Billeder på siden
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI VITA.

Q. Horatius Flaccus, cuius omnia quae cum aequalibus suis ipse communicare voluit poemata ad nos pervenerunt, L. Aurelio Cotta L. Manlio Torquato coss. a. d. VI. Id. Dec. anni DCLXXXIX p. u. c. natus est Venusiae, Romana colonia in Apulia sita. Et ipsi quidem poetae quaecunque de eius natura, moribus, omnis vitae condicionibus nobis innotuerunt ita debemus, ut vel tria quae habuit nomina 1), patriam urbem 2), annum mensemque 3) natalem in poematis deposita habeamus neque ad vitae narrationem quae Suetonii nomen fert saepe confugere aut debeamus aut possimus. Patre usus est libertino 1), mater quae fuerit nescimus, cum nusquam eius ne nomen quidem nominetur; ut propter egregiam filii in patrem pietatem recte nobis videamur inde efficere, filio etiam infante morti eam succubuisse. Neque fratris aut sororis reperitur nomen, ut unus parentum filius fuisse videatur. Quare pater, qui „macro pauper agello" (Sat. I, 6, 71. Carm. II, 20, 6.) coactoris 5) exiguo munere fungebatur, cum quanto ingenio filius praeditus esset intellexisset neque melius se puero consulturum iudicaret, quam si bonis litteris erudiendum bonis magistris eum traderet, Venusinum ludum Flaviumque magistrum, quem „pueri magnis

1) Sat. II, 6, 37. Carm. IV, 6, 44. Epist. I, 14, 5. Sat. II, 1, 18. Epod. 15. 12.

2) Sat. II, 1, 34. 35. Carm. III, 4, 9-13. IV, 9, 2. III, 30, 10. Sat. I, 10, 30.

3) Carm. III, 21, 1. Epod. 13, 6. Epist. I, 20, 27.

4) Sat. I, 6, 6. 45. Epist. I, 20, 20. Horatius poeta cum se ipse ingenuum (Sat. I, 6, 8) appellaverit, dubium non

Horatius ed. Dillenburger ed. V.

est, quin patri iam non servo sed manumisso natus sit. Unde patri Horatii nomen inditum sit, incertum est; fortasse propter tribum Horatiam, cui omnes Venusini erant adscripti; aut a domino nomen traxit.

5) Sat. I, 6, 86. Coactores pro publicanorum societatibus pecunias exigebant; argentariorum etiam mercenarii erant.

1

[ocr errors]

e centurionibus orti" adibant, sprevit et vendito agello Romam demigravit). Ibi filium ea ratione instituendum curavit, qua nobili loco nati pueri institui solebant; nam et servorum vestimentorumque apparatu ita eum instruxit, ut qui viderent puerum locupletis hominis filium deberent habere, et ipse, ne rustica morum integritas candidusque animi habitus urbana pravitate pessimisque exemplis ubique obviis sensim corrumperetur, custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat". Itaque cum puer grammaticorum scholas 7) frequentaret et utriusque linguae scriptores et poetas, ex quibus Homerus et Livius Andronicus nominantur (Epist. II, 1, 69. 2, 41), legeret, pater ipse morum erat magister et diligentissimus et sapientissimus. Egregia enim neque satis laudanda libertini hominis fuit in filio educando sapientia, ut rudem eum humanitatisque expertem fuisse vix tibi persuaderi patiaris. Qui omne suum otium omnemque rem in erudiendo filio collocaret, qui optimus paedagogus ubique ipse adesset, qui quid malum quid bonum quid petendum quid fugiendum exemplorum magis ) auctoritate quam doctrinae fragilitate suaderet, qui veri boni pulcri naturalem sensum in dies aleret in perpetuumque firmaret, num potest cogitari eum ab elegantioribus litteris alienum prorsus fuisse? Atque etiamsi pater Graecus natione non fuit id quod facile suspicaberis puer tamen Horatius in paterna domo utraque lingua) usus esse et a patre prima legendi scribendique elementa doctus iure videbitur. Praeter grammaticam aliis quoque artibus, quibus ingenui 10) adolescentes imbuebantur, historiae philosophiae arti oratoriae, quamquam diserte eae non nominantur, haud dubie operam

6) Sat. I, 6, 72 sqq. Triplex in hac re mota est a viris doctis quaestio. Ac primum quidem quaeritur, quo anno Horatius puer Romam ductus videatur a patre: quod quidem quamquam certi in tam dubiis indiciis (Epist. II, 1, 70. II, 2, 41) nihil potest affirmari, probabile tamen est factum esse a. 700 vel 701, cum duodecimum aetatis annum ipse ageret. Deinde sunt qui agellum venditum a patre negent, inter bellorum civilium turbas proscriptionibus Horatio ereptum affirment; dicit enim ipse post pugnam Philippensem se neque domum neque fundum in Italia habuisse

(Epist. II, 2, 50); sed errare ii videntur. Tum de hoc quoque, utrum pater Horatii coactoris munere Venusiae solum, an Romae solum, an Venusiae et Romae functus sit, certatur; tertium veri videtur similli

mum.

7) Ex grammaticis unum nominat Orbilium Pupillum Beneventanum, Epist. II, 1, 71.

8) Sat. I, 6, 80 sqq.

9) Graecae linguae in Apulia et Lucania latissimus erat usus. Canusini si bilingues (Sat. I, 10, 30), cur non etiam Venusini?

10) Sat. I, 6, 77.

dedit. Deinde nobilium iuvenum morem secutus, quo discendi sciendique studium melius pleniusque posset explere, Athenas veterem Musarum sedem migravit, quo Theomnesti Academici Cratippi Peripatetici Philodemi Epicurei magna in philosophia nomina multos tum Romanos iuvenes trahebant 11). Quodsi quis talium rerum curiosus quaerat, quo maxime anno Athenas Horatius petiverit, respondendum est, neque ipsum poetam neque quemquam alium annum notasse, sed cum non possit dubitari quin a. 710 quo Caesar interficeretur Athenis iam fuerit, deinde cum qui iuvenes eo irent annum fere vicesimum agerent, veri simile videri, factum illud esse a. u. c. 708 vel 709. Dura tamen tempora multo eum citiùs inde avocarunt, quam ipse optasset. Nam cum interea a. 710 C. Iulius Caesar a Bruto sociisque coniurationis interfectus esset, neque eo mortuo Romae quisquam esset qui diversos hominum animos aut pace conciliaret aut vi opprimeret, totum imperium Romanum subito iterum civilis belli incendio flagravit. Antonii potestati ac furori Roma et Italia cesserunt Brutus Cassiusque; Asiam Macedoniam Graeciam occuparunt, magnos exercitus pararunt. Brutus ipse mense Septembri a. 710 Athenas pervenit, quosque ibi invenit iuvenes a litteris in castra duxit. Horatius quoque,

qui nobilium iuvenum amicitiam ingenii magnitudine animique praestantia interea sibi comparasset, patriae ac libertatis amore incensus), numquid restitui posset pristinae virtutis periculum facturus arma capit. Et Bruto duci tam acceptus erat, ut quamvis esset obscuro loco natus neque bellica laude insignis, tamen tribunus militum legioni praeponeretur 12). Itaque anno 711 relictis Athenis in Asiam traiecisse videtur; nam ne hoc quidem pro certo potest affirmari. Sunt tamen loci, qui persuadeant, non in pugna solum ad Philippos pugnata a partibus eum stetisse Bruti, sed diutius in castris vixisse Asiamque vidisse 18). Quodsi ita res se habet, Horatius cum exercitu in Europam reversus adversi proelii ac fugae particeps factus 14) cum Messalla servari beneficio Caesaris Octaviani maluit quam

11) Epist. II, 2, 43 sqq. *) Epist. II, 2, 47.

12) Sat. I, 6, 48. Epist. I, 20, 93. II, 2, 47.

13) Sat. I, 7 litem Clazomenis coram Bruti tribunali actam lepide et ita narrat, ut ipse audivisse eam videa

tur: Epist. I, 11, 7 Lebedum ita describit, ut ipsum ibi fuisse iure existimes; deinde Carm. II, 6, 7. II, 7, 1 loci sunt, qui poetam diutius militasse cogant ut credamus.

