter concisae imponuntur ex aceto, aut frigida, aut melle, subinde humectandae. Africanae cinis cum porri sectivi succo sanguinem reiicientibus haustu salis ex frigida prodest. Idem cinis vel cum oleo vel aceto fronti illitus, tertianas tollit. Privatim Africanae ex posca tumorem discutiunt. Omnium autem cinis cum pice crematarum, sanguinem sistit vulnerum. Aliqui raras tantum, ad hoc eum pice urunt. Et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum, excrescentesque carnes, et quidquid opus sit ibi destringere, spissare, explere. Utilius in eo usu lavare cinerem. Praestant et strigilum vicem, linteolorumque, affectis corporibus. Et contra Solem apte protegunt capita. Medici inscitia ad duo nomina eas redegere: Africanas, quarum firmius sit robur Rhodiacasque, ad fovendum molliores. Nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur. Trogus auctor est, circa Lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongiae. Polybius super aegrum suspensos, quietiores facere noctes. Nunc revertemur ad marina animalia et aquatilia.

:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

I. VENTUM est ad summa naturae exemplorum. que, per rerum ordinem et ipsum sua sponte occurrit immensum potentiae occultae documentum, ut prorsus nec aliud ultra quaeri debeat, nec par aut simile possit inveniri, ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. Quid enim violentius mari ventisve, et turbinibus, et procellis? quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est, quam velis remisque? Addatur his et reciproci aestus inenarrabilis vis, versumque totum mare in flumen. Tamen omnia haec, pariterque eodem impellentia, unus ac parvus admodum pisciculus, echeneis appellatus, in se tenet. Ruant venti licet, et saeviant procellae, imperat furori, viresque tantas compescit, et cogit stare navigia: quod non vincula ulla, non ancorae pondere irrevocabili iactae. Infrenat impetus, et domat mundi rabiem nullo suo labore, non retinendo, aut alio modo, quam adhaerendo. Hoc tantulo satis est contra tot impetus, ut vetet ire navigia, Sed armatae classes imponunt sibi turrium propu gnacula, ut in mari quoque pugnetur, velut e muris. Heu vanitas humana, cum rostra illa aere ferroque

[ocr errors]

ad ictus armata, semipedalis inhibere possit, ac tenere devincta, pisciculus. Fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam navim Antonii, properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam. Ideoque Caesariana classis impetu maiore protinus venit. Tenuit et nostra memoria Caii principis ab Astura Antium renavigantis: ut res est etiam auspicalis pisciculus. Siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator, suis telis confossus est. Nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exsilientibus protinus qui id quaererent circa navim, invenere adhaerentem gubernaculo, ostenderuntque Caio, indignanti hoc fuisse quod se revocaret, quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. Constabat peculiariter miratum quomodo adhaerens tenuisset, nec idem polleret in navigium receptus. Qui tunc posteaque videre, eum limaci magnae similem esse dicunt. Nor plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus. Nec dubitamus idem valerc omnia genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Gnidiam Venerem conchas quoque eiusdem potentiae credi necesse sit. E nostris quidam Latine remoram appellavere eum. Mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes contineri ad maturitatem, adalligato eo (ut diximus) prodiderunt: alii sale asservatum adalligatumque gravidis partus solvere: ob id alio nomine odynolytem appellari. Quocunque modo ista se habeant, quis ab hoc tenendi navigia exemplo de ulla potentia naturae atque effectu, in remediis sponte nas centium rerum dubitet?

II. Quin et sine hoc exemplo per se satis esset er eodem mari torpedo: etiam procul, et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos

« ForrigeFortsæt »