Billeder på siden
PDF
ePub

gicenque, eadem aetate illam Hippocrate, hanc De mócrito illustrantibus, circa Peloponnesiacum Graeciae bellum, quod gestum est a CCC urbis nostrae anno.. Est et alia magices factio, a Mose etiamnum et Lotapea ludaeis pendens, sed multis millibus annorum post Zoroastrem. Tanto recentior est Cypria. Non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus Osthanes, comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit.

Ill. Exstant certe et apud Italas gentes vestigia eius in duodecim tabulis nostris, aliisque argumentis, quae priore volumine exposui. DCLVII demum anno Urbis, Cn. Cornelio Lentulo, P. Licinio Crasso Coss. senatusconsultum factum est, ne homo immolaretur: palamque fuit in tempus illud sacri prodigiosi celebratio.

IV. Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. Namque Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum, et hoc genus vatum medicorumque. Sed quid ego haec commemorem in arté Oceanum quoque transgressa, et ad naturae inane pervecta? Britannia hodieque eam attonite celebrat tantis caerimoniis, ut dedisse Persis videri possit. Adeo ista toto mundo consensere, quanquam discordi et sibi ignoto. Nec satis aestimari potest, quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum.

V. Ut narravit Osthanes, species eius plures sunt. Namque et aqua, et sphaeris, et aere, et stellis, et lucernis, ac pelvibus, securibusque, et multis aliis modis divina promittit: praeterea umbrarum; inferorumque colloquia: quae omnia aétate nostra prin. ceps Nero vana falsaque comperit: quippe non eftharae tragicique cantus libido illi maior fuit, fortuna

[ocr errors]

rei um humanarum summa gestiente in profundis animi vitiis. Primumque imperare diis concupivit, nec quidquam generosius valuit. Nemo unquam ulli artium validius favit. Ad haec, non opes ei defuere, non vires, non discentis ingenium, aliaque non patiente mundo. Immensum et indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit Nero: utinamque inferos potius et quoscunque de suspicionibus suis deos consuluisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas: nulla profecto sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora, quam cogitationes eius, fuissent. Saevius sic nos replevit umbris.

VI. Sunt quaedam Magis perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina, aut cerni. Obstet forte hoc in illo? Nihil membris defuit. Nam dies eligere certos liberum erat: pecudes vero, quibus non nisi, ater colos esset, facile. Nam homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates venerat, Armeniacum de se triumphum afferens, et ideo provinciis gravis. Navigare noluerat, quoniam exspuere in maria, aliisque mortalium necessitatibus violare naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat. Magicis etiam coenis eum initiaverat. Non tamen cum regnum ei daret, hanc ab eo accipere artem valuit. Proinde ita persuasum sit, intestabilem, irritam, inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis umbras: sed in his veneficas artes pollere, non magicas. Quaerat aliquis, quae sint mentiti veteres Magi, cum adolescentibus nobis visus Apion, grammaticae artis, prodiderit cynoce phaliam herbam, quae in Aegypto vocaretur osirites, divinam, et contra omnia veneficia: sed si tota erueretur, statim eum qui eruisset, mori: seque evocasse umbras ad percontandum Homerum, quanam

patria, quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret. VII. Peculiare vanitatjs sit argumentum, quod animalium cunetorum talpas maxime mirantur, tot modis a rerum natura damnatas, caecitate perpetua, tenebris etiamnum aliis defossas, sepultisque similes. Nullis aeque credunt extis: nullum religionis capacius iudicant animal: ut si quis cor eius recens palpitansque devoret, divinationis et rerum efficiendarum eventus promittant. Dente talpae vivae exemto, sanari dentium dolores adalligato affirmant. Cetera ex eo animali placita eorum, suis reddemus locis. Nec quidquam probabilius invenietur, quam muris aranei morsibus adversari eas, quoniam et terra orbitis (ut diximus) depressa adversatur.

