Billeder på siden
PDF
ePub

ad homines referatur. Jam enim non sunt apud homines, nec coram hominibus ; tametsi apud Deum sint. Ita (ut uno verbo explicemus) non esse, erit non extare. Quale est illud Jeremiæ * : Vox in Rhamâ audita est : Rachel plorantis filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

Jam ad ea veniamus, quæ supersunt ex historiâ Job t. Quædam enim sparsim, ut occurrebant, attigimus. Primum: Quare non in vulvâ mortuus sum ? Egressus ex utero non statim perii ? Cur exceptus genibus ? Cur lactatus uberibus ? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem, cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ; aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas arģento ; aut sicut abortivum absconditum, non subsisterem ; ut qui concepti, non viderunt lucem. impii cessaverunt à tumultu, et ibi requieverunt fessi robore, et quondam vincti, sine molestiâ, non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt; et servus, liber à domino suo. Quid si decimum quartum Isaiæ caput retorqueam? ubi mortui describuntur, prodeuntes è sepulchris, ac obviam euntes Regi Babylonio; ubi eorum sermones referuntur: Ecce, tu humiliatus es quemadmodum nos, &c. Nihilo enim minore prætextu inde arguam, mortuos sentire atque intelligere, quàm ipsi ex verbis illis colligunt, omni sensu excidisse; sed relinquo illis tales nugas. In loco autem, quem citant,

Ibi

1

,

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

explicando, non multum erit negotii, nisi volumus nobis ipsi fingere labyrinthos. Job enim pressus multâ afflictione, et quasi fatigatus sub onere, præsentem duntaxat miseriam respicit, et eam non solùm maximam omnium facit, sed penè solam. Mortem nihil horret, imò appetit, quòd omnibus æquam afferat sortem ; regum imperia finiat, et servorum pressuras ; quæ sit denique rerum omnium linea, in quâ, quam quisque sortitus sit in hâc vitâ conditionem, deponat. Sic enim sperat, ut et ipse suæ calamitatis finem visurus sit; interim non respicit, quibus legibus illic vivatur, quid facturus, quid passurus sit. Tantùm, omni animi ardore expetit mutari præsentem rerum statum. Ut mos est eorum, qui vehementi doloris sensu urgentur, atque afflictantur. Nam si in magnis æstatis caloribus, benignam hyemem judicamus, rursum hyemis frigoribus puncti, omnibus votis ad æstatem aspiramus; quid faciet is, qui manum Dei sentit sibi adversam ? Nihil malorum refugiet, modò præsens malum effugiat. Hoc si non illis persuadetur, nihil mirum. Concerpunt enim minutas sentiolas, quibus se instruant: ad summam totius operis non collimant.

Qui verò recto oculo totam historiam persecuti sunt, iis me approbaturum meam rationem confido.

Secundum * : Memento, quia ventus est vita mea : et non revertetur oculus meus ut videat bona : nec aspiciet me visus hominis. Oculi tui in me, et non sub

Job. vii. 7.

Kk

sistam. Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. Quibus verbis, Job deplorans apud Deum suam calamitatem, in hoc exaggerat; ut cui nulla spes exitus sit proposita. Habet præ oculis mala sua, que se persequantur ad sepulchrum. Tum occurrit, ut mors misera sit exceptura vitam calamitosam. Non enim aliter potest cogitare, qui manum Dei sentit sibi adversam. Ab hâc igitur amplificatione movet misericordiam ; et se Deo miserabilem facit. Non video quid præterea quæratis in hoc loco, nisi non expectandam resurrectionem. Quod non est hujus instituti excutere.

Tertium * : Solum mihi superest sepulchrum. Item, In profundissimum inferni descendunt omnia mea. Istud quidem verissimum est. Neque enim quicquam satius restat ei, qui Deum propitium non habet, (qualem se esse Job tunc cogitabat) quàm infernus et mors. Cùm igitur percurrisset omnem fabulam suarum miseriarum, dicit extremum actum esse confusionem. Atque hic est exitus eorum, quos Deus suâ manu tangit. Mors enim in irâ ejus : vita autem in misericordiâ. Id non ineleganter explicavit Ecclesiasticus, cùm aitt: Vita viri in numero dierum ; dies autem Israel innumerabiles. Verùm quia non est firmæ authoritatis scriptor, omisso illo, audiamus Prophetam id suis verbis pulchrè docentem : Afflixit in cursu virtutem meam, inquit, abbreviavit dies meos. Dicebam autem : Domine mî,

*

Job. xvii, 1.

Psal. cii. 25.

† Eccl. xxxvii. 28,

7

ne tollas me in dimidio dierum meorum, in æternum sunt anni tui. Peribunt cælum et terra, quæ tu pridem fundasti; instar vestium corrumpentur. Hactenus quàm fragilis sit et Auxa hominum conditio exposuit, quàmque nihil sit sub cælis stabile ; cùm ipsi quoque ad interitum vergant. Sequitur postea : Tu autem es, et anni tui non finientur. Filii servorum tuorum habitabunt, et posteritas eorum coram te stabilietur. Hic videmus, ut piorum salutem cum Dei æternitate conjungit. Quoties igitur mihi objicient Job manu Dei

. afflictum et penè desperabundum, nihil sibi reliquum facientem, præter infernum et mortem ; respondebo, irato Domino, hunc exitum nos manere; et hanc esse ejus misericordiam, quòd eripimur à mortis faucibus.

Quartum * : Si direxerit ad eum cor suum, spiritum et flatum hominis ad se trahet; deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Quæ verba si de judicio accipiunt, quasi dicatur, hominem ejus irâ dissolvi, disjici, confundi, et in nihilum abire ; plus illis concedam quàm postulent. Si intelligunt spiritum, id est, animam per mortem ad Deum redire, et flatum, id est, virtutem motus, seu vitalem agitationem recedere ab homine; nihil reluctor. Si contendunt, animam perire, fortiter reclamo. Quanquam paulò etiam secus habent Hebraica. Verùm eorum cavilla contentus depulisse, non insequar longiùs.

Vibrant et alia quædam, sed obtusa tela; quæ nec

[ocr errors]

* Job. xxxiv. 14.

feriunt, et terrent non multum. Citant enim nonnulla, minimè ad rem facientia, eaque ex libris incertæ fidei, quarto Esdræ et secundo Macchabæorum, quibus nihil aliud responsum volumus, quàm quod prius disseruimus de resurrectione. Quanquam hic omnibus se produnt, quàm sint perditâ fronte; qui Esdram, cùm totus noster sit, ad se trahere audent. Macchabæorum libros pro se proferre non verentur ; ubi Jeremias mortuus Dominum precatur, pro belligerante populo; ubi instituuntur pro defunctis orationes, quibus à peccatis solvantur. Ha- . bent fortè et alia ; sed mihi incognita : ut cui eorum commenta omnia videre non contigit. Nihil sanè præterii sciens, quod simpliciores vel de gradu dejicere, vel movere posset. Istud rursum lectores omnes (si qui tamen erunt) memoriâ tenere volo; Catabaptistas (quos, ad omne genus flagitiorum designandum, nominâsse satis est) esse præclari hujus dogmatis Authores. Meritò enim debet nobis esse suspectum, quicquid à tali officinâ prodierit ; quæ tot portenta, et fabricata est, et quotidiè fabricatur.

[ocr errors]

FINIS

Printed by R. GILBERT, St. John's Square, London.

« ForrigeFortsæt »