Billeder på siden
PDF
ePub

re adversa maiore studio et impensiore opera palam exerceret" 19). Nimirum non latina solum sed graeca etiam carmina composuerat; quamquam ab his abstinuit, quippe ne ligna in silvam ferre videretur 20). Quae cum ita sint, haudquaquam potest negari, lyrica quoque carmina iam ab adolescente Horatio fuisse tentata atque in his ipsis quae nunc legimus carminibus inesse nonnulla, quae primis postquam in Italiam reversus est annis composita recte dicamus. Nam quid erat, quod quominus postea inter edenda carmina nonnulla etiam dudum composita in scriniisque servata reciperet eum impediret? Scilicet aliud est quaerere quo tempore singula carmina composuerit, aliud quando coniuncta ediderit. Nam quae carmina composita erant, ea statim cum amicis et aliis, quibus rectum de eiusmodi rebus iudicium esset, communicari, dein postea quae maxime placuissent in unum corpus coniuncta edi et divendi 21) solebant.

Iam vero cum a patre ita educatus esset Horatius, ut quid honestum esset quid turpe, vita magis et exemplis 22) quam libris et doctrina cognosceret, deinde Athenis ita philosophos audisset, ut vellet curvo dignoscere rectum" 23), Romam reversus non potuit facere, quin pravas sui temporis cupiditates, corruptos hominum mores, inania civium studia ubicunque occurrerent animadverteret candidoque quo erat animo persequeretur. Nam ut iniquitate fortunae, qua quas merito concepisset spes irritas videret, paulum exacerbatus fuerit, hoc tamen tenendum est, acerbam sortis vicissitudinem aut suarum rerum desperationem praecipuas causas, quibus ad castigandos mores irridendamque stultitiam ageretur, non fuisse; sed proprio quodam veri et honesti amore, falsi et turpis odio seque ipsum in dies meliorem reddendi studio eum fuisse incitatum, ut ridendo diceret verum" 24). Quare primis annis Satiris scribendis et lambis 25) magnam operam dedit, iisque ut multorum quos veritate et ludibrio tetigisset invidiam 26) et

19) Franke fast. Horat. p. 20. 20) Sat. I, 10, 30-35.

21) Fuerunt etiam tum quos nunc bibliopolas appellamus; in iisque nominantur fratres Sosii Epist. I, 20, 2. A. P. 345; sed pretium eos scriptoribus dedisse, eius rei apud antiquos vestigium non est.

22) Sat. 1, 4, 105 sqq.
23) Epist. II, 2, 44.

24) Sat. I, 1, 24. I, 4, 134-139. 25) Iambi sunt, quos metri ratione habita epodos solemus appellare. Epist. II, 2, 59.

26) Sat. I, 3, 25. I, 4, 23 sq. 78 sq.

odium, ita optimi cuiusque existimationem et amorem sibi conciliavit. Contra adversarios suam agendi scribendique rationem ingeniose et liberaliter defendit, ipsaque hac defensione novas adeptus est satirarum occasiones. Cum optimis et poetis eius aetatis et artium fautoribus amicitiam contraxit; inter quos nominandi sunt Plotius Tucca, C. Valgius Rufus, Aristius Fuscus, fratres Visci, Bibulus, Varius, Virgilius 27), Asinius Pollio, Messalla Corvinus, alii. Varius autem et Virgilius poeta, quorum iam tum nomina erant celebratissima, C. Cilnio Maecenati eum commendarunt. Qui vir, nobili loco natus, apud Caesarem Octavianum longe gratiosissimus, ad pacandam civitatem et ad bene administrandam rempublicam efficacissimus, litterarum bonarumque artium studiis deditissimus, cum primum quid in Horatio esset cognovit, tanto hunc honore cumulavit tamque teneris vinculis sibi devinxit, ut sensim exorta intima familiaritate neque ea unquam turbata usque ad mortem ambo coniuncti manerent. Iam quaeritur, quo primum anno Horatius a Maecenate acceptus videatur. Atque in hac quoque re invenienda ipse nos ducit. Sexta enim satira libri secundi recte iudicantibus a. 723 a. u. c. (aet. Hor. 34) scripta videtur; iam cum ibi v. 40 sqq. scriptum legamus: Septimus octavo propior iam fugerit annus,

Ex quo Maecenas me coepit habere suorum

In numero,

efficitur 28), exortam esse inter hos viros amicitiam a. u. c. 716 exeunte vel incipiente a. 717. Neque vero imprudens erat Maecenas, cum qui olim ab adversa parte Brutianorum stetisset poeta primum ad se adduceretur. Nam audi iterum Horatium Sat. I, 6, 54 sqq.:

Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat multa profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram narro. Respondes ut tuus est mos

27) Sat. I, 10, 81 sqq. I, 9, 61. 28) In illis versibus difficile est ad intelligendum, quomodo errari potuerit. Ac fuerunt tamen qui septimum

octavo propiorem annum nonum putarent. Est autem septimus nondum finitus, sed ad finem vergens, propior insequentis anni i. e. octavi initio.

