Billeder på siden
PDF
ePub

sic interpretatur Propheta iisdem locis: In me transierunt, Deus, iræ tuæ, et terrores mortis conturbaverunt me. Et multa alia subjicit, quæ pertineant ad iram Dei. Alterius verò loci hæc verba sunt : Quoniam momentum in indignatione ejus, et vita in benevolentiâ ejus. Sed lectores hortor, ad volumen se conferant : ut ex integris duobus Psalmis, et cantico illo, certiorem fidem petant. Sic enim nec fucus illis fiet; et facilè obtinebo apud eos, qui sano judicio legent. Constituimus ergo, mortem illis locis esse, sentire iram ac judicium Dei, hocque sensu perterreri ac conturbari. Sic Ezechias, cùm videret se relinquere regnum expositum hostium probris ac direptione, prolem verò se non relinquere, à quâ descenderet expectatio Gentium: hæc, quæ signa erant irati et punientis Dei, sollicitabant animam ejus, non mortis terror, quam postea nullâ deprecatione subiit. In summâ fateor, mortem ex se malum esse, cùm sit maledictio et poena peccati: et, cùm ipsam, per se, plenam esse terroris ac desolationis, tum verò in ultimam desperationem eos depellere, qui sentiunt eam sibi infligi ab irato et puniente Deo, unum est condimentum, quod tantam ejus acerbitatem temperet; inter ejus angustias, cognoscere Deum sibi esse Patrem, Christum habere ducem ac comitem. Hoc condimento qui carent, habent mortem pro confusione et perditione æternâ. Quare Deum laudare in morte non possunt.

*Psa. lxxxviii. 8.

Psa. xxx. 6.

Jam versus ille : Non mortui laudabunt te, &c. claudit laudes populi, gratias agentis Deo, quòd ejus manu protectus esset à periculo; in hunc sensum, si permisisset nos opprimi Dominus, ac venire in potestatem hostis, insultâsset ejus nomini ille, et gloriatus esset se superasse Dominum Israel. Nunc verò ubi Dominus ejus ferociam repressit ac contudit, ubi nos ab ejus sævitiâ eripuit, in manu potenti et brachio excelso; non poterunt Gentes dicere, Ubi est Deus eorum? qui se verè Deum viventem ostendit. Nec poterit ejus misericordia in dubium venire, quam adeò mirificè exhibuit. Et hìc mortui appellantur, derelicti à Deo, et qui ejus virtutem ac benignitatem erga se non senserunt. Quemadmodum si populum suum libidini ac ferociæ impiorum tradidisset. Hanc sententiam planè confirmat oratio, quæ est in libro Baruch: saltem qui ejus nomine inscribitur: Aperi oculos tuos, et vide; quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est à visceribus suis, dabunt gloriam et justitiam Deo: sed anima, quæ tristis super magnitudine mali, incedit curva et infirma, et deficientes oculi, et anima esuriens, dabit gloriam. Ubi, citra dubium, videre est, mortuorum nomine contineri, qui afflicti et contriti à Deo in exitium abierunt, animam tristem, incurvam et infirmam, quæ suâ virtute defecta, et sui fiduciâ non innixa, currit ad Dominum, eum invocat, ab eo auxilium expectat. Hæc omnia si quis velit per prosopo.

*Baruch ii. 7.

graphiam accipere, facilem habebit methodum, ad eorum explicationem; ut in personis, rem ipsam accipiat; et dum mortuos audit, mortem intelligat, hoc sensu: Dominum misericordiæ et bonitatis laudem non consequi, dum affligit, perdit, ac punit: (tametsi justæ sint pœnæ) sed tum demum creare sibi populum, qui laudem suæ bonitatis concinat et celebret, dum afflictos, contritos et desperatos, liberat ac in spem erigit. Sed ne cavillentur, nos ad figuras et obliqua schemata confugere; citra figuram quoque accipi possunt.

Secundo loco dixi, perversè ex his locis statui, sanctos, post mortem, cessare, ac desinere à laudibus Dei, sed laudare potiùs, commemorare, ac prædicare apud alios Dei beneficia, in quibus laudetur: quem sensum non modò recipiunt verba, sed necessariò exigunt. Nam annuntiare, et narrare, et patrem notum facere filiis, non est animo menteque concipere Dei gloriam ; sed ore celebrare, ut alii audiant. Hic si me interpellent, quod illis id ipsum agere liceat, si (ut credimus) in Paradiso sunt cum Deo; respondeo: In Paradiso esse, et cum Deo vivere, non est alterum alteri loqui, et alterum ab altero audiri; sed tantùm Deo frui, sentire bonam ejus voluntatem, in eo acquiescere. Si hoc illis Morpheus aliquis κar' övap revelavit, habeant sibi certum. Ipse mihi non adsciscam tortuosas illas quæstiones; quæ ad contentionem valent, nihil ad pietatem conferunt.

Ecclesiasticus non hoc agit, ut ostendat mortuorum animas perire sed dum hortatur, ut maturè, et per

occasionem, Deo confiteamur: simul docet, non esse confitendi tempus post mortem: hoc est, non esse locum pœnitentiæ. Quòd si quis ipsorum adhuc obstrepit : quid perditionis filiis futurum sit, nihil ad nos. Ego pro fidelibus respondeo; non morientur, sed vivent, ac narrabunt opera Domini*. Qui habitant in domo ejus, laudabunt eum in secula seculorum †.

Sextum : Laudabo Dominum in vitâ meâ, psallam Deo meo, quandiu sum. Et in hanc formam argutantur: Si laudabit Dominum in vitâ, et quandiu erit, non laudabit post vitam, et quando non erit. Quando hæc per lusum jocumque ab illis jactari opinor, ipse quoque in eorum gratiam ludam. Æneas Virgilianus, cùm hospitæ suæ promittebat animi gratitudinem, dum memor esset sui, an innuebat, aliquando se venturum in sui ipsius oblivionem? Cùm dicebat: Dum spiritus hos reget artus; an non cogitabat, et apud manes, in illis fabulosis campis, se gratiam habiturum? Absit, illis ut concedamus sic torquere hunc locum, ne simul et hæretico Helvidio succumbamus. Nunc seriò loquar; Et ne obtendant, secum non paria fecisse me, quintuplum reddam. Deus meus, in æternum confitebor tibi. Item §, Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Item ||, Confitebor tibi in æternum, quia fecisti. Item ¶, Laudabo

*Psa. cxviii. 17.

Psa. lxxxiv. 5.

§ Psa. xxx. 13.

Psa. xxxiv. 1.

Psa. cxlvi. 1. Psa. lii. 11.

nomen tuum in seculum, et in seculum seculi. Item Sic Psalmum dicam nomini tuo in seculum, et in seculum seculi. Agnoscunt illum Davidem † nuper sibi amicum, sese tam acriter impetentem? Apagesis hæc argumenta, quæ ex atomis literarum conficiuntur!

Septimum Desine à me, et roborabor, donec vadam, et non sim. Cui conjungunt illud Jobi §: Dimitte me ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Hæc nihil ad causam. Verba enim sunt æstu et anxietate conscientiæ plena, verè exprimentia, et quasi in tabulâ referentia affectum eorum, qui terrore judicii Dei perculsi, manum Dei jam ferre non possunt. Orant autem, ut si merentur à Deo abjici, saltem vel tantillum respirare liceat ab irâ Dei, quâ concutiuntur; idque in ultimâ desperatione. Nec mirum est §, sanctos Dei servos illuc adigi. Dominus enim mortificat, et vivificat: deducit ad inferos et reducit ||. Non esse autem, pro eo dicitur, quod est à Deo alienum esse. Si enim ille solus est, qui est; non verè sunt, qui in illo non sunt. Proptereà quòd à facie ejus perpetuò confunduntur ac dejiciuntur. Deinde, non video, quid nos tantopere offendere debeat hæc loquendi forma, si simpliciter non esse dicantur mortui, modò id

*Psa. cxlv. 1.
§ Job. x. 20.

† Psa. Ixi. 9.

Psa. xxxix. 14.

1 Sam. ii. 6.

« ForrigeFortsæt »