Billeder på siden
PDF
ePub

XXXVII. 13. Detrahit bilem polypodion, quam nostri filiculam vocant: similis enim est filici. Radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cavernosa, ceu polyporum cirri, subdulcis, in petris nascens, aut sub arboribus vetustis. Exprimitur succus aqua madefactae: ipsa minute concisa inspergitur oleri, vel betae, vel malvae, vel salsamento: aut cum pulticula coquitur ad alvum vel in febri leniter solvendam. Detrahit bilem et pituitam, stomachum offendit. Aridae farina indita naribus polypum consumit. Florem et semen non fert.

XXXVIII. 14. Scammonium quoque dissolutionem stomachi facit, bilem detrahit, alvum solvit, practerquam si adiiciantur aloes drachmae duae obolis eius duobus. Est autem succus herbae ab radice ramosae pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nauseosa. Nascitur pingui et albo solo. Radix circa Canis ortum excavatur, ut in ipsa confluat succus: qui Sole siccatus, digeritur in pastillos. Siccatur et ipsa, vel cortex. Laudatur natione Colophonium, Mysium, Prienense: specie autem nitidum, et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, virus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam levissimum, cum diluitur albescens. Hoc evenit et adulterino, quod fit ervi farina, et tithymali marini succo, in ludaca fere: quod etiam strangulat sumtum. Deprehenditur gustu. Tithymalus enim linguam excalfacit. Usus bimo: nec ante, nec postea utili. Dedere et per se ex aqua mulsa et sale quaternis obolis. Sed utilissime cum aloe, ita ut incipiente purgatione mulsum bibatur. Fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae illinuntur, et caput ungitur in dolore cum oleo.

XXXIX. 15. Tithymalum nostri herbam lactariam PLIN. TOM, IV.

G

vocant, alii lactucam caprinam: narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere literas, et ita quidam adulteras alloqui maluere quam codicillis. Genera eius multa. Primus cognominatur characias, qui et masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, succosis, quinque aut sex, cubitali longitudine: a radice foliis paene oleae, in cacuminibus coma iunci. Nascitur in asperis maritimis. Legitur semen autumno, cum coma: siccatum Sole tunditur, et reponitur. Succus vero incipiente pomorum lanugine, defractis ramulis, excipitur farina ervi, aut ficis, ut cum iis arescat. Quinas autem guttas singulis excipi satis est. Traduntque etiam toties purgari_hydropico fico sumta, quot guttas lactis exceperit. Succus cum colligitur, ne attingat oculos cavendum est. Fit et e foliis tusis priore minus efficax. Fit et decoctum e ramis. Est semen in usu cum melle decoctum ad catapotia solvendae alvi gratia. Semen et dentium cavis cera includitur. Colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. Illinunt et lichenas succo: bibuntque eum, ut purgent vomitione et alvo soluta, alias stomacho inutilem. Trahit pituitam sale adiecto in potu, bilem aphronitro. Si per alvum purgari libeat, in posca: si vomitione, in passo aut aqua mulsa. Media potio tribus obolis datur. Ficos a cibo sumsisse melius est. Fauces urit leniter: est enim tam ferventis naturae, ut per se extra corpori impositum, pusulas ignium modo faciat, et pro caustico in usu sit.

XL. 16. Alterum genus tithymali myrsiniten vocant: alii caryiten: foliis myrti acutis et pungentibus, sed mollioribus: et ipsum in asperis nascens. Colliguntur comae eius hordeo turgescente, siccataeque in umbra diebus novem in Sole inarescunt. Fructus non pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux vocatur. Inde cognomen Graeci de

. dere. Demetitur cum messium maturitate, lavaturque, dein siccatur, et datur cum papaveris nigri duabus partibus, ita ut sit totum acetabuli modus: minus hic vomitionibus, quam superior: ceteri item. Aliqui sic et folium eius dedere, nucem vero ipsam in mulso, aut passo, vel cum sesama. Trahit bilem et pituitam per alvum. Oris hulcera sanat. Ad nomas oris folium cum melle estur.

XLI. 17. Tertium genus tithymali paralium vocatur, sive tithymalis, folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine albo, quod colligitur incipiente uva, et siccatum teritur, sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.

XLII. 18. Quartum genus helioscopion appellant, foliis porcilacae, ramulis stantibus a radice quatuor aut quinque, rubentibus, semipedali altitudine, succi plenis. Hoc circa oppida nascitur, semine albo, coTumbis gratissimo. Nomen accipit, quoniam capita cum Sole circumagit. Trahit bilem per inferna in oxymelite dimidio acetabulo: ceteri usus, qui characiae.

XLIII. 19. Quintum cyparissian vocant, propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascentem in campestribus: cui eadem vis, quae helioscopio, aut characiae.

XLIV. 20. Sextum platyphyllon vocant: alii corymbiten, alii amygdaliten a similitudine. Nec ullius latiora sunt folia. Pisces necat, alvum solvit, radice, vel foliis, vel succo in mulso, aut aqua mulsa drachmis quatuor. Detrahit privatim aquas

XLV.21. Septimum dendroides cognominant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, comosissimum ex omnibus maxime, cauliculis rubentibus, et semine copiosissimum: eiusdem effectus, cuius characias.

XLVI. 22. Apios ischas, sive raphanos agria, iun

cos duos, sive tres, spargit in terra rubentes, foliis rutae: radix caepae, sed amplior: quare quidam raphanum silvestrem vocant. Intus habet mammam candidam: extra, cortices nigros. Nascitur in montuosis asperis, aliquando et in herbosis. Effoditur

vere, tusaque in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat, reliquus succus purgat utraque parte, sesquiobolo in aqua mulsa. Sic et hydropicis datur acetabuli mensura. Inspergitur et aridae radicis farina potioni: aiuntque superiorem partem eius vomitione biles extrahere: inferiorem, per alvum, aquas.

XLVII. Tormina discutit quodcunque panaces, et Vettonica, praeterquam a cruditate: peucedani succus et inflationes, ructus gignens; item acori radix, daucumve, si lactucae modo sumatur. Ladanum Cyprium potum interaneorum vitiis occurrit: item Gentianae farina, ex aqua tepida fabae magni. tudine. Plantago mane sumta duabus linguis, et tertia papaveris in vini cyathis quatuor non veteris. Datur et in somnum euntibus, addito nitro vel polenta, si multo post cibum detur. Colo infunditur hemina succi, vel in febri.

XLVIII. Agaricum potum obolis tribus in vini veteris cyatho uno, lieni medetur: et panacis omnium generum radix in mulso. Sed Teucria praecipue, pota arida et decocta quantum manus capiat, in aceti heminis tribus. Ad vulnus illinitur eadem cum aceto: aut si tolerari non possit, ex ficu vel aqua. Polemonia bibitur ex vino. Vettonica drachma in oxymelitis cyathis tribus. Aristolochia, ut contra serpentes. Argemonia septem diebus in cibo sumta lienem consumere dicitur: agaricum in aceto mulso obolis duobus. Nymphaeae heracliae radix e vino pota, et ipsa consumit. Cissanthemus, drachma bis die sumta,in vini albi cyathis duobus per dies XL lienem

dicitur paulatim emittere per urinam. Prodest et hyssopum cum fico decoctum. Lonchitidis radix decocta, priusquam semen emittat. Peucedani quoque radix decocta, et lieni et renibus. Lien acori potu consumitur. Praecordiis et ilibus utilissimae radices. Clymeni semen potum diebus triginta pondere denarii in vino albo. Vettonicae farina ex melle et aceto scillite pota. Radix lonchitidis in aqua, et Teucrium illinitur. Item scordium cum cera, agaricum cum farina foeni Graeci.

XLIX. Vesicae malis, contraque calculos, gravissimis cruciatibus, ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota: item agaricum. Plantago radice vel foliis potis ex passo. Et Vettonica, ut in iocinere diximus. Item ramici, pota atque illita: eadem ad strangurias efficacissima. Ad calculos quidam Vettonicam et verbenacam et millefolium aequis portionibus, ex aqua, pro singulari remedio bibere suadent. Strangurias discuti et dictamno certum est. Item quinquefolio decocto ad tertias in vino: hoc et enterocelicis dari atque illini, utilissimum est. Xiphii quoque radix superior urinam ciet infantibus. Enterocelicis datur ex aqua, et illinitur vesicae vitiis. Peucedani succus infantium ramici: et umbilicis eminentibus psyllion illinitur. Urinam cient anagallides, acorique radicis decoctum, vel ipsa trita potaque: et omnia vesicae vitia sanat. Et calculos herba et radix cotyledonis. Itemque genitalium inflammationem omnem, pari pondere caulis, et seminis, et myrrhae. Ebulum teneris cum foliis tritum, ex vino potum, calculos pellit: impositum testes sanat. Erigeron quoque cum farina thuris et vino dulci, testium inflammationes sanat. Symphyti radix illita enterocelas cohibet: genitalium nomas hypocisthis alba. Artemisia quoque datur con

« ForrigeFortsæt »