Pauca, abeo, et revocas nono post mense iubesque

Esse in amicorum numero.

Quare primum commendatus est Maecenati exeunte a. u. c. 715 vel initio a. 716. Sed vide; non una sed iterata opus fuit commendatione; maximam tamen haud dubie excitavit gratiam ipsius praesentis modestia, quae quanta in hoc fuerit lege et admirare. Obtrectatorum tamen vile genus sua cupiditate occaecatum non vidit, quod aliud divitem ac nobilem cum cbscuro atque paupere homine coniungere posset vinculum, nisi ut alter haberet qui se adularetur, alter qui sibi largiretur. Atque ea de Horatio opinio tam vulgata fuit, ut publice ab eiusmodi criminationibus se defendere necesse haberet. Quod quidem quemadmodum fecerit, quam Maecenatis gratia non sit usus ad colligendas opes, ad captandos honores, quanti tranquillitatem animi et otium vitae prae divitiis et honoribus habuerit, quo denique candore animi et sinceritate amoris amicum semper prosecutus sit, haec omnia tu ipse videas ex his potissimum locis: Sat. I, 6, 92 sqq. I, 9, 43 sqq. II, 6, 41 sqq. Epist. I, 7, 34 sqq. Epod. 1, 5. Carm. IV, 11, 18 sqq. II, 17. Verum enim vero qui si voluisset magnas etiam opes et a Maecenate et postea ab Augusto quoque accipere potuisset, quam parvo eum munere contentum et beatum vides! Is enim curas et molestias Urbis perosus, naturae eiusque amoenitatum amantissimus (Epist. II, 2, 77), rusticam vitam et solitudinem splendori et ambitioni urbanae in annos magis praeferens quid aliud ab opulentissimo amico accepit, nisi unam parvulamque villam, omnia vota satis superque explentem 29)? Villae autem tabulam ab ipso pictam habemus Epist. I, 16, 5 sqq. Sita erat in Sabinis haud procul Tiburc Aquilonem versus; additus ager coniunctus erat ex quinque agricolarum Sabinorum agris 30), qui proscriptione et distributione agraria bello civili ad Maecenatem pervenerant, et satis magnus, ut praeter villicum octo 31) ibi servos Horatius habe

29) Sat. II, 6, 1 sqq. Carm. III, 16, 37-44. Quo anno a Maecenate villam dono acceperit, non potest accurate dici. Hoc tamen certum videtur, factum id esse ante a. 721; nam cum Satiram II, 3 scriberet, villam Ho ratius iam habuit; cf. v. 5. 10; ea

autem satira scripta videtur ipsis
Saturnalibus (mens. Decembr. eius
anni. Epod. 1, 25. 31 ostendit, ante
pugnam Actiacam (a. u. 724) villam
ei datam esse.

30) Epist. 1, 14, 2.
31) Sat. II, 7, 118.

ret. Vicina erant Varia oppidum 32), Mandela pagus 38), Vacunae antiquae Sabinorum deae fanum 34); propinqui montes Lucretilis et Ustica 35); vallis irrigabatur Digentia rivo 36), tota regio silvis et saxis egregie erat variata 37). Sed haec de villa. Redeamus ad Horatium. Cui Maecenatis familiaritas Augusti etiam favorem conciliavit; quem quidem multi etiam nunc in criminationem ei verterunt. Nam profecto, inquit, quae tandem ea fuit hominis constantia, qui quem iuvenis odisset, contra quem cum Bruto armatus stetisset, eundem vir factus coleret et divino prope honore veneraretur? Et tamen nihil in hac re inest neque proditionis neque assentationis. Etenim semper Horatius sibi fuit constans; vero et sincero patriae amore adolescens Brutum secutus est, eodem vir Augustum admiratus. Nam cum Caesare interfecto Athenis philosophiae deditus cum prisca libertate priscam etiam morum integritatem, in qua summam rei publicae salutem positam esse. cerneret, restitutum iri calido animo speraret, deinde Brutum

[blocks in formation]

Ustica

35) Carm. I, 17, 1-11. autem vallis quoque nominabatur. 36) Epist. I, 18, 104.

37) Epist. I, 14, 19. Carm. I, 22, 9. Scripserunt de villa Horatii post Cluverum (Italia antiqua p. 783) et Holstenium (adnot. in Cluver. Ital. antiq. p. 190) Capmartin de Chaupy (Rom. 1769. 3 voll.) et nuper Noël des Vergers (Etude biographique sur Horace. Paris Didot. 1855), apud quem p. 35 haec leguntur: MM. Firmin Didot, désirant que la nouvelle édition des Oeuvres d'Horace, qu'ils se préparaient à publier, contint les détails les plus précis sur les lieux qu'avait habités le poëte, je me rendis, en 1854, dans la vallée de la Digentia. Voulant en faire dresser une carte exacte, j'avais pris pour compagnon de voyage l'habile architecte M. Pietro Rosa. Resté dans la contrée pour les travaux dont il s'était chargé, M. Rosa y a fait de longues études et a exploré tous les alentours. Ce sont les études qui l'ont amené à reconnaître, derrière le petit village de Rocca

Giovanne, l'emplacement designé sur la carte comme celui de la villa d'Horace«. Hunc igitur si sequimur, Varia oppidum situm erat, ubi nunc vicus est Vicovaro, Mandelae pago hodie nomen est Cantalupo in Bardella; Digentia nunc appellatur Licenza et influit in Anienem duo MM passuum a Vicovaro; fanum Vacunae situm erat ubi nunc est Rocca Giovanne, parvus pagus in summo colle quattuor MM pass. a rivo Digentiae situs; Lucretilis mons hodie appellatur Corgnaleto. De fonte Bandusiae (Hor. Carm. III, 13) haec habet: »Il est probable que c'est un souvenir de Venusia sa patrie. Du moins peut-on citer à l'appui de cette opinion un passage du Bullaire romain. Une bulle du pape Pascal II, datée de l'an 1103, parle non seulement d'un bourg Bandusium, placé près de Venouse, mais encore d'une église de Saint-Gervais et Saint-Protais qui s'élève dans le même lieu, sur les bords de la fontaine de Bandusie (Ecclesiam S. Salvatoris cum aliis ecclesiis de castello Bandusi. Item ecclesiam SS. MM. Gervasi et Protasi in Bandusino fonte apud Venusium).«

videret hominem integerrimum unoque et vero patriae amore ardentem, tum ne ipse quidem studium quo has partes amplectebatur simulavit. At vero ea exspectatione quantopere cum ab hac parte nihil prope nisi privati commodi aucupium regnare intellexisset, deceptus sit supra iam dictum est. Quid ergo? Bruto voluntaria morte oppresso libertatem populo Romano servari ca iam aetate non posse, bellis civilibus nihil esse perniciosius, fato ipso dominum imperio parari, nemini tum non fuit clarum, nisi qui nimia animi atrocitate ductus diis ipsis posse repugnari confideret. Sed non multi fuerunt Catones. Et bene quidem. Otium et pacem quam maxime petenda esse cum optimis quibusque Horatius existimavit. Inde primo iam post cladem Philippensem anno (713), cum bellum Perusinum immineret, conqueritur Epod. 16:

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,

Suis et ipsa Roma viribus ruit.

et tertio anno post Epod. 7, 1:

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
Aptantur enses conditi?

deinde v. 9 sqq.:

Sed ut secundum vota Parthorum sua
Urbs haec periret dextera.

Neque hic lupis mos nec fuit leonibus.
Unquam nisi in dispar feris,

Furorne caesus an rapit vis acrior?

An culpa?

Haec igitur iam tunc; Octavianum autem res in Italia tenentem quis non perspexit multo praestantiorem esse Antonio, qui Cleopatrae et luxuriae illecebris captus quidquid Romano nomine dignum videbatur amisit abiecit perdidit. Qui si victor ex instanti et inevitabili certamine prodiret, quid factum esset de Roma urbe, de toto imperio, de disciplina Romana ? Quid quod Cleopatra et spadones, mollities et omnis Asiaticorum regnorum pestis Italiam et Urbem irruissent? Quid igitur mirum, quod Horatius sensim Octavianum unum haberet, qui honorem et dignitatem Romanam tutari et ab extrema pernicie servare et vellet et posset? Hanc spem expressam habemus Epod. 13, 7 sqq.:

Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

« ForrigeFortsæt »