14) Carm. II, 7. Epist. II, 2, 49.

dubiam spem armorum diutius tentare. Captum quidem a victoribus eum fuisse docet vita quaedam ex vetusto aliquo codice descripta, sed nihil est auctoritatis quod huic accedat. Iam vero cum usu doctus ipse per hos annos intellexisset, eorum qui ardentissimum patriae ac libertatis amorem prae se ferrent exiguam tantum partem innocentiam integritatemque animi conservasse, plurimos suam utilitatem patriae commodis, ubi occasio data esset, praetulisse, et si victores ex bello discessissent peiores etiam imperium Romanum dominos habiturum fuisse, tum non potuit dubitare, quin ab hac parte vera salus rebus Romanis non deberet exspectari. Quapropter veniam ultro oblatam tristi quidem animo accepit, partes reliquit, in Italiam rediit militiamque detrectavit. Natura enim imbellem 15) ne tribunatus quidem et militaris honor tenere potuerunt; novam sibi summae laudis viam munivit. In hac re memorabilis est locus Carm. II, 7, 13:

Sed me per hostes Mercurius celer

Denso paventem sustulit aëre,

quo loco significat post magnam cladem relictis castris ad litteras se et carmina aufugisse; poetae enim Mercurii tutela gaudent, inde Mercurialium virorum 16) nomine ornati. Eadem autem de causa III, 4, 26, quod ex clade et fuga incolumis evaserit, Musarum se gratiae debere ait. Incertum est, ex Macedonia utrum recta via Romam se contulerit an ad inferiorem Italiam appulerit Venusiamque ac natale solum post longam absentiam reviserit. Quibus persuasum est, proscriptione fundum paternum ei ereptum esse, iis hoc quoque, Venusiam prius eum venisse quam Romam, magis videtur probabile: scilicet ubi inventurum se speraret, unde vitam aleret. Sed supra iam indicavi, patrem ipsum videri vendidisse agellum. Praeterea pater mortuus erat, cognati Venusiae non erant, ipse puerulus Romam erat portatus; quid ergo prius ut in Lucaniam iret potuit eum commovere? Et tamen non defuerunt, qui coniectandi libidine vel eo perducerentur, ut, cum Horatius ipse dixisset 17) ad Palinurum promontorium naufragio se prope demersum olim esse, factum id esse in hoc ex Graecia in Lucaniam reditu nihil dubitarent affirmare. Romae, si fides habenda vitae Sue

15) Epod. 1, 16.
16) Carm. II, 17, 29.

17) Carm. III, 4, 28.

tonianae, scriptum quaestorium 18) sibi comparavit i. e. emit; qua ipsa re iterum probatur, omnino opibus eum non caruisse. Nam quod Epist. II, 2, 49 dicit:

ret.

Unde simul primum me dimisere Philippi
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax
Ut versus facerem,

in eo magnopere cavendum est ne paupertatem ad inopiam augeas; qui locus ut difficillimus est intellectu, ita praemissa de Luculliano milite narratiuncula illustratur. Horatius enim cum non sine multo labore litterarum studiis potentium hominum existimationem et beatioris vitae spem adeptus esset, civilis belli adverso exitu ex curriculo quod inierat eiectum se vidit, neque habuit unde antea initam viam iterum tentaret aut opes aut voluntatem. Patrimonii quod reliquum erat ad honeste vivendum haudquaquam sufficiebat; sed paupertas animum auxit et ita auxit, nt novam sibi laudis viam audacter aperiIpse propè omnia amiserat; quid igitur homines, quales vulgo esse solent, eorumque de se suisque studiis iudicium curaret? Paupertas audaciam dedit, ut versus faceret i. e. ut satiras scriberet in iisque, quaecunque sibi suoque de rebus et humanis et civilibus iudicio ubique displicerent, irrideret ac vituperaret. Sic sensim quod opes praebere non potuerunt, ingenium praebuit; poetica facultas laudem et post laudem rem quoque ei paravit. Hanc inesse patet sententiam in loco, qui et vexatus est diversissime et gravis ad perspiciendas rationes poetae Romam reversi. Hoc tamen noli credere, iuvenem tam splendide a natura exornatum, quem tam aequales quam posteri primum inter omnes eius aetatis lyricos poetas postea colerent, antea nunquam quid ingenio valeret tentavisse; potius misera clades et acerba rerum vicissitudo tantum effecerunt, ut cui arti animi causa pridem indulsit privatim, eam iam in

18) Fuerunt Romae scribae quaestorii, praetorii, aedilicii, tribunicii, pontificii, in decurias divisi. Ea autem munera venalia erant, quamquam legebantur etiam in decuriam. Cic. in Verr. II, 3, 79 »ordo scribarum honestus est; quis negat? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae et pericula magi

stratuum committuntur.<< Scribam aliquamdiu Horatium fuisse, etiam locus Sat. II, 6, 36 suadere videtur; sed non potest dici, quamdiu eo munere functus sit; quamquam probabile est, post contractam cum Maecenate familiaritatem scriptum ab eo abiectum et venditum esse.

« ForrigeFortsæt »