provinciae, et contradendis beato Petro eiusque omnibus vicariis in perpetuum possidendis, adimpleret in omnibus. Cumque illam promissionem, quae in Francia in loco, qui vocatur Carisiacus facta est, sibi relegi fecisset, complacuit illi et eius iudicibus, ac omnia, quae ibidem erant annexa propria voluntate, bono ac libenti animo. Et aliam donationis promissionem ad instar anterioris ipse antedictus praecellentissimus et revera christianissimus Carolus Francorum rex ascribi iussit per Etherium religiosum, ac prudentissimum cappellanum et notarium suum: et ibi concessit easdem civitates et territoria beato Petro, easque praefato Pontifici contradi spopondit per designatum confinium, sicut in eadem donatione contineri monstratur; idest a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, inde in Urbeveto, deinde in Parma, deinde in Regio, et exinde in Mantua, atque monte Silicis, simulque et universum Exarchatum Ravennatium, sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiarum et Istriae, nec non et cunctum ducatum spoletinum, seu beneventanum. Factaque eadem donatione propria sua manu eam ipse christianissimus Francorum rex corroborans, universos episcopos, abbates, duces etiam et grafiones in ea scribi fecit. Quam prius super altare beati Petri, et postmodum intus in sancta eius confessione ponentes, tam ipse Francorum rex, quam eius iudices, beato Petro et eius vicario sanctissimo Hadriano papae sub terribili sacramento sese omnia conservaturos, quae in eadem donatione continentur promittentes tradiderunt. Apparem vero ipsius donationis eumdem Etherium scribere faciens, ipse christianissimus rex Francorum intus super corpus beati Petri, subtus evangelia, quae ibidem osculantur, pro firmissima cautela et aeterna nominis sui ac regni Francorum memoria propriis manibus posuit, aliaque eiusdem donationis exempla per scriniarium sanctae romanae ecclesiae adscripta eius excellentia secum deportavit. Haec eadem repetit Petrus Manlius in fine historiae suae, quam narrationem ita concludit: et ideo, ut putamus, in memoriam tam magnificae donationis nomina civitatum, quae praenominatus Romanorum imperator huic sacrosanctae ecclesiae contulit, in portis aeneis, quae similiter ante gradus beati Petri fuere in introitu ecclesiae sanctae Mariae inter turres, argenteis litteris, sicut nos vidimus et cum fratribus nostris saepissime legimus, adnotata fuere, videlicet Perusium, Fesulae, Clusium, Bulsinium, Assisium etc. Bibliothecarius in vita Hadriani primi: quibus egredientibus ab hac urbe et Perusiam accedentibus coniunxit mandatum, quod praefatus Desiderius abstulisset civitatem Faventinam, et ducatum Ferrariae, seu Comaclium ab exarchatu ravennate, quem sanctae memoriae Pipinus rex et eius filii Carolus, et Carolomannus reges Francorum, et patricii Romanorum beato Petro concedentes obtulerant. Idem in eadem vita: porro Longobardi reliqui dispersi ad proprias reversi sunt civitates. Nam Spoletini et Reatini aliquot eorum utiles personae, ante quam Desiderius cum Longobardorum exercitu ad Clusas pervenisset, illi ad beatum Petrum confugientes saepe dicto sanctissimo Hadriano papae tradiderunt, et in fide Petri, ac eius successoris Hadriani iurantes more Romanorum tonsurati sunt. Tonsurari etiam et reliqui omnino ex eodem ducatu spoletino inhianter desiderabant, ac se tradere in servitium beati Petri, ac sanctae romanae ecclesiae; sed metuentes suum regem, id agere minime ausi sunt, unde dum ad Clusas fugam arripuissent omnes, qui exinde de diversis partibus ducatus Spoletini reversi sunt, confestim ad praefatum Pontificem advenerunt, eiusque provoluti pedibus, obnixe deprecati eum sunt, ut eos in servitium romanae ecclesiae, et beati Petri susciperet, et more Romanorum tonsurari faceret. Quos suscipiens, profectus est cum eis in ecclesiam beati Petri, et omnes cuiuscumque aetatis sub vinculo iuramenti promiserunt beato Petro, et eius successori Hadriano in fide eiusdem ac omnium eius successorum fideliter permansuros cum filiis et cuncta eorum generatione. Tunc post praestitum iuramentum omnes more Romanorum tonsurati sunt, et confestim ipse Pontifex constituit eis ducem, quem sibi propria voluntate elegerunt, scilicet Hildeprandum nobilissimum, qui prius cum reliquis ad apostolicam sedem confugerat, et ita Deo annuente praedictum ducatum Spoletinum sine certamine idem Pontifex sub iure et potestate beati Petri subiugavit, sed et omnes habitatores tum ducatus Firmani, Auximani, et Anconitani, simulque et de castello Felicitatis. Et ipsi dum a Clusis Longobardorum fugientes reversi sunt, ad praefatum Pontificem concurrentes, eius se ter beatitudini tradiderunt, praestito sacramento in servitio et fide beati Petri, atque eius vicarii Hadriani successorumque eius fideliter permansuros, more Romanorum tonsurati sunt, His quae supra diximus adiiciendum est, quod infra ex decreto Leonis III. ostendemus, ipsum utique Carolum magnum alio tempore cum Romam ab hostium obsidione liberasset, abiisse postmodum in Apuliam, eamque beato Petro et sanctae romanae ecclesiae subiugasse. Sequuntur notissimae Ludovici Pii et Othonis I. impp. donationum