isti sacrificant in hortis, et incendunt super lateres daemoniis, quae nihil sunt. 4. Et in monumentis et speluncis dormiunt propter somnia. Qui edunt carnes suellas (a), et ius sacrificiorum. Inquinata sunt omnia vasa eorum. 24. Cum clamare coeperis, extraham te de pressura tua. LXVI. 2. Et ad quem respiciam, dicit Dominus, nisi ad humilem et quietum et trementem verba mea? 5. Audite verbum Domini, qui pavetis nomen eius: dicite, fratres nostri estis hiis qui vos oderunt, et abominantibus vos, ut nomen Domini magnificetur, et appareat ipsis in iucunditate eorum, et illi confundentur. 15. Ecce enim Dominus ut ignis veniet, et ut tempestas currus eius, reddere in ira vindictam, et interitum flammae ignis. 16. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra, et in rhomphaea omnis caro. 24. Et exibunt sancti, et videbunt membra hominum qui praevaricati sunt in me: vermis enim eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: erunt in aspectu omni carni. EX HIEREMIA. Cap. I. 17. Et tu adcinge lumbos tuos, et exsurge, et dic omnia quaecumque mandavero tibi: nec timeas faciem eorum, nec formides in conspectu eorum. II. 8. Et sacerdotes non dixerunt: ubi est Deus. Et cultores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me. 12. Exhorruit caelum super haec vehementer, dicit Dominus. 13. Quoniam haec duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus detritos qui non poterunt aquam continere. 18. Et nunc quid tibi est et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon? Et ut quid tibi et viae Assyriorum, ut bibas aquas fluminum? 21. Ego te plantavi vitem universam fructiferam veram; quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? 30. Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis. 35. Et ego iudico adversus te in eo quod dicis non peccavi: 36. quia contempsisti nimis iterando vias tuas. Quia reppulit Deus spem tuam, et non proficies in ea. III. 22. Convertimini, fili (b), revertentes et sanabo contritiones vestras. IV. 3. Innovate vobis novitatem, et nolite serere in spinis. 4. Circumcidemini Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, viri Iuda, et qui habitatis in Hierusalem, ne quando exeat (a) Ita cod. (b) Ita cod. sicut ignis indignatio mea, et exardescat, et non erit qui extinguat a facie nequitiae cogitationum vestrarum. 8. Cingite vos ciliciis, et plangite, et ululate, quoniam non avertit ira Domini a vobis. 14. Ablue a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salveris. Usquequo erunt in te cogitationes dolorum tuorum? V. 8. Vae qui insanientes in feminas facti sunt! Unusquisque in uxorem proximi sui hinnibat. Numquid in his non visitabo, dicit Dominus? aut in natione tali non vindicabit anima mea? 25. Et peccata vestra amoverunt bona a vobis, quoniam inventae sunt in populo meo impietates. 30. Horrebilia (a) facta sunt super terram. 31. Prophetae prophetant inique, et sacerdotes plauserunt manibus suis, et populus meus dilexerunt eos. Quid facietis in futurum? VI. 13. A sacerdote usque ad pseudo prophetam omnes fecerunt mendacium, 14. dicentes pax, pax. Et ubi est pax? 16. State in viis Domini, et videte, et interrogate semitas Domini aeternas, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis sanctificationem animabus vestris. VII. 3. Avertatur iam nunc unusquisque a via sua mala, et meliora facite studia vestra. 8. Nolite confidere vobis in falsis sermonibus, quia in totum non prodeerunt vobis. 28. Haec dicit Dominus haec gens quae non audivit vocem Domini, neque exciperunt (b) disciplinam: defecit fides de ore ipsorum. VIII. 4. Haec dicit Dominus: numquid qui cadet non resurget? aut qui avertit se, non convertetur? 5. Quare convertit populus iste conversionem malignam, et tenuerunt praesumptionem suam, et noluerunt converti? 