VIII. Cetero dentium doloribus (ut iidem narrant) medetur canum, qui rabie perierunt, capitum cinis crematorum sine carnibus, instillatus ex oleo cyprino per aurem, cuius e parte doleant. Caminus dens sinister maximus, circumscarificato eo qui doleat: aut draconis os e spina: item enhydridis. Est autem serpens masculus et albus. Huius maximo dente circumscarificant. At in superiorum dolore duos superiores adalligant, e diverso inferiores. Huius adipe perunguntur, qui crocodilum captant. Dentes scarificantur ossibus lacertae e fronte Luna plena exemtis, ita ne terram attingant. Colluunt caninis dentibus decoctis in vino ad dimidias partes. Cinis eorum pueros tarde dentientes adiuvat cum melle. Fit eodem modo et dentifricium. Cavis dentibus cinis e murino fimo inditur, vel iecur lacertarum ari. dum. Anguinum cor si mordeatur, aut alligetur, efficax habetur. Sunt inter eos, qui murem bis in mense iubeant mandi, doloresque ita cavere. Vermes terreni decocti in oleo, infusique auriculae, cu ius a parte doleant, praestant levamentum. Eorun

dem cinis exesis dentibus coniectus, ex facili cadere eos cogit: integros dolentes illitus iuvat. Comburi autem oportet in testa. Prosunt et cum mori radice in aceto scillite decocti, ita ut colluantur dentes. Is quoque vermiculus, qui in herba, Veneris labro appellata, invenitur, cavis dentium inditus mire prodest. Nam erucae brassicae, eius contactu cadunt. Et e malva cimices infunduntur auribus cum rosaceo. Arenulae, quae inveniuntur in cornibus cochlearum, cavis dentium inditae, statim liberant dolore. Cochlearum inanium cinis cum myrrha gingivis prodest: serpentis cum sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem infusus. Anguinae vernationis membrana cum oleo, tedaeque resina calefacta, et auri alterutri infusa: adiiciunt aliqui thus et rosaceum: eadem cavis indita, ut sine molestia cadant, praestant. Vanum arbitror esse, circa Canis ortum angues candidos membranam eam exuere, quoniam nec in Italia visum est, multoque minus credibile in tepidis regionibus tam sero exui. Hanc autem vel inveteratam cum cera celerrime dentes evellere tradunt. Et dens anguium adalligatus dolores mitigat. Sunt qui et araneum animal ipsum sinistra manu captum, tritumque in rosaceo, et in aurem infusum, cuius a parte doleat, prodesse arbitrentur. Ossiculis gallinarum in pariete servatis, fistula salva, adacto dente vel gingiva scarificata, proiectoque ossiculo, statim dolorem abire tradunt. Item fimo corvi lana adalligato, vel passerum cum oleo calefacto, et proximae auriculae infuso, pruritum quidem intolerabilem facit, et ideo tolerabilius est passeris pullorum sarmentis crematorum cinerem ex aceto infricare.

IX. Oris saporem commendarı affirmant, murino cinere cum melle si fricentur dentes. Admiscent quidam marathri radices. Penna vulturis si scalpan

tur dentes, acidum halitum faciunt. Hoc idem hy stricis spina fecisse, ad firmitatem pertinet. Linguae hulcera et labrorum, hirundines in mulso decoctae sanant. Adeps anseris aut gallinae, rimas. Oesypum cum galla: araneorum telae candidae, et quae in trabibus parvae texuntur. Si ferventia os intus exusserint, lacte canino statim sanabitur.

X. Maculas in facie, oesypum cum melle Corsico, quod asperrimum habetur, extenuat. Item scobem cutis in facie cum rosaceo impositum vellere, quidam et butyrum addunt. Si vero vitiligines sint, fel caninum prius acu compunctas. Liventia et sugillata pulmones arietum pecudumque, in tenues consecti membranas, calidi impositi, vel columbinum fimum. Cutem in facie adeps anseris, vel gallinae custodit. Lichenas et niurino fimo ex aceto illinunt, et cinere herinacei ex oleo. In hac curatione prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. Tollit ex facie vitia et cochlearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis. Omnium quidem cochlearum cinis spissat, calfacit, smectica vi: et ideo causticis commiscetur, psorisque, et lentigini illinitur. Invenio et formicas Herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale exiguo, talia vitia sanentur. Buprestis animal est rarum in Italia, simillimum scarabaeo longipedi, Fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat, Haec cum hircino sevo illita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est, Vulturinus sanguis cum chamaeleonis albae (quam herbam esse diximus) radice, et cedria tritus, contectusque brassica, lepras sanat: item pedes locustarum cum sevo hircino triti. Varos adeps gallinaceus cum caepa tritus et subactus. Utilissimum et in facie mel, in quo apes sint immortuae. Praecipue tamen faciem purgat atque erugat

« ForrigeFortsæt »