Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILI MARONIS

CARMINA

BREVITER ENARRAVIT

PHILIPPUS WAGNER

EDITIO TERTIA

SUPERIORIBUS MULTO PRAESTABILIOR.

LIPSIAE

IN LIBRARIA HAHNIANA

MDCCCLXI

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

PRAEFATIO

TERTIAE EDITIONIS.

Ex quo ego et P. Hofman Peerlkamp, Vir Venerabilis, carmina Virgiliana edidimus, multorum studia incensa sunt ad eadem vel emendanda vel explicanda. Multa uterque temptavimus, alius alia via, si non persuadendi spe, tamen quo aliorum ingenia excitarentur ad invenienda veriora. Unde hunc fructum rettulimus, ut ea quoque, quae aliis ex sententia successerunt, ex aliqua parte pro nostris habere possemus. Eodem tempore, quo mea editio sub prelo sudabat, coepta erat typis exprimi editio Aeneidos a Carolo Thiel curata. De huius viri laude nunc multa praedicare supervacaneum est, quandoquidem omnes, qui in his studiis versantur, quanta eius fuerit eruditio, quantum acumen, quam subactum ad poetas interpretandos iudicium, quanta denique cum Virgilio quasi familiaritas, satis cognitum habere existimo. Praeterea laudabilem operam in enarrando Virgilio posuerunt Car. Fr. Süpfle, Car. Anthon, Neo-Eboracensis (1846), God. G. Gossrau, Fr. Dübner, Archib. Ham. Bryce, Edinburgensis (1857). Prima editio Io. Chr. Iahnii, cui multum Virgilius, multum ego debeo, aliquot annis ante meam in manus studiosorum venerat.

Vossii Thieliique vestigia maxime pressit Theodorus Ladewig, nec me vellem saepius ab his discessisse, quam oportuit, in superioribus editionibus. Ipse quae melius exposuit, quam ceteri, lubens in meas chartulas derivavi, nec id

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »