Billeder på siden
PDF
ePub

sum facere, quin uno verbo dicam quam gratum mihi fuerit vidisse, etiam a Kirchnero p. 43 scholiastam illum, quem putabant, Aemilium prorsus fictum ac nullum esse probari. Idem iam ante sex annos evincere studui in Horatianorum partic. I. Aquisgrani conscripta p. 8; idem nuper ostendit Hauthalius, vir doctissimus, in Museo Rhenano a. 1846. p. 516 sqq.; hic quidem nova ratione; Kirchnerus in id ipsum incidit, quod ego iam tum proposui. Sed haec hactenus.

Embricae a. d. V. Kal. Nov. MDCCCXLVII.

PRAEFATIO

EDITIONIS III.

In emendandam novam editionem Horatii mei quantam per labores officiumque licuit curam impendi; rationem naturamque libri ne nunc quidem mutavi. Nam quamquam non defuerunt qui consulenti mihi persuadere vellent, ut commentario argumentisque singulorum carminum decurtatis vel mutilatis librum contraherem in angustumque deducerem, tamen metui, si illorum vocibus auscultarem, ne minuerem simul vel demerem potius si quid esset vel probabile vel peculiare. Scio quidem, inter magistros scholarum publicarum esse aliquos, qui editiones commentariis instructas a suis lectionibus prohibeant nudaque poetae verba discipulorum manibus tradant. Quorum studium voluntatemque tantum abest ut reprehendere audeam, ut magnopere laudem, siquidem in ipsis lectionibus id possint assequi, ut viva voce doctrinaeque cura et diligentia ea omnia, quae ad veram carminum intelligentiam necessaria sunt, adolescentulorum animis ipsi praebeant memoriaeque infigant. Illud tamen metuendum est, ne ista lectio iusto saepius aut habeat aliquid vagum et incertum aut parvam tantum dulcissimi роеtae partem comprehendat. Iis autem, qui commentarios ob eam causam prohibent, ne adolescentium celeritate acieque oculorum et calliditate ingeniorum inter do

cendum et explorandum quasi quaedam insidiae sibi struantur, optime olim Frid. Iacobsius, nuper Kruegerus in praefat. edit. sermonum p. IV occurrit. Praeterea cum ne summa quidem assiduitas vel magistrorum vel discipulorum eo possit pervenire, ut omnia legantur quae lectu dignissima sint, non potest fieri quin privatis studiis bona pars poematum relinquatur; quae si vult intelligi, adiumenta requirit non parca aut debilia, sed ad superandas difficultates et parata semper et firma. Deinde si licet sperare, fore ut iuventus tantopere blanditiis poetae capiatur, ut etiam relictis ludis et virili aetate ad eius lectionem sua sponte ac libenter recurrat, ubertas argumentorum annotationumque satis habere videtur non excusationis sed necessitatis.

Editiones commentationesque, quae interim prodierunt quaeque ad me pervenerunt, legi ex iisque quaecunque meis meliora videbantur in meum usum converti. Fructus autem quem inde cepi, minor fuit quam exspectaveram. Nauckii editio quod absoluto opere ad me perlata est, non fuit dolendum; Kirchneri autem novam satirarum editionem, quam scimus parari, quod non licuit opperiri, incommodum est; Grysarii Vindobonensis editio nihil novi attulit, nisi quod egregia etiam poemata, ut Sat. II, 5 et Epist. I, 18 cum multis aliis a lectione adolescentium excludenda esse docemur; multo difficiliora recepta sunt. Ceterum cave credas, in illa editione ea poemata, quae non sunt relegata, intacta recepta esse aut non mutilata, ut nuper suspicatus est censor aliquis benevolus; ut exemplis utar, omissi sunt Sat. I, 4, 27. 113. 114, et Epist. I, 1, 20 sic sonat: Ut nox longa quibus somnum aufert cura diesque *).

*) Iuvat commemorare etiam editionem, quae hoc titulo ornata pro

b

I, 6, 31.

I, 7, 50. II, 1,

II, 3, 96.

II, 3, 129. II,

Codicum scripturas scholiastasque denuo diligenter consului et examinavi; quo factum est, ut antiquissimorum librorum Mss., maxime Blandiniorum Cruquii, auctoritate lectiones in prima et altera editione receptas nunc cogerer mutare. Quod quam saepe necessarium visum sit ut intelligatur, locos ipsos nunc addam: Carm. 1,7, 17. I, 8, 2. I, 15, 22. I, 19, 2. I, 24, 13 *). I, 25, 2, III, 4, 31. III, 15, 16. III, 20, 8. IV, 4, 73. C. S. 68. 71. 72. Sat. I, 3, 57. I, 4, 87. 31. II, 2, 48. II, 2, 56. II, 2, 95. 3, 170. II, 3, 212. II, 3, 276. II, 4, 47. II, 6, 4. II, 6, 44. II, 6, 48. II, 8, 52. II, 8, 53. Epist. I, 1, 72. I, 2, 38. I, 3, 30. I, 13, 2. I, 15, 10. I, 16, 22. I, 18, 111. I, 19, 22. 23. II, 1, 69. II, 1, 85 (A. P. 161). II, 1, 167. II, 1, 186. II, 2, 16. II, 2, 158. Orthographiam vulgarem et usitatam servavi, quoniam antiqua provocare vel incerta audere et periculosum est et iuventutis commodis adversarium. In qua re deterruit exemplum Hauptii, qui in editione apud Weidmannos (1851) Carm. I, 3, 37 arduist scripsit, IV, 3, 21 tuist, Epod. 15, 12 virist, Carm. IV, 3, 24 tuumst; contra Sat. I, 10, 24 Falerni est, Sat. II, 3, 232 domi est, A. P. 304 tanti est, ibid. 417 relinqui est, ibid. 386 iudicium est, quamquam in cod. Bernensi antiquiss. ibi reperitur iudiciumst, v. 409 quaesitum est, ubi idem codex habet quaesitumst, et sic saepius. Deinde in eodem codice A. P. 353 scriptum reperitur ergost, et in cod. Blandin. antiquiss. Epist. I, 12, 24 d'est pro deest. Nec probatur illa scribendi ratio Lach

diit: Horatii carmina quae exstant omnia. Iuxta editiones Doering, Orellii et Lipsianam. Accurate recensita. Oxonii: I. Abrams. Londini: William Allan. 1849.« Quae cum nescio qualem textum praeberet, Horatii vitam et indicem metrorum ex mea editione clam sibi surripuit.

*) De hoc loco cf. Quaestiones meas Horatianas (Bonnae. Habicht. 1841.) p. 48 sqq.

manni annotatione ad Lucret. p. 66: Horatius in Carm. Saec. et in IV Carm. libro longas vocales non elisit: ergo in huius ecloga tertia scripsit totum muneris hoc tuist, non tui est. Et protulit eius modi non nulla Orellius e codice Bernensi antiquissimo, ut quantost, tantist, ergost, quaesitumst." Non est veri simile, Horatium vel Romanos eius aetatis in exemplis poematum scribendi rationem modo hanc modo illam adhibuisse; et aliud est scribere, aliud pronuntiare.

Regimontii Borussorum a. d. XIII. Kal. Mai. MDCCCLIV.

« ForrigeFortsæt »