confirmationes, quas omittimus. Henricus imperator Benedicto VIII. papae. Super hoc confirmamns tibi, beate Petre apostole, et per te vicario tuo domino Benedicto summo pontifici et universali papae fuldense monasterium, atque omnia monasteria, curtes et villas, quas in ultramontanis partibus sanctus Petrus habere dinoscitur, absque Banthum, Bamberga, sive Wilmilibach, quae ad sancti Petri ecclesiam per commutationis paginam episcopo Bambergensi collatae sunt, pro quibus iam dictae ecclesiae sancti Petri concedimus et confirmamus omnem illam terram, quam inter Narniam, Interamnam, vel Spoletum habuimus. Propterea sub tuitione eiusdem beati Petri et vestra vestrorumque successorum praetaxatum episcopatum bambergensem offerimus, unde sub pensione equum unum album faleratum ab eiusdem loci episcopo vos annualiter suscepturos sancimus. Et subscripserunt qui supra. Henricus imperator expugnans regnum Hungariae, rege debellato et victoria parta, coronam et lanceam eius regni insignia misit ad corpus beati Petri, de qua re extat haec epistola lib. III. reg. Gregorius episcopus servus servorum Dei Salomoni regi Hungarorum salutem et apostolicam benedictionem. Litterae tuae ad nos tarde propter moram nuntii tui allatae sunt, quas quidem multo benignius manus nostra suseepisset, si tua incauta conditio, non adeo beatum Petrum offendisset. Nam sicut a maioribus patriae tuae cognoscere potes, regnum Hungariae sanctae romanae ecclesiae proprium est a rege Stephano olim beato Petro cum omni iure et potestasua donatum et devote traditum. Praeterea Henricus piae memoriae imperator ad honorem sancti Petri regnum illud expugnans, victo rege et facta victoria, ad corpus beati Petri lanceam coronamque transmisit, et pro gloria triumphi sui illuc regni direxit insignia, quo principatum dignitatis eius attinere cognovit. Quae cum ita sint, tu tamen in ceteris quoque a regia virtute et moribus longe discedens, ius et honorem sancti Petri, quantum in te fuit imminuisti et alienasti, dum eius regnum a rege Teutonicorum in beneficium sicut audivimus suscepisti. Quod si verum est, qualiter gratiam beati Petri, aut nostram benevolentiam sperare debeas, tu ipse, si iustitiae vis attendere, non ignoras, videlicet te non aliter eam habiturum, nec sine apostolica animadversione diu regnaturum, nisi sceptrum regni, quod tenes, correcto errore tuo, apostolicae non regiae maiestatis beneficium recognoscas. Neque enim nos timore, vel amore, aut aliqua personali acceptione, quantum Deo adiuvante poterimus, debitum honorem eius, cuius servi sumus, inrequisitum relinquemus. Verum si haec emendare et vitam tuam, ut regem decet, instituere et Deo miserante adornare volueris, procul dubio dilectionem sanctae romanae ecclesiae sicut matris dilectus filius, et nostram in Christo amicitiam plene habere poteris. Datum Romae V. kal. novembris indictione XIII. Neque omittendum est, quod Adolphus rex Anglorum cum sub Leone IIII. Romam aliquando summa eum ducente devotione venisset, animadvertens quanta esset dignitas, et excellentia basilicae sancti Petri, obtulit ei tributum ex qualibet domo regni sui numisma scilicet unum argenteum, cui ster lingo est nomen; cuius offerendi mos diutissime usque ad nostra tempora perseveravit. Anglos secuti Hiberni diu eundem morem observarunt, quod Dani et aliquot illis vicini alii populi longo item tempore factitarunt. Rex Hispaniae anno MCCXII. devicto Miramolino rege Saracenorum, eius lanceam et vexillum misit Romam ad templum sancti Petri, quae loco eminenti suspensa diu fuere. Est quoque ad hoc argumentum probandum notabilis epistola sequens. Gregorius episcopus servus servorum Dei Filius vester limina apostolorum visitans ad nos venit, et quod regnum illud dono sancti Petri per manus vestras vellet obtinere, eidem beato Petro apostolorum principi debita fidelitate exhibita, devotis precibus postulavit, indu. itanter asseverans illam suam petitionem vestro consensu ratam fore ac stabilem, si apostolicae auctoritatis gratia ac munuque donaretur: cuius votis et petitionibus, quia iusta videbantur, tum ex consensu vestro, tum ex devotione poscentis, tandem assensum praebuimus, et regni vestri gubernacula sibi ex parte beati Petri tradidimus, ea videlicet intentione atque desiderio charitatis, ut beatus Petrus vos et regnum vest om, omniaque vestra bona, sua apud Deum intercessione custodiat, et cum omni pace, honore et gloria idem regnum usque in finem vitae vestrae tenere vos faciat, et huius militiae finito cursu impetret vobis apud supernum regem gloriam sempiternam. Cum etiam nos paratissimos esse noverit vestrae nobilitatis serenitas, ut ad quaecumque iusta negocia huius sedis auctoritatem pro sua necessitate petierit, continuo petitionum suarum consequatur effectum. Praeterea ut haec, et alia multa, quae litte is non continentur, cordibus vest is arctius infigantur, misimus hos nuncios nostros, quorum unus vester notus est et fidus amicus, qui et ea, quae in litteris sunt diligenter vobis exponent, et quae minus sunt, viva voce explebunt. Quibus pro reverentia beati Petri, cuius legati sunt, mites vos et affabiles praebeatis, et quicquid vobis dixe |