6. Praebete ergo aurem et audite non est homo paenitentiam agens a malitia sua, dicens quid feci? Defecit qui currebat a cursu suo, sicut equus sudans in hinnitu (c) suo. Et asida in caelo cognovit tempus suum: turtur et hirundo (d), cui cellae agri, custodierunt tempora introitus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini sui. 8. Quomodo dicitis: sapientes sumus nos, et lex Domini nobiscum? In vanum facta est metatio (e) vestra. 9. Scribae confusi sunt, sapientes territi sunt, quia verbum Domini reprobaverunt, sapientia quae est in illis? IX. 3. Mendacium et non fides invaluit super terram, quia a malis mala exierunt, et me non cognoverunt. 8. Ferrum vulnerans lingua eorum, dolosa verba oris eorum, proximo suo lo (a) Ita cod. (b) Ita cod. (c) Cod. innitu. (d) Cod. erundo. (e) Cod. fortasse metatur. Gr. oxoives. 9. Ergo quuntur pacifica, et in semet ipsos habent inimicos. non visitabo, dicit Dominus? Aut in populum talem non vindicabit anima mea ? 10. Non audierunt vocem substantiae: a volatilibus caeli usque ad pecora mente exciderunt et perierunt. 23. Haec dicit Dominus: non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis in sua fortitudine, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et intellegere quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram. Quia in his est voluntas mea, dicit Dominus. X. 2. Haec dicit Dominus: secundum vias gentium nolite ambulare, et a signis caeli nolite timere, timentes a conspectu facies eorum: 3. quia legitima gentium vana sunt, lignum de silva excisum, opus fabri, et conflatum, argento et auro exornata sunt, et malleis et clavis confirmant ea; 5. et non movebuntur, quia fixa sunt. 12. Dominus qui fecit terram in virtute sua, et in sua prudentia extendit caelum: 13. et multitudinem aquae in caelo, et eduxit nubes ab extremo terrae, et fulgura et coruscationes in pluviam fecit, et eduxit lumen de thensauris suis. 14. Et evanuit omnis homo ab scientia sua. 20. Tabernaculum tuum miserum factum est, periit, et omnes pelles eius ruptae sunt. 21. Quia pastores insipienter gesserunt, et Dominum non inquiviserunt; ideo non intellexerunt. XI. 20. Domine iudicans iusta et provans (a) renes et corda. XII. 10. Pastores multi exterminaverunt vineam meam, et contaminaverunt portionem meam, dederunt partem meam concupiscivilem (b) in desertum. XIII. 16. Date domino Deo vestro gloriam ante quam obscuret, prius quam offendant pedes vestri in montibus tenebrosis. XIV. 14. Et dixit ad me: falsa prophetae [prophetant] in nomine meo: non misi illos, et non mandavi illis, neque locutus sum ad eos; quia visiones falsas, et divinationes cordis sui ipsi prophetant vobis. 22. Numquid est in idolis gentium qui ploat (c)? Et si caelum dabit satietatem suam, nonne tu es ipse, et sustinebimus te Domine? quia tu fecisti haec omnia. XVI. 19. Domine fortitudo mea, et adiutorium meum, et refugium meum in die malorum. Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, quam falsa possiderunt (d) fratres nostri idola! nec est in illis utilitas. 20. Si faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii. XVII. 5. Maledictus homo qui spem habet in homine, et con(a) Ita cod. v. pro b. At infra probans. (b) Ita cod. (e) Ita cod. (d) Ita cod. firmaverit carnem brachii sui, et a Deo recesserit cor eius. Qui confidunt in homine, maledicti sunt: quoniam Deus nihil (a) fecit illos. 10. Ego Dominus scrutans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum vias eius, et secundum fructum studiorum eius. 13. Domine, omnes qui te derelinquunt confundantur: discedentes a terra evertantur, qui dereliquerunt fontem vitae Dominum. XVIII. 11. Corrigite vias vestras et incogitationes vestras. XXI. 12. Iudicate mane iudicium, et recte agite, et liberate direptum de manu laedentis eum, ut non succendatur ut ignis ira mea, et ardeat, nec erit qui extinguat. XXII. 3. Et eripite direptum de manu iniuriantis eum, et advenam et pupillum et viduam nolite oppremere (b), et nolite impie agere, et sanguinem innocentem ne effunderitis (c) in loco isto. 13. O qui aedificat domum suam non cum iustitia, et superiora caenaculi eius non cum iudicio! XXIII. 1. O mali pastores! Conrupistis oves meas, docentes eas secundum voluntates vestras, et quae vera sunt non docuistis eas. 2. Propterea haec dicit Dominus in pastores qui regunt populum meum: vos dispersistis oves meas, et expulistis eas, et non visitastis eas. Ecce ego vindico in vos, secundum mala studia vestra. 4. Et suscitabo illis pastores, qui pascant eas, et ultra non timebunt neque terrebuntur, dicit Dominus. 16. Nolite audire sermones prophetarum, quia vani sunt, et visiones cordis sui loquuntur, et non ab ore Domini. 17. Dicunt his qui repellunt verbum Domini: pax erit vobis. 22. Quoniam quis stabit in substantia mea? Et si audissent verba mea et docuissent populum meum, avertissem illos a pessimis adinventionibus (d) suis. 23. Deus adpropinquans ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longinquo. Quod si absconditus fuerit homo in abditis, ego eum non videbo? Nonne caelum et terram ego impleo, dicit Dominus? XXXI. 29. In diebus illis non dicent: patres manducaverunt, uvam acervam (e) et dentes filiorum obstipuerunt; 30. sed unusquisque in peccato suo morietur: et qui manducaverit uvam acervam (f), dentes eius stupebant. XLVI. 8. Aqua Aegypti dixit: ascendam, et operiam terram. XLVII. 2. Ecce aquae ascendunt ab aquilone in torrentem inundantem, et inundabunt terram et plenitudinem eius, civi (u) Ita est in apographo. (b) Ita cod. (c) Ita cod. (d) Cod. vel apogr. adventionibus. (e) Ita cod. v. pro b. (f) Ita cod. tatem et inhabitantes in ea. Et clamabunt universi et ululabunt et omnes qui habitant terram a voce impetus eius, ab armis, et a pedibus eius, et a conmotione curruum eorum, et a sono rotarum eius. L. 17. Ovis 'errans Istrahel, leones expulerunt eum primus comedit eum rex Assyriorum, et novissimus ossa eius rex Babylonis. LI. 38. Sicut leones exsurrexerunt, et sicut catuli leonum: in calore suo dabo illis poculum, et inebriabo eos ut soporentur, ut dormiant somnum aeternum, et non surgant, dicit Dominus. Compertum est, Threnos atque Baruchum in antiquis codicibus haud seorsum, sed sub uno Hieremiae nomine, cum eoque copulatos, legi solere. Nos tamen sequentes versiculos necessario separavimus, ut cum hodiernis libris congruerent, atque adeo possent dignosci. sum. EX THRENIS. Cap. III. 24. Sors mea Dominus, dixit: ideo sustinebo ip25. Bonus est Dominus sustinentibus eum. 26. Anima quae quaesicrit eum, bonum est sustinere et sperare in salutare Dei. 27. Bonum est viro cum portaverit iugum grave in iuventute sua. 28. Sedebit singulariter et silebit, quia tulit super se iugum grave. 29. Dabit in fossa (a) os suum., si tamen est spes patienti. 30. Dabit percutienti maxillam suam, et satiabitur in obprobriis. 31. Quia non repellit me in aeternum Dominus. 32. Quia cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae 40. Perscrutemus vias nostras, et convertamur ad Dominum. 41. Mundemus corda nostra cum manibus nostris, et respiciamus ad Dominum qui habitat in caelis. IV. 5. Qui manducant iucunditates, interierunt in excessu. Qui volutant super coccinea, amplexi sunt stercora. V. 17. Ideo factum est in dolore cor nostrum, et propter hoc obscurati sunt oculi nostri 18. super montem Sion, quia exterminatus est: vulpes transierunt per eum. EX BARUCH. Cap. I. 15. Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostrae. 17. Quia peccavimus in conspectu Domini, et non credidimus ei, 18. et non audivimus vocem domini Dei nostri, ut ambularemus in praeceptis eius, quae dedit nobis. II. 8. Et non sumus deprecati Dominum, ut averteremus (a) Ita